CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Ei est digressio ad ponendas opiniones . Senecae et Joannis Damasceni, ei quorumdam modernorum de comete.
Sunt autem adhuc quaedam falsae opiniones quas Aristoteles non curavit ponere, quas ponemus nos hic ut simul destruantur. Dicit enim Joannes Damascenus in libro secundo, (cap. 7) : " Constituuntur autem et multoties cometae signa quidem significantia mortes Regum, quae non sunt ex his quae a principio generata sunt astra, sed divina jussione secundum istud idem tempus constituuntur, et rursus dissolvuntur. " Seneca autem in libro Naturalium quaestionum, ita de comete secundum suam opinionem determinat dicens : " Cometen esse sidus inter opera naturae concreatum, cujus licet natura ignoretur, tamen ipsum non esse ignem subitaneum sic probatur : quaecumque enim aer creat, brevia sunt, quomodo ergo cometes potest in aere diu permanere, cum ipse aer diu non permaneat? nascuntur enim in fugaci atque mobili, fierique non potest ut ignis certus in corpore vago sedeat, et ita pertinaciter haereat. " Et postea subjungit ibidem : " Cometes habet suam sedem : et Ideo non cito expellitur, sed emetitur spatium suum : nec extinguitur, sed excedit. "
Sunt autem quidam modernorum doctorum, qui dicunt quod cometes est impressio alicujus quinque stellarum erraticarum : non enim in igne tantum, nec in aere tantum, sed potius in termino conjunctionis et ignis et aeris, ubi videlicet convexum aeris permiscetur cum concavo ignis : ibi enim sunt quaedam lineae aeris obscuri, et quaedam lineae ignis, ut dicunt, luminosi : quibus in lumine addit demonstrationem lumen descendens ab uno quinque planetarum : et ideo videtur sibi coma fieri ex lineis luminosis et obscuris sibi invicem permixtis. Habent autem isti rationes pro se quatuor, quas breviter tangam, plus media quam rationes ponens. Dicunt enim isti inconveniens videri si stellae fixae sint causae alicujus impressionis, et planetae nullius, cum planetas constet multo fortiores esse in movendis inferioribus quam stellas fixas. Si sunt ergo causae impressionis alicujus, per inductionem probat quod non competit eis impressio nisi stellae comatae. Secunda autem est, quia cometes aut generatur praedicto modo, aut ex vapore terrestri sicco. Si autem generatur ex vapore terrestri sicco, aut ille vapor est uniformis, aut non uniformis. Si est uniformis, aut simul elevatur, aut successive. Non simul : quia si simul elevatur, ergo etiam simul inflammatur et illuminatur, ergo apparebit in forma rotunda, sicut assub, ut patebit inferius : et ita non videbitur oblonga forma cometae. Si autem non simul elevatur, tunc erit longus et inflammatus, stans erectus in aere : ergo videtur sicut lancea vel ignis perpendicularis. Si autem non est uniformis, aut simul elevatur, aut non simul. Si simul elevatur, tunc prima pars subtilis elevabitur et inflammabitur, et inferior propter sui grossitiem dilatabitur : et ita videbitur perpendicularis subtus dilatata : et sic iterum non erit in figura cometae. Si autem non simul elevatur, ergo pars subtilis elevatur sine grossa : ergo etiam inflammatur sine ea : ergo grossa nunquam sequitur subtilem : ergo figura ignis illius nunquam erit oblonga propter grossam partem inflammatam et subtili conjunctam : et sic iterum figuram cometae non habebit. Tertia ratio est, quia si sic de vapore terrestri inflammato, videtur simile in loco contingere debere quod contingit in assub, scilicet quod descendit ut statim ascendat :
et hoc non videmus, quia saepe diu circumvolvitur : ergo non est de vapore terrestri inflammato. Quarta ratio est, nullus vapor terrestris inflammatus qui simul ascendit ad aestum et descendit ad terram secundario, apparet oriri in aere: quia vel consumitur in aestu in quo vincit ignis, ut supradictum est : vel gravatur frigore et deprimitur in terra : cometes autem apparet multoties oriri in aere : ergo non est ex vapore terrestri inflammato in aestu vel sub aestu. Istae ergo sunt opiniones de comete, quas non tangit Aristoteles.