Vae qui dicitis malum bonum.
Hic ponitur vanitas quantum ad excusationem peccati; et primo quantum ad effectum, malum bonum: michaeae 7: malum manuum suarum dicunt bonum; secundo quantum ad intellectum, lucem tenebras, veritatem errorem: joan. 3: dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; tertio quantum ad affectum, amarum in dulce, vitam peccati dulcem aestimantes. Sap. 14: et non suffecerat errasse eos circa dei scientiam, sed in magno viventes inscientiae bello: tot et tam magna mala pacem appellant. Vae qui sapientes estis. Hic ponitur tertia vanitas quantum ad praesumptionem peccandi, quae est de tribus.
Primo de sapientia cordis, et in speculativis, qui sapientes: Prov. 3: ne sis sapiens apud temetipsum: et in practicis, prudentes. Rom. 12: nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Secundo quantum ad potentiam corporis ad peccandum: qui potentes estis ad bibendum: jactant se, quod possunt multum bibere, et inebriari, propter consuetudinem terrae in qua bibitur vinum mixtum.
Infra 41: taceant ad me insulae, et gentes fortitudinem mutent. Prov. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Tertio quantum ad auctoritatem, qui justificatis, idest dicitis vos tantae auctoritatis quod pro libito vestro potestis justificare impium, ut quod vobis placeat, legis habeat vigorem infra 10: vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitias scripserunt.
Prov. 17: et qui justificat impium, et qui condemnat justum. Michaeae 3: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium. Propter hoc sicut devorat. Hic comminatur poenam. Et primo ponit poenam consumptionis sub metaphora ignis. Propter hoc quia iniquitatem trahitis ponentes vobis radicem in peccatis. Sicut flamma ignis exurit stipulam quam attingit, et calor flammae exurit illam quam distat: persecutio enim captos occidit, et alios afflixit: Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et intus pavor: sic radix eorum quasi favilla, quantum ad ea in quibus confidebant, vel patres, vel cognati, et germen eorum, filii, ut pulvis ascendet; in quo notatur fortitudo ex causis illis proveniens.
Mal. Ult.: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos.
Secundo ponit poenae processum et ordinem; et primo ponit poenae causam et praecipue quantum ad primam vanitatem, unde dicit: abjecerunt enim legem, corde contemnentes, et eloquium sanctum Israel blasphemaverunt, ore irridentes. Jer. 32: non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. Secundo punientis iram; ideo iratus est: ad modum processus irae in hominibus loquitur. Psal. 105: iratus est dominus furore.
Tertio poenae inflictionem: et extendit manum suam, potentiae ad percutiendum, quam plicatam parcendo tenuerat. Soph. 2: et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem. Quarto, poenae effectum in internecione majorum: conturbati sunt montes, idest majores prae timore. Glossa dicit quod loquitur hyperbolice.
Sed contra. Ergo excessit veritatem propheta.
Et dicendum. Quod in aliquibus Scripturis sumitur (hyperbolice) pro excessu veritatis simpliciter, in sacra Scriptura pro excessu veritatis secundum opinionem hominum; quasi dicat: conturbatio erit ultra quam credi possit. Vel aliter, hyperbole est quidam tropus, et in tropicis locutionibus aliud dicitur, et aliud intelligitur. Unde non est falsitas quantum ad sensum quem intendit facere, sicut etiam in metaphora; quasi dicat: ita magna erit conturbatio, quod montes, si esset possibile, conturbabuntur.
Psalm. 45: conturbati sunt montes etc.. Et quantum ad vilitatem corporum, facta sunt morticina. Jer. 8: non colligentur neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. Idem 16: mortibus aegrotationum morientur, et non plangentur, et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt.