Deinde quaeritur de his quae pertinent ad poenam et gloriam. Et primo de his quae pertinent ad poenam. Secundo de his quae pertinent ad gloriam.
Circa poenam autem quaerebatur:- primo de poena spirituali. Secundo de poena corporali damnatorum.
Circa primum duo quaerebantur.
Primo utrum damnati videant gloriam sanctorum post diem iudicii.
Secundo utrum damnati vellent suos propinquos esse damnatos.