OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS
OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS
OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM
Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM
Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.
OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI
OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI
Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
Caput XLIII.
De odore florum vitis .
141. Iam ad odorem horum florum vitis nostras accedamus , rogantes ipsum dulcissimum Iesum, ut sui odoris dulcissimi fragrantia corda nostra dignetur suffumigare , ut de ipso dulcia et sentire et dicere valeamus.
Quid antem dicere de hoc odore poterimus? Mirabilis et supra quam potest credi aut cogitari inaestimabilis est odor iste vitis nostrae omni genere florum florentis . Floruerunt et alii sancti palmites vitis linius, in quibus et ipse profecto floruit ; sed certissime ipsi viti soli, capiti nostro Iesu clamat illa spiritualis sponsa : Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te. Trahe me post te; curremus in odore unguentorum tuorum. Non est mirum, si odor inaestimabilis nimis de hac vite nostra florente procedit, si nomina eius diligentius attendamus, quae sunt Iesus, Christus, Nazarenus. Iesus autem, ut scitis, salutaris vel salvator interpretatur: de quo Psalmista : Converte nos, Deus, salutaris noster; et iterum: Salvasti nos de affligentibus nos. Quis antem in afflictione positus salvari nolit ? Si vis salvari, attrahe odorem huius nominis salutaris, quod effusum est sicut oleum ; incipe delectari in dulcissimo Iesu et confidenter require in vero salutari salutem, non imitando illos qui laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, in quibus salutis suae summam constare putant ; sed potius eam, cuius spiritus exsultavit in Deo salutari suo, quae nominis huius salutaris odorem tanto suavius attraxerat perfectiusque senserat, quanto illi fide, spe et caritate vicinior fuerat, quae ipsum de suis genuerat visceribus, nempe verum et perfectum Deum et hominem, salutarem Iesum. Non ignorabat enim, qualiter sine omni carnali concupiscentia conceptus, qualiter sine omni dolore ex ipsa natus, quomodo a pastoribus praedicatus, quomodo a Magis adoratus, quomodo suo virgineo lacte nutritus, quomodo a Simeone et Anna commendatus. Noverat, inquam, haec omnia et multo plura virgo illa felicissima, beatissima, fecundissima et perfectissima fide salutarem veri salutaris sequebatur odorem. Nec poterat non sperare in eum quem fide perfectissima cognoscebat et posse et scire et velle salvare omnes desiderantes salutem. Quantum enim quis credit, tantum sperat; quantum sperat, tantum amat. Quanto ergo haec optima Mater perfectior erat in fide, tanto in spe fortior et in caritate ferventior, omnem cogitatum iactans in eum quem sciebat ipsam enutrire debere.
142. Oleum enim effusum est nomen tuum . Quare ? Quia oleo nutriuntur infirmi, pascuntur famelici, lumina reparantur. - Quis enim tam infirmus, qui hoc oleo salutari, nomine scilicet salutiferi Iesu, curatus non fuerit, dummodo velit curari? Ita enim ait ipse Salvator cuidam languenti, qui iacebat ad piscinam probaticam: Vis sanus fieri? Et ille: Domine, hominem non habeo, ut, cum mota fuerit aqua, mittat me in piscinam. Stulte, ecce, oleum salutiferum salutaris Iesus, cuius nomen est sicut oleum effusum. Quid tibi cum aqua? Si vis recipere salutem, ecce, fons olei misericordiae, in quo te nullus prohibet baptizari, cuius nomen oleum est effusum, id est omnibus gentibus manifestum, quo oleo uncti infirmi sanantur. Quomodo, cum audis et intelligis supereminentem misericordiam optimi Iesu - qui propter te redimendum de sinu Patris descendit in terras, abi te misericordissima passione sua redemit - non oboritur tibi certa spes, quod te redemptum tanto pretio nolit perdere, quem de caelo venit redimere? Iam ergo tibi sic cogitanti, sic speranti oleum nominis Iesu tibi effusum est. Unge te eo, ut saneris: id est, spera in misericordia Salvatoris, qui salvat omnes sperantes in se .
143. Nihilominus autem oleum hoc pascit te, si famelicus es, si esuris, verbum est. In hoc oleo Dei Verbi , optimi Iesu, invenis quod satiet te, si dictis et factis eius aurem cordis tui velis inclinare. Satiat enim animam esurientem quidquid dixit, quidquid fecit dulcis Iesus. Quod si esuris et sitis iustitiam, satiabit te verbum oris eius qui dixit : Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. - Fovet quoque ignem oleum, quod huic nomini Iesu optime convenit ; quia linius nominis virtute fides confirmatur, caritas exardescit. Pauci enim fidem habuerunt ante huius olei effusionem, id est ante predicationem nominis tui, O bone Iesu, pauci igniculo caritatis arserunt. Sed ecce, illo effuso, quanti fide illuminati, quanti caritate succensi sunt ! Dedit odorem, id est bonam famam, oleum nominis boni Iesu effusum, et patuit, eum esse etiam Christum, id est unctum. Sic enim ait Psalmista de eo : Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Ergo et oleum unguentum est, quia unguentum de oleo et aromatibus conficitur. Quid ergo iam mirum, si haec vitis mirabilem dedit odorem, quae et uncta est et florens ? Nazarenus enim florens interpretatur .
144. Vitis nostra, Iesus Christus Nazarenus, id est salutaris, uncta et florens, quot non attraheret? Omnes, qui salutem, gloriam, divitias vel delicias concupiscunt, veniant ad vitem hanc. Dabit enim Iesus salutem, quia salutaris est: dabit Christus regnum, in quo gloria cum divitiis habetur, quia unctus est, quod proprie ad reges pertinet: dabit Nazarenus delicias, quia florens est. Quid enim iucundius flore ? Multi autem, immo omnes, id est omnium virtutum flores in nostro Nazareno sunt, quarum delectabili odore totum mundum traxit post se. Nam qui veniunt ad ipsum propter humilitatem, violae eius sequuntur odorem ; qui propter castitatem, lilii; qui propter passionis caritatem, rosae; qui propter abstinentiam, croci sequuntur odorem. His ergo virtutibus optimi Iesu Christi Nazareni ubique per praedicatores tanquam quodam pretioso unguento effusis, extraxerunt odorem eius adolescentulae et in odore eius mirifico delectatae, cucurrerunt post unctum
Iusum: et adhuc nimirum currunt, clamantes in toto corde tuo : Trahe me post te, ut curramus in odore unguentorum tuorum, scientes, quod neque volentis neque currentis, sed solius Dei miserentis est. Superat autem omnes odores omnium virtutum uncti Iesu odor crucifixi, ubi profecto praecipue efflorebat et de floribus vulnerum suorum inaestimabilem effudit odorem. Fracto enim alabastro mundissimi corporis virginalis dulcis Iesu, effusum est unguentum sacratissimi sanguinis. Ipsa quoque sanctissima anima, in qua sine dubio redolebat unguentum spiritus septiformis, emissa, est dilatatus et dispersos odor vitis nostrae florentis non solum terris, sed et inferis: et suscitati sunt mortui tam ad vitam corporis quidam quam ad vitam animae, et adhuc ad vitam quotidie suscitantur, quia tota domus Christi, id est Ecclesia, impleta est ex odore unguenti nostrae vitis praecipue in passione florentis. Conscissus est saccus corporis boni Iesu, ceciderunt grana sanguinearum guttarum, quae adhuc a fidelibus mente colligi possunt et ab accedentibus ad crucem fideliter ac devote colliguntur. Pretiosissimus vere thesaurus et incomparabilis guttae sunt sanguinis Christi Iesu.
146. Accede huc, o fidelis anima, et collige tibi reliquias epularum Sponsi tui, micas gratissimas, folia rosarum Sponsi tui, dulcis Iesu. Ecce, in quanta multitudine distillant de manibus simul et pedibus nec non et de latere crucifixi Christi Iesu! Non est morbus animae, cui his floribus mederi non possis. Collige tantum folia florum florentis Iesu, stillas sanguinis rubicundi, et tanquam pilulas, sine quibus esse nolo, in cubiculo cordis tui reconde. Erit tibi illarum sapor et odor in medicinam salubrem, morbos, si qui fuerint, repellentem venturosque caventem. Vide tantum, ne unquam sine illis esse velis, quae vero nomen habent, quolibet fideli dicente: Sine quibus esse nolo. Hauri igitur toto cordis tui affectu odorem vitis verae, Iesu Christi Nazareni, et delectare in illo, aicut Pater caelestis in illo delectatus fuit, ut vere dicere potuerit : Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus; vere pleni, in quo habitat omnis plenitudo Divinitatis, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae reconditi sunt.
146. Est autem adhuc causa, quare tanto Crucifixus odore fragraverit. Modicus vel nullus est odor corporis cuiuslibet animalis viventis ; sed cum igni caro apposita fuerit, quam suavis, quam delectabilis inde procedat odoris fragrantia, nullus ignorat. Attendamus ergo, quis vel quantus ignis corpori nostrae vitis apposita fuerit. Flagrabat interius incendio caritatis immensae., exterius passionis ardore, verissimum et gratissimum et saluberrimum holocaustum in ara crucis crucifixus bonus Iesus. Quod holocaustum simile isti? Nullum vere, quia nullum sic totum incensum; holocaustum quippe totum incensum dicitur ; et si istud dicebatur verum holocaustum, quod totum ardebat, cum tamen ibi arderet sola caro; quanto verius nostra vera victima dicetur holocaustum, quod et intus et foris incomparabiliter ardebat? Ardebat et totus Laurentius, Vincentius aliique quam plures, sed nihil ad hunc. Quis enim hoc audeat profiteri, ut aliquis eorum qui de linius divini ignis immensa plenitudine singulas scintillulas acceperant, in comparatione linius caritatis vel aliquid arderent ? Quis etiam ardori fornacis crucis aliquod audeat supplicium comparare? De quo nos superius multa meminimus posuisse exempla. De holocausto igitur nostro, crucifixo Iesu, incomparabiliter ardente inaestimabilis nimis odor processit; odoratusque Dominus Deus Pater odorem suavitatis , benedixit nobis avertitque iram indignationis suae longe a nobis, pace in integrum reformata, et sanguine rubicundi Iesu tam nostro quam ipsius participe, pacis aeternae obside exsistente. Odoraverunt et alii quam plures ab oriente et occidente, ab aquilone et meridiano accurrentes, et ad hoc dulcissimi odoris corpus floridum congregati, ut de eo se satient, illo tamen integro permanente, impleverant ipsius dulcissimi Iesu verbum dicentis : Vbi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Sed iam non cruda et indigestibilis caro ista comeditur, optime percocti duplici igne caritatis simul et passionis. Unde tam delectabili odore inebriati non solum viri natura fortiores, sed et virgunculae tenerrimae currunt toto cordis affectu, omnibus viribus animi ad delicias crucis hausturi delicias cordis , quantum in praeaenti vita licet, unguentorum defluentium largiter ab holocausto nostro tam validis ignibus ardente.
147. Non parum enim delicatum ardentis corporis adauxit odorem spiritualium unguentorum odor, id est gratotorum collatio, quae post passionem a Domino Iesu Apostolis sunt collata. Ante passionem enim Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus ; humiliato autem et exaltato pio Iesu, defluxit unguentum Spiritus sancti a capite, id est a Christo, id est uncto, in barbam, id est, in eos qui viriliter egerunt et confortati sunt, ut superarent in Domino ; et non solum in barbam Aaron, id est, non solum summis Christi Apostolis datum est unguentum hoc, quod quasi liquefactam fuit igne passionis Christi, ut daret odorem bonae opinionis per omnem terram ; sed etiam descendit in oram vestimenti, id est in infima membra Ecclesiae, quae est tanquam Christi vestimentum. Unde scriptum est : Vivit Dominus, quia his omnibus tanquam vestimento indueris; quod et ita impletum est et adhuc impletur, ut etiam in nationes Spiritus sancti gratia diffundatur, et sentiant Christi odorem spiritualis unguenti de summo omnium capite defluentem, quo mundae fiant adolescentulae, ut attrahant et diligant unctum nostrum et currant in odore unguentorum illius .
148. Nec mirum, si vehementer delectentur duplici odore vitis nostrae: uno, qui ex unguentis, alio, qui ex floribus procedit. Odorantur igitur et odoratum sequuntur dulcem Iesum, imitantes bestiam quandam, quae odore cocti panis et recentis ita delectatur, ut, ubicumque illum senserit, illum sequatur etiam usque ad interitum. Ecce, ipso teste , panis vivus, qui de caelo descendit, decoctus duplici igne caritatis et passionis, odorem suum longe lateque dispergit. Quis hunc non sequatur? Sequitur irrationalis bestia odorem panis cocti et consumendi ; non sequetur homo rationalis odorem panis Angelorum bis cocti? Stultior est quam bestia qui istius odoriferi panis odorem non intelligit et honorem. - Sed praeterire non possumus , quod transituri mare panem bis coctum necessarium habent. Quicumque ergo se in hoc mari magno huius saeculi esse cognoscit, quod quia spatiosum est, cito transire non potest, et propter reptilia, quorum non est numerus , periculosum est, nihilominus quoque et ventis et tempestatibus saevit; si securus vult esse, habeat hunc panem bis coctum, fortissimum Iesum in nave crucis suae, quem comedat, quem odoret, quo reficiatur, quo consoletur et, ut breviter dicam, ab omnibus periculis eruatur. Si enim, ut ait Psalmista , illic naves pertransibunt, id est homines in crucibus suis Iesum sequentes ; quae navis potius pertransibit quam navis Crucifixi ? Secundum vero Pauli sententiam dicentis : Christo confixus sum cruci, crucifigamur et nos cum Christo, crucem eius, immo ipsum in cruce indeficienter cordis affectu amplectamur, ut in vivifico odore delectemur ardentis Iesu, qui de se dicit: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis, cuius spiritus est super mel dulcis. Eius, inquam, odore delectemur, unguentis charismatum eius foveamur, pane suo caelesti, id est corpore suo purissimo, confortemur, ut corpus eius edentes sanguinemque pro salute nostra effusum in nostram salutem bibentes, gustare possimus et viden, licet per speculum in 0aenigmate , quia suavissimus est Dominus, ut et ipsius promissio perficiatur in nobis, quantum in praesenti vita fas est, qui dicit: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient.
Caput XLIV.
Quod flores inveniendi sunt in vite nostra .
149. Postremo videamus hoc quod breviter tetigimus , quod flores, qui nimirum et visum delectant et odoratum, licet comedi non soleant, anguntur tamen ab apibus, et liquore de floribus ablato dulcissima sibi mella conficiunt. Quae sunt hae apes, quae de floribus horti nostri dulcissimi Iesu, quos flores habemus prae manibus, sugendo sibi mella conficiunt ? Apes tales, ut puto, sunt illi qui pennis contemplationis elevari sciunt et possunt suique ipsorum possunt alvearia, hoc est corporis curam, relinquere et ad hortum deliciarum dulcissimum, iucundissimum, floridissimum transvolare, in quo omnium florum divitias deliciosas et divites delicias inveniunt. Hortus enim iste paradisus est. Ita habes enim in Cantico amoris : Emissiones tuae, o Virgo Maria fecundissima, paradisus. Processit enim hic paradisus ab utero virginali, omni flore omnique fructu refertus, sed fructibus interim dilatis. Flores istius paradisi videamus, legamus vel potius sugamus ; hoc enim proprie apum est. Nos tantum utinam tales apes simus, quae sciunt sugere mel de petra . Idem enim est hortus paradisi et petra, id est Christus. Si ergo flores quaerendi sunt, ubi potius quaerentur, ubi promptius et copiosius invenientur quam in dulcissimo Iesu Christo ? Manifesti sunt flores virtutum et vulnerum eius. Stat ecce, expansis brachiis, nudo corpore, manibus simul et pedibus perforatis, capite inclinato.
ADDITAMENTUM VI .
158. Nec praetereundem est, quod apes de liquore florum collecto favum confidunt, id est ceram in se mel continentem. Quid est hoc ? Per ceram tenacem memoriam accipe, quae apta est ad recipiendam formam sigilli et ad nutriendum ignem, si tamen in ea sit lychnus quae cera mel in se continet dulcissimum, mundificativum, descensivum. Nos igitur, si vere spirituales apes sumus, de floribus nostri paradisi Nazareni, id est horti florentis Solidissimi Iesu Christi, nobis memoriam componamus tenacem , quae non a qualibet tentatione dissolvatur, sed apta sit illa memoria recipere impressionem sigilli, id est crucifixi Iesu, ut illum semper in memoria habeamus, qui dicit : Pone me ut signaculum super cor tuum. Signaculum enim regium crux est, quam si in cordis nostri memoria portaverimus, tanti Regis regionem, quae finem non habet, secure poterimus pertransire. Habet hoc sigillum imaginem crucifixi Iesu in ipso sigillo crucis multis fossuris effossam et expressam, sicut in sigillis imago regum exprimitur fodiendo. Habet et superscriptionem, titulum scilicet a Pilato conscriptum , Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. Huius superscriptionis significationem spiritualem consequetur, si quis hoc sigillum crucis gestare curaverit tenaci memoriae impressum: habebit Iesum, id est salutem, quod primum est in superscriptione. Salus autem, quas ab omnibus sanae mentis appetitur, in tribus consistit, ut quae in tribus dictionibus exprimitur. In hac dictione Nazarenus, quod interpretatur florens , voluptatem sive delectationem intellige, quia florum pulcritudo summe delectat. Unde in libro Sapientiae luxuriosorum voluptas exprimitur his dictis: Nullum pratum sit, quod non pertranseat voluptas nostra. Coronemus nos rosis, antequam marcescant. In hac dictione Sex divitiae exprimuntur. Reges enim divites esse solent super omnes, quos regunt. In hac dictione Iudaeorum gloria accipitur, quia uno modo Iudaeus glorians interpretatur - Portitor ergo voluntarius sigilli regis nostri crucifixi Iesu fructum superscriptionis consequitur, ut sit salvus, scilicet ut voluptatem consequatur aeternam, torrente voluptatis summi Regis potatus ; aeternales quoque divitias thesaurizet in optimo Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae reconditi ; in ipso quoque glorietur sine termino, qui excelsus est super omnes gentes, et cuius gloria super caelos. Illuminat etiam domum cordis nostri et fovet in eo ignem caritatis divinae cera tenacis memoriae , ita tamen, si sit in eo Iychnus, id est exercitium spiritualis laboris, quod per lychnum intelligitur, assumtum de lino, quod multis laboribus conteri solet, ut ad utilitatem aliquam perducatur.
154. Si ergo in memoria nostra passionis Christi laborem habeamus, potest accendi et ardere caritas eius in nobis, quae illuminet tenebras ignorantiae nostras et accendat frigus tarditatis nostrae, ut et nos parati fiamus pati pro illo et cum illo, qui prior pro nobis passus est . In tali cera memoriae nostrae debet esse mel, id est delectatio de recordatione crucis, quod mel dulcissimum est. Quid est tam amarum, quod in recordatione vivificae passionis non possit dulcescere? Certe legimus Hebraeos, cum exissent de Aegypto, venisse ad aquam amarissimam, quam nullus gustare poterat ; cui cum Moyses lignum iniecisset, dulcorata est, sic ut eam delectabiliter biberent. Quid apertius per aquam amaram quam cuiuslibet adversitatis amaritudo signatur? cui cum lignum crucis inficitur, id est, cum passio immensa dulcis Iesu consideratur et comparatur, necesse est, omnem passionem hominis levem videri respectu passionis dominicae, quam pro homine voluit sustinere Deus et homo, mediator Dei et hominum, dulcis Iesus . - Est etiam mel mundificativum, quia vere nihil est, quod ita ab omnium vitiorum impulsu et contagione cogitationem nostram purificet et in puritate conservet , sicut iugis memoria crucis et passionis nostri dulcis Iesu.
155. Est et mel descensivum, quia contra aliorum liquorum consuetudinem naturalem quod in melle purissimum est ad ima descendit, foeculentum vero ascendit. Quid per talem descensum nisi virtus humilitatis designatur? Quae profecto virtus in passionis dominicae memoria et acquiritur et conservatur ; quia non potest non humiliari homo, cum recordatur pro se humiliatum Dominum maiestatis. Indignum quippe esset, hominem, lutum et cinerem, per sui elevationem illuc ascendere, quo nisi humiliatus ipse Dominus non pervenit, ubi angelus perfectissimus in omni scientia et decore, quia humilitate caruit, non potuit permanere . - Colligamus ergo nobis in floribus Vitis nostrae dulcissimi et Solidissimi Iesu talem memoriam, talem delectationem , ut stigmata Crucifixi nostri semper in memoria retinentes , ita in Christo, qui solus dulcis est, delectemur, ut omnes per ipsum praesentis vitae amaritudines superemus, mundemur ab omni delicto et in bonis operibus iugiter per humilitatis custodiam conservemur.
Caput XLV.
De odore florum vitis .
156. Superest, ut dulci Iesu adiuvante dicamus, quid sit, quod per odorem florum vitis omnia venenata, praecipue serpentes effugentur. Cuius rei ratio citius invenitur, si quid serpentes significent, agnoscatur. Quod antem de serpentibus dicitur de aliis quoque venenosis reptilibus accipiatur. Quid autem melius per serpentes quam diabolicas suggestiones accipimus? Ad similitudinem enim serpentium reptant occulte per mentes hominum: sed subito, nisi agnoscantur, morsus mortales incautis infligunt: quod praefiguratum agnoscimus in filiis Israel in deserto a serpentibus miserabiliter interemptis: cuius interemptionis causam ponit Apostolus dicens : Neque tentemus Deum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. Quid est autem tentare Deum? Non credere Domino. Incredulitatis namque vitio urgebantur qui a serpentibus occisi sunt. Quid est autem desertum, in quo occisi sunt, nisi hic mundus, in quo vagamur, per baptismum tanquam per mare rubrum transeuntes, liberati per nostrum legislatorem, optimum Iesum, a servitute Aegyptiaca, qua ante baptismi gratiam premebamur?
157. Si autem diligentius consideremus, cuncta pene vitia ex incredulitate inveniemus oriri. Quis enim vanam mundi gloriam quaereret, si perfecte crederet, aliam esse gloriam futuram in coetis immarcescibilem , quam oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae humilibus conservatur? Putasne, huic gloriae mundanae tam incertae quam transitorias animum inclinaret? Nequaquam. Sed quod tales asserunt, se Deo credere, provenit ex quadam consuetudine, quia totum pene mundum tali rident et audiunt fide teneri. Quod si infidelium numerus cresceret, et nomen Christi non possent sine poena vel sine timore confiteri ; citius audire deberes, eos quod corde gerunt lingua propalare et negare dictis eum quem factis denegare non timent . - Simile est de avaris, qui caelestes non curant divitias: et de invidis, qui caritatis laudem et praemium non attendunt: et de iracundis, qui in patientia animas suas non possident ; et de accidiosis, qui pro aeterno commodo labores subire refugiunt temporales; et de luxuriosis, qui caelestibus voluptatibus mentis oculum non intendunt: de gulosis quoque, qui panem illum delicatissimum Angelorum suis epulis terrenis postponunt, quia, si ea quae futura promittuntur, vere crederent, nequaquam terrenis tam ardenter initiarent. Propter incredulitatem ergo suam dantur non solum vulnerandi per tentationes, sed etiam occidendi per veneni sui infusionem serpentibus ignitis . id est daemonibus, illius maximi et tortuosi serpentis, primi perversoris ministris, qui illos secum pervertunt et incendiis aeternis addicunt, quos in hac vita incendio suarum pravarum suggestionum corrumpunt. 158. Sed remedium attendamus, per quod vitium credulitatis correctum est. Dixit enim Dominus ad Moysen : Fac serpentem aeneum et pone in ligno erecto, quem qui intuiti fuerint a serpentium morsibus sanabuntur. Cuius serpentis mysterium ipse benignus Iesus curavit exponere, dicens : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis, qui credit in illum, non pereat. Videsne, quorsum feramur? Prorsus ad exaltatum in cruce benignum Iesum, qui optime serpenti aeneo et exaltato comparatur. Serpens enim dicitur, id est mortalis, quia per suggestionem serpentis mors introivit in orbem ; acneus vero, quia, caritatis simul et passionis ignibus conflatus, passionis sanguine rubricatus, ad modum aeris in resurrectione induratus est, quia ultra non moritur . Exaltatio autem serpentis exaltationem crucifixi boni Iesu figurat. Hic est serpens, quem increduli a malignis serpentibus vulnerati, ad credulitatem conversi, si volunt salvari, respicere commonentur. Potens enim est serpens iste de virga Moysi transformatus. Per virgam, quae est insigne regium, Deum intellige: per serpentem vero, cuius suggestione primi parentes mortui sunt, hominem mortalem accipe. Mutata est virga in serpentem, quando Verbum caro factum est , assumens quod non erat, id est humanitatem, manens quod erat, id est Deus. Sicut ergo factus serpens magorum Aegyptiorum serpentes devoravit ; sic Deus factus homo inimicorum suggerentium peccata fraudesque evacuavit, maxime tamen, cum esset exaltatus in cruce, cum sanguinis sui flores ostenderet et florum, scilicet virtutum suarum, odorem per totum mundum effunderet et corda quibuscumque vitiis vulnerata sanaret.
159. Respiciamus igitur et nos in faciem serpentis aenei elevati, Christi nostri crucifixi, si volumus a pravorum daemonum suggestionibus serpentinis liberari. Respicere autem fide in ipsum tendere est, quod non infirma, sed forti et perfecta fide completur. Sunt enim quidam, qui quidem ore confitentur, quoniam Christiani sunt, factis autem negant ; quos non puto fide tendere in crucifixum pium Iesum. - Ut antem hoc per similitudinem aliquo modo ostendamus, similis est fides vino, quod tantum vini colorem habet, sed a veri vini sapore et viribus est alienum. Quale vinum non credo fideli Deo acceptum, sed quale in Cantico canticorum laudatur, ubi ipse Sponsus ad sponsam commendans ait : Guttur tuum sicut vinum optimum. Et illa statim respondet: Dignum dilecto meo ad potandum et dentibus eius ad ruminandum: et post pauca: Dabo, inquit, tibi vinum conditum et mustum malorum granatorum meorum. Ecce, quale vinum erit placens dilecto, et quod in amorem nostri illum accendat, scilicet vinum optimum, quod est fides perfecta, cordis sententia et oris confessione pariter concordante Et quod dicitur: Dabo tibi vinum conditum, fides bonis virtutum operibus condita et exercitata intelligitur. Tali fide tenditur et intenditur in pium Deum, non fide ficta operibusque carente, sine quibus fides mortua est. Demus ergo dilecto nostro optimo Iesu vinum optimum fidei perfectae et vinum diversis virtutum aromatibus saporosum, et sic intueamur in faciem eius, pro nobis ad similitudinem serpentis aenei in cruce suspensi. Et quoties alicuius serpentinae tentationis morsu nos cognoverimus vulneratos, ad crucem curramus et ad thronum crucis quandoque ignominias, nunc summae gloriae accedamus , et fide et spe et caritate liberatorem piissimum intendentes, per mortem nostri serpentis, qui mortem antiqui serpentis occidit, a serpentium morsibus petamus et obtinebimus liberari.
Caput XLVI.
De fructu vitis nostrae seu Christi pro nobis passi et crucifixi .
160. Quia docente et ducente, ut spero, nos bono Iesu, duce optimo et doctore, prolixiorem multo quam speraveramus sermonem habuimus de floribus vitis nostrae ; nunc, eodem nos adiuvante, qui usque in finem diligit et dirigit suos , in cuius manu sumus et nos et sermones nostri: ad fructum eiusdem vitis animum acclinemus, florum dispendium fructuum compendio redempturi. Confortata enim est scientia fructus vitis nostrae huius, et non potest ad eam ingenioli nostri tarditas elevari. Ut ergo omnes abscindamus ambages, fructus omnium florum praecipue redemptio hominis est. Plantata est in terra benedicta, in Virgine virginum Maria illa Vitis vera, dulcis Iesus: apparuit in nativitate, praecisa in circumcisione, circumfossa in insidiis, perfossa clavis, ligata vinculis multiplicibus , fronduit in verbis, floruit in virtutibus, fructificavit in passione, redemit hominem, quem alio modo redimi non convenit . - Sed dicis: quomodo dicitur in passione fructificasse qui paulo ante dictus est in nativitate floruisse? Nunquid idem sunt flores et fructus? An ita subito sine intervallo temporis fructus suum florem secutus est? Non ita videmus fieri in rerum naturis ; praecedit enim flos et sequitur multi temporis intervallum, ut fructus ad maturitatem perducatur. Quod nos verum quidem esse fatemur ; sed ea quae habemus prae manibus, non tantum humana, sed divina sunt: unde non sequuntur rerum naturas in omnibus, sed naturae magis suum sequuntur auctorem. 161. Quod videbis apertius, si diligentius volueris intueri. Vides, in omni arborum genere in ortu fructus florem decidere et perire; in hominibus quoque et fere in cunctis animantibus fructus foliorum florem virginitatis abscindit. Non sic erat in nativitate Vitis nostrae. Beatissima enim illius Mater fructum quidem protulit benedictum , non amisso virginitatis flore, immo magis per partum mirabilem et mundissimum decorato , ubi ergo lex, ubi iura naturae abscissa sunt. Non est igitur magnum, si sine intervallo temporis flores Vitis nostrae non pereuntes fructus saluberrimus consecutus est. Protulit eum Mater pulcherrima, flore virginali non perdito: protulit et ipse fructum redemptionis nostrae, floribus virtutum non marcescentibus. - Nec tamen caret ratione maturitas fructus accelerata. Patet enim, quia secundum augmentum vel diminutionem caloris maturitas fructus vel accelerat vel tardat. Vide ergo magnitudinem caloris, immo fervoris in patiente Iesu, et non miraberis fructus sui accelerationem. Ardebat incomparabiliter caritatis intrinsecus et passionis extrinsecus igne, ut fructum nostrae redemptionis sine mora produceret. Productus est ergo botrus ille optabilis , desideratus cunctis Patriarchis et Prophetis aliisque iustis,
scilicet redemptio nostra: quem fructum Ecclesia non solum ex his qui sunt sub tempore gratias, sed etiam a mundi principio iuste congregata dulcem sibi fore gratulatur, dicens de Sponso in Cantico amoris : Sub umbra illius quem desiderabam, sedi; et fructus eius dulcis gutturi meo.
162. Quid mirum, si redemptio iustorum a diabolica tyrannide, a tenebris et umbra mortis , a carcere infernali, quo inclusi tenebantur, et reductio in paradisum Angelorum optimorum custodias deputatur? Quid mirum, praesentiam Christi fuisse delectabilem atque votivam, tanto tempore exspectati atque desiderati? In afflictis enim rebus constitutis tanto solet esse gratior liberatoris adventus, quanto fuerit diuturnior afflictio. Quanto enim tempore primus Abel iustus, primus Martyr, qui sua passione primus liberatorem suum et nostrum dulcissimum praefiguravit , exspectaverat? Quamdiu ipsi Adam et Eva, parentes nostri, adhuc etiam in inferno paradisi gaudia memorantes, istam redemptionem siti vorant cum aliis Sanctis et iustis, qui se liberandos sperabant ? Quanto, putas, eos exsultasse tripudio, cum ille Crucifer adveniret, Angelis precedentibus et clamantibus : Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales , et introibit Rex gloriae ? Quanta, putas, eos alacritate concinuisse : " Advenisti , desiderabilis, quem exspectabamus in tenebris, ut. educeres vinculatos de claustris. Te nostra vocabant suspiria, te larga requirebant lamenta. Tu factus es spes desperatis, magna consolatio in tormentis "? O quam dulcis fructus redemptionis his qui in tanta et tam amara servitute fuerant constituti ! Hic est fructus, de quo Sponsus loquitur in Cantico amoris : Dixi, ascendam in palmam et apprehendam fructus eius. Quid est in palmam? In crucem , cuius una pars de arbore palmae dicitur facta fuisse.
163. De quatuor enim generibus arborum facta fuisse refertur de cypresso, de cedro, de oliva, de palma. Cypressus in profundo, cedrus in longo, oliva in lato, palma 1 in alto. Unde dicit Apostolus : Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quas sit longitudo et latitudo et sublimitas et profundum. Profundum ergo in cruce vocatur illud lignum, quod infixum erat terrac; in quo stabat lignum erectum, et cui dorsum crucifixi boni Iesu applicatum fuit, quod est crucis longitudo. Lignum vero ex transverso illi appositum, cui manus erant affixas, latitudo crucis nominatur. Illud autem, quod a Pilato fuit appositum, in quo titulus triumphalis erat scriptus, altitudo nuncupatur. Habent autem horum lignorum singula suas mysticas significationes secundum naturas suas , Cy-pressus enim timorem sive humilitatem significat, ubi est radix crucis; quod non solum situs humilis, sed etiam natura ejus exprimit; quia, ut dicitur, suo fugat odore serpentes, id est diabolos, quorum proprius character superbia est, quae ab humilitatis virtute fugatur. Cedros, arbor longitudine sua praestans aliis arboribus, longitudinem crucis, id est perseverantiam significat sive patientiam: quod et naturali sua virtute approbatur, quia lignum eius valde durabile corrumpi ex natura non potest. Oliva vero, arbor oleum effundens, per quod misericordiae opera significantur, caritatem significat; quae arbor bene latitudinem habet crucis, quia caritas lata est, quae etiam ad inimicos extendi praecipitur. Palma, arbor victoriam significans, altitudinem crucis obtinet et significat spem de summis habendam, non ad infima deprimendam. Haec arbor in se habet titulum triumphalem scriptum, in quo invenitur fructus crucis. Prima enim dictio est Iesus, in qua intelligitur salvatio , quae idem est quod redemptio. Ecce, fructus crucis, quia propterea crucifixus est Christus, ut redimeret hominem. Quod autem ait: Ascendam in palmam , a parte crucis totam crucem significavit ; sed bene per palmam, in qua titulus signum redemptionis, quae fructus crucis est, invenitur. 164. Sed dicet aliquid: Dicturus eras de fructu vitis, et dicis de fructu palmae. Quae concordia est vitis et palmae? - Ad quod ego: Palma crucem, vitis vero significat Crucifixum. Dic igitur: Nunquid diversus est fructus crucis et Crucifixi ? Non puto ; ergo et idem est fructus et palmae et vitis? Ascendit vitis in palmam, apprehendit fructus palmae, non quos palma habuit ex se, sed ex vite in palmam extensa. Quare ergo dicit ipsa vitis: Apprehendam fructus eius, et non potius dicit meos, cum palma fructum habuerit a vite, non vitis a palma? Quia, etsi non habuit fructum a palma, tamen non habuit hunc fructum sine palma, immo et per palmam, id est per crucem ; quia, si Christus crucifixus non esset, non fuisset secuta redemptio. Apprehendit ergo Christus fructum crucis, illum profecto, quem ipse per crucem fuerat operatus.
165. Sed habet hic botrus grana multa, scilicet impletionem Scripturae, victoriam de diabolo, resurrectionis gloriam, ascensionis mirabilem elevationem, donorum Spiritus sancti missionem. - De impletione Scripturae ipse Dominus testimonium perhibet, dicens Petro : Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? Et in alio loco: Non oportebat, adimpleri omnia, quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me? - Victoria vero de diabolo, etsi alio modo potuit, tamen alio modo impleri non debuit. Multum enim desipit qui sapientiam Dei et Deum aliquid putat, nisi id quod praestantissimum fuit, ordinasse. Necessarium fuit, eum per hominem vinci et per lignum, qui hominem vicerat per lignum: ut "unde mors oriebatur, inde vita resurgeret: et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur ". - Quare autem per hominem, qui erat Deus, et non per simplicem hominem, satis manifestum est; quia omnes homines eodem peccato erant obnoxii, et non poterat quisquam aliorum solvere vincula, qui se ipsum solvere non valebat. Christus vero, fortis Iesus, qui originali peccato nihil debebat, eo quod singulari privilegio nascendi sine omni carnali concupiscentia conceptus erat, quia solus est inter mortuos liber , solus a morte poterat mortuos liberare, qui, sicut ait Apostolus, non habebat necesse offerre pro se sacrificium, quemadmodum alii sacerdotes, tam pro sua quam pro populi ignorantia.
166. Si autem quaeritur, quare Deus potius per se quam per aliquam aliam creaturam voluerit hominem liberare ; possumus hoc quidem caritati eius imputare, quam ut nobis commendaret, non solum incarnatus, sed et mortuus est pro nobis tradiditque nobis nihilominus per hoc formam caritatis, ut parati simus, cum necessitas exegerit, pro fratribus nostris animas nostras ponere, cum Regem nostrum pro nobis animam posuisse videmus. - Est tamen adhuc et alia causa rationabilis, quare per Deum redempti sumus, scilicet quia nequaquam decuit, nos per aliam reformari quam per eum, per quem formati eramus. Plus enim excitat nos ad caritatem reformatio quam formatio, sicut saepius dictum est superius . Si ergo per alium quam per ipsum, per quem sumus formati, reformati essemus: plus amoris reformatori nostro quam formatori deberemus: et sic plus diligeremus creaturam quam Creatorem: quod esset inconveniens. Ut ergo nos incitarot ad diligendum ipsum ex toto corde, ex tota anima et ex totis viribus nostris ; impendit nobis quidquid potuit et debuit creando et recreando optimus Deus, cuius beneficiis non communicat alienus.
167. Fructum igitur redemptionis nostrae toto desiderio complectamur, et saepius, immo sine intermissione ad memoriam revocantes, latentem in ipso dulcedinem lingua intellectus nostri degustemus et in vase memoriae nostrae recordamus sanguinem linius uvae meracissimum , sanguinem, inquam, rubicundi boni Iesu, qui nobis factus est redemptio, quia " per ipsum salvati et liberati sumus ". His floribus, hoc fructu, quo redempta est a tyrannide daemoniaca, iugiter reficienda est fidelis anima, ne in hoc taedioso deserto deficiat, in quo sine requie et sine intermissione laborat, suspirans ad illam terram lacte et melle manantem et cum sponsa proclamans: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Non ignorat ista, qui et quales sint fructus vitis nostrae, ligni vitae, dulcissimi Iesu Christi. Nonnunquam enim lectum conscientiae suae floribus virtutum et passionis Sponsi sui, dulcis Iesu resperserat, quae eidem in eodem Cantico amoris proclamat: Lectulus noster floridus; non de alienis, sed de tuis floribus, dulcis Iesu. Veni ergo et agnosce flores tuos, requiesce in lectulo tuis floribus adornato. His ergo floribus petit a sociis Sponsi, ab annuntiatoribus verbi Dei, se sponsa fulciri: sciens profecto, quid virtutis habeant, qualem affectum, quantum effectum operentur in ipsa tales flores ipsi, per ministros verbi ad memoriam revocati ; quantum ipsam in tentationibus et periculis praesentis vitae confortent, quantum ad supernae patriae desiderium accendant. Nec dubito, quin eadem Sponsi sponsa in hortum sanctarum Scripturarum quandoque fuerit introducta, ubi procul dubio lignum vitae , vitem veram invenit, cuius alacriter fructum apprehendit, volvens in mente sua et revolvens et intuens diligenter ac perspicaciter, qualem ex ardore dilecti sui, immo ex ipso dilecto fuerit fructum consecuta, sensitque infallibiliter, quantum amoris ei debeat, quantum ad omnia pericula sustinenda merito debeat confortari, gustato spiritu fructuosissimo, quem ex arbore tam dilecta suscepit. Optat ergo, sibi saepius ad memoriam revocari hos flores et hunc fructum, quia et illis fulciri, ne cadat, et his stipari, ne aliquo modo moveatur, exorat, nimirum sciens, quid virium habeant et illorum odor et huius sapor.
168. Quod autem addit: Quia amore langueo, quid est, nisi quod sponsa, desiderio supernae patriae accensa, dilationem diuturnam non patienter exspectat? Unde in eodem : Filiae Jerusalem, nuntiate dilecto, quia amore langueo. Quis est amor iste tam validus et languorem inducens? Nunquid non est iste amor, de quo scriptum est: Fortis est ut mors dilectio? Qualis est ista fortitudo, quae infirmitatem inducit? Respondeant illi qui in libro experientiae huius quaestionis solutionem perlegerunt, experientiae, dixi. Et quare non sapientiae, illius, inquam, sapientiae, quae a sapore dicta est ? Qui ergo in libro sapientiae legerunt, id est, qui saporem internum experti sunt, dicant et doceant nos, quis sit iste amor, qui, cum sit fortis ut mors, facit amantes languere usque ad mortem, quia in morte huius corporis, et non ante sanantur. Possunt quidem medio tempore, dum adhuc in hac vita mortali, sive in hac morte vitali degunt, dilecti desiderabilis et desiderati floribus et fructibus consolari, satiari non possunt, donec veniat dies, quem cum Propheta desiderant dicentes: Satiabor, cum apparuerit gloria tuas et in alio loco: Adimplebis me iucunditate cum vultu tuo; delectationes in dextera tua usque in finem. De qua dextera alias legitur: Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Et vide, quam bene ista auctoritas cum superioribus concordet, ut "laeva dilecti appelletur recordatio illius caritatis, qua nulla maior est, quod animam suam posuit pro amicis suis ; in dextera vero beata Dei visio, quam promisit amicis suis, et gaudium de praesentia Maiestatis. Merito illa Dei et deifica visio, illa divinae praesentiae inaestimabilis delectatio in dextera deputatur, de qua et delectabiliter canitur: Delectationes in dextera tua usque in finem. Merito in laeva memoriabilis illa et semper memoranda dilectio collocatur: ut, donec transeat iniquitas , super eam sponsa recumbat et requiescat. Merito igitur laeva Sponsi sub capite sponsae, super quam videlicet caput suum reclinata sustentet, id est mentis suae intentionem, ne inclinetur et incurvetur in carnalia et saecularia desideria, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem ". Idem ergo per flores et fructum nostras vitis, et per laevam ipsius Sponsi, languoris autem sanatio per dexteram figuratur.
169. Per hos ergo flores et fructum vitis nostrae non petunt se fulciri nec a laeva dilecti gloriantur se sustentari qui spem et fiduciam suam in rebus caducis posuerunt , sed illa tantum anima, quae modo pro amore et desiderio dilecti corporalibus et mundanis languet, immo et moritur, cui et dicitur : Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? De deserto quippe huius mundi ascendit quae cor suum cum corde dilecti media caritate connexuit, quaerens ea quae sursum sunt, non quae super terram. Unde et deliciis virtutum affluit, tanquam unguento delibuta diversorum aromatum, quae de dilecti paradiso collegit, sequens eum qui pro ea passus, suum ipsi reliquit exemplum. Unde et bene dicitur: Innixa super dilectum suum, non super hominem: quia maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum ; nec super aliquas res terrenas, quae omnia reputavit quasi stercora, ut Christum lucrifaceret. Talis ergo anima, quae nunc a laeva, a floribus et a fructu vitis verae, Sponsi sui fulcitur, quae modo prae amore illius languet usque ad mortem, dicens cum Iob : Desperavi, nequaquam iam ultra vivam ; talis, inquam, post haec a Sponsi dulcissima dextera ineffabiliter amplexari et fructu aeternae iucunditatis merebitur satiari, languore non sanato, sed augmentato. Sanabitur enim languor intolerabilis desiderii in perfruitione iucundissima dilecti desiderati: non tamen auferetur, immo augebitur idem desiderium: sed tunc non erit languor, sed depulsio fastidii, cum desiderans plenissime satiabitur desiderato, et satiatus in satietate discet desiderare mutua et interminabili et inexplicabili generatione, desiderio generante satietatem, et satietate desiderium pariente Sed iam revertamur ad uvam.
170. Est tertium granum in botro redemptionis nostrae dominica resurrectio, quae quantum habuerit habeatque dulcedinis, quis explicet? Ponat aliquis, si quis tamen potest, in corde suo magnitudinem ineffabilem illius beatissimae et tristissimae passionis: videat, quanto desperationis moerore illa dilectorum passi boni Iesu corda percussa fuerint, videat illarum fidelium mulierum lamentationes, quae dilectissimum et dulcissimum Iesum ad passionis locum euntem, cum sibi crucem baiularet, etiam cum dulcissimam exspiraret animam, non deseruerunt. Videat praecipue illam tunc despectam mulierculam, nunc mundi Dominam, Matrem Domini boni Iesu, quam acutus doloris gladius animam eius pertransierit Videat totius mundi machinam fabricatori suo compatientem, tetra caligine involutam. Videat, inquam, haec et tantae turbationi serenitatem tertiae diei et insperatam laetitiam laetissimae resurrectionis annectat recogitetque propensius, cum quanta exsultatione susceperint Dominum resurgentem, quem cum ingenti tristitia viderant morientem. Vide, cum quanta iucunditate recompensaverit in resurrectione discipulis tristissimam illam et sanctissimam extremae comestionis suae coenam, in qua dixerat : Non bibam amodo de generatione vitis, donec bibam illam vobiscum novam. Ecce, iam nunc resurrexit in gloria vitis vera , pulcher Iesus, comeditque et bibit cum eisdem discipulis cum gaudio maximo proculdubio seque dubitantibus aliquibus praebuit videndum pariter et tangendum.
171. Nec putet quisquam, quod resurrexit ad gaudium solis discipulis, immo et resurrexit nobis et toti mundo, beatificans omnes, qui, quamvis non videant, credunt tamen, ipsum passum fuisse propter delicta nostra et resurrexisse propter justificationem nostram , docens nos, quoniam, si socii effecti fuerimus passionis , erimus et resurrectionis: et ut non dubitemus, mortalia corpora nostra resurrectionis gloria sublimanda, cum caput nostrum morte turpissima condemnatum resurrexisse crediderimus. Nam, sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Primitiae enim morientium Christus ;deinde hi qui sunt Christi, in adventu eius, qui ad exemplum Christi resurgentis ad gloriam ultra non morituri resurgent.
172. Est et ascensio Domini optimi Iesu granum in botro redemptionis per passionem factae; dulce utique granum , plurimum in se continens dulcedinis, faciens gaudium caelis et terris. Quis enim dubitet gaudium magnum factum discipulis, cum eum quem ut hominem viderant morientem, ut Deum, immo verum Deum viderunt caelestia penetrantem? Stabant animis simul oculisque in caelum erectis, animi sui gaudium non capientes, sed in voce iubilationis eunti Domino gratulantes. Exsultavit proculdubio et caelum, omnes videlicet Angelorum chori purpurato suo Domino nostrae carnis trabea occurrentes et cum summa laude summum suscipientes victorem. Quodsi in unius iusti sive Martyris animae adventu omnis Angelorum exsultat chorus ; quantum putas in singularis sui Imperatoris adventu omnium ordinum spiritus exsultasse ? Humano igitur ntellectu huius laudis et gaudii magnitudini succumbente,
gaudeamus et nos et dulcedinem huius grani recolendo, admirando, diligendo sumamus, exsultantes in Spiritu sancto, pro eo quod carnis nostrae portio in dulcissimo Domino Iesu in summae Trinitatis throno tam excellentissime sit collocata: tendentes animos nostros, quantum possumus, post ipsum et in ipsum, ipsi in humilitatis spiritu supplicantes, quatenus nos post se trahere dignetur, ut in odore unguentorum ipsius currentes, in illa cellaria, in illam supremam apothecam aromatum, in illa interiora sancta sanctorum mereamur introduci, quo ipse, caput nostrum praecessit, dulcis Christus Iesus.
173. Quintum botri nostri granum missio Spiritus sancti est. Quis vinum iucundissimum huius grani valeat explicare? Vinum, inquam, vel, si plus placet, mustum. Accepto enim ab Apostolis et his qui erant cum eis, exspectantibus Spiritu sancto, inebriati sunt, eructaverunt verbum bonum , loquebantur variis linguis magnalia Dei. Ante timore absconditi, nunc occurrerunt foras nec timuerunt aquam populi frementis, caritatis igne succensi. Tunc pro certo experientes, verum esse quod scriptum est : Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, et flumina non obruent illam. Irruerunt enim in eos flumina potestatum, fluxerunt aquae populosae multitudinis, flaverunt venti comminationum verteramque procellae ; et ignis caritatis non exstinctus, immo et auctus est. Ibant enim Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati . Est etiam auctus, pluribus per eorum praedicationem accensis, et eadem qua ipsi ardebant iucunditate succensis. Sed quid aiebant Iudaei, omnium bonorum increduli? Musto, inquiunt, pleni sunt . Mentientes et ignorantes verum dixerant. Musto quippe illo nobilissimo caritatis Dei, immo caritate Deo repleti erant, inflammante ad amorem, confortante ipsos contra timorem. Unde sicut mustum non patitur, se contineri a vase, nisi foramen habeat, unde prorumpat: sic ab istorum corde per ora eorum se mustum sancti Spiritus manifestavit, loquentium magnalia Dei cum mira eloquentia. Non enim impedit, sed expedit linguam haustus musti huius, ut illud poeticum verum inveniatur
Fecundi calices quem non fecere disertum?
Fecundus vero calix Domini et praeclarus inebriaverat eos , quia , sicut ait Apostolus, caritas Dei diffusa erat in cordibus eorum. - Sed videntur verbis nostris verba Petri contraire, qui haustu musti novi audax factus, iam non solum non timuit verba mulieris cuiusquam, ut ante , sed nec verba principum. Hic ergo obiiciens se in medium, dixit, discipulos ebrios non esse a vino. Sed audiamus verba ipsius optime distincta: Non enim, inquit , sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt. Sicut vos aestimatis, inquit: non enim musto terreno ebrii sunt, sicut vos putatis, sed caelesti, spirituali, sicut nos scimus. Hauriamus igitur et nos, carissimi, de vino iucundissime grani linius: vel, si in quo hauriamus, scilicet Tas intellectus, non habemus ; recurramus cum plena fiducia ad singularem nostrum ac providum Conditorem, cuius figmentum sumus, oremusque, ut vas formet in anima nostra linius dulcissimi musti capax, ut nostro consolatore, Spiritu gratiae septiformis accepto, multiformis tentatoris, adversarii nostri laqueos evadamus, et pedes affectuum nostrorum in compedes sapientiae iniiciamus ; ut, cum ipsa vera sapientia colligati vinculis caritatis, indesinenter et indefesso curramus post illam, donec et saporis ipsius plenitudinem attingamus, ubi iam non per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem Regem nostrum in suo decore videamus, et sicut sumus cogniti, cognoscamus.
174. Hic enim advertendum puto, quod fructus vitis nostrae et comeditur et bibitur.Masticatur enim uva, bibitur vero vinum, quod in uva continetur, et in utroque usu iucunditas est, sed in vino et utilitas et iucunditas maior et prolixior est. quod ad botri huius, de quo locuti sumus, fruitionem mihi pertinere videtur. In praesenti enim vita hunc botrum masticamus, cum suavitatem, iucunditatem et utilitatem nostrae redemptionis dentibus intellectus nostri discutimus: cum resurrectionis potentiam, ascensionis gloriam et adventus sancti Spiritus utilitatem in cordis nostri consideratione versamus, tanquam uvas in ore, fitque de his nonnunquam aliqua laetitia cordi nostro. Urit autem plena, postquam cessaverit tempus, id est mutabilitas temporum, quando haec iam non comedemus, sed bibemus, inaestimabilem de his et perpetuam laetitiam consecuti. In comedendo enim aliquis labor est, quod vero bibitur sine labore recipitur. Unde per comestionem delectatio quaecumque vel qualiscumque vel quantacumque, quia sine corpore non percipitur, quod semper aggravat animam , accipienda est. Per potum vero sino labore acceptum illius loci et temporis gaudia figurantur, ubi et quando iam non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam lutec omnia transierunt. Et ipse ab aeterno stabilis, incommutabilis, qui pro nobis, ne velut umbra transiremus, transiens factus fuit, ministrabit nobis . Ibi oti tunc iam non eum labore et timore et eum impedimento corporis mortis huius comedemus, sed cum magna iucunditate bibemus vinum redemptionis nostrae, et secundum naturam nobilis vini, quanto plus biberimus, licet saturemur, tanto plus sitiemus, admirantes et laudantes sine termino, sine intermissione bonitatem admirabilem Redemptoris nostri, dulcissimi Iesu, quam in fructum redemptionis nostrae circa nos voluit exhibere.
175. Et vide, si non ista differentia cibi et potus ex verbis Sponsi in Cantico amoris commendetur, cum ait : Comedite, amici, bibite et inebriamini, carissimi. Praemonet enim comedere, quod utique ad praesontom vitam pertinet, in qua, sicut diximus, contemplatio labori actionis admixta est. In futura vero vita, quae omni actione caret, gaudio tanquam poculo perfruemur. Bibemus enim et inebriabimur ab ubertate domus Dei et torrente voluptate eius potabimur , iam nos tunc esse Regis et Sponsi nostri carissimos liquido cognoscentes, cum aqua omnis laboris et actionis terrenae in vinum divinae contemplationis commutabitur, implebunturque omnes hydriae usque ad summum. Omnes enim replebuntur in bonis domus Domini ; cum illae desiderabiles nuptiae Sponsi, id est pulcherrimi Christi Iesu, et sponsae, id est universalis Ecclesias, celebrabuntur, bibeturque vinum in summa laetitia cordis omnium clamantium Domino et dicentium: Tu bonum vinum servasti usque adhuc. Nos autem dicimus,: hanc laetitiam per cibum significari, cum scriptum sit: Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo , licet expositio praecedentis auctoritatis etiam in hac locum posset obtinere. - Si vero aliquis asserat, indignum fore, ut tanta vitis tantum laborata et laborans unum tantum botrum produxerit; potest, si vult, ea quae nos grana appellamus, botros appellare et singulis aliam granorum multitudinem adinvenire .
176. Verumtamen non irrationabiliter in praesenti botros vitis innumeros inveniemus, si omnes ecclesias, omnia monasteria, omnes congregationes, quae in universa sunt Ecclesia, volumus intueri. Hos enim botros quis produxit nisi vitis nostra ? Nam et Christus et Ecclesia vitis una sunt, sicut unum corpus; singulas congregationes, singuli botri: grana vero singularitatem exprimunt personarum , et non inconvenienter, ut mihi videtur . Nam per exteriorem folliculum grani sive uvae corpus exprimitur, per nueleos os sa, per liquorem anima figuratur, vel sanguis, qui est sedes animae . In morte hominis anima de corpore, tanquam vinum de acino, exprimitur; et si dignum fuerit, in regale defertur cellarium paradisi caelestis, ut gaudium faciat Regi caelesti et convivis suis, universis beatis, qui ad nuptias Agni vocati sunt et perveniunt. Bibit enim et ipse Sponsus vinum proprium de vite sua, de vinea sua, Ecclesia scilicet, cuius ipse caput est. Bibet, inquam, et ipse sanguinem uvarum meracissimum , scilicet animas Sanctorum expressas et separatas ab acinis in torculari crucis, in labore et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis multis et aliis exercitus spiritualibus.
Bibet has, id est, sibi delectabiliter incorporabit, faciens, ut, unus spiritus secum effecti, cum ipso et in ipso a canctis de cetero laboribus requiescant . Timeant et careant sibi illa putrida grana, fratres falsos , perversos christianos dico, qui in se non vinum continent, sed venenum: qui in torculari crucis premi nolunt et in labore hominum non sunt. Caveant, inquam, dum tempus est, ne porcis, id est diabolis, devorandi proiiciantur, quia in cellaria regia non nisi per torcular crucis iter est.
177. Restabat nobis dicere de secundis floribus vitis verae et de fructibus illorum, secundam quod scriptum est : Et refloruit caro mea, quod de resurrectione dici nullus est qui ambigat, cuius fructus erit gloria resurrectionis secundae ; sed nos magis legentem volentes sitientem relinquere quam fastidientem, hic huic sermoni terminum imponimus, parati emendare , demere et mutare, sicubi contra fidem vel contra sacras Scripturas aliquid diximus ; in omnibus grati hum iliter gratias agentes ei qui gratuita gratia sua nos et duxit et docuit, aperienti os mutorum et linguas infantium disertas facienti , cuius nomini principium huius opusculi sacraverim finemque sacramus optimo et dulcissimo Iesu. Amen.
EXPLICIT LIBER, QUI DICITUR VITIS .