CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio ad improbandam opinionem primam quam improbat Aristoteles.
Quod autem dixerunt Anaxagoras et Democritus et post eos Apollonius, quod cometes est stellae erraticae multae congregatae, quatuor rationibus improbat Seneca, quarum duae primae sumuntur ab experimentis : quia si cometes ante bellum Achal cum apparuit in quantitate solis, nullae autem, licet aggregantur, aliarum stellarum nunquam habitum solis aequabunt, constat quod cometes non est generaliter congregatio stellarum. Secunda est, quod cometes qui Attalo regnante in Graecia apparuit, se tantum diffudit ut illam plagam coeli, cui lactea nomen est, in immensum extensus aequaret. Convenire enim non possunt erraticae ut tam longum coeli tractatum occupent continuo. Duae aliae sunt per rationem sumptae : una a loco erraticarum, quam ponit his verbis : " Apollonius ait cometen non unum ex erraticis effici, sed multos er- raticos cometas esse. " Sed hoc si esset, cometes intra signiferi terminos moveretur. Secunda ratio sumitur a natura et a proprietate stellarum, quam sic ponit: " Nunquam apparet stella per stellam, quia aliter una non eclipsaret aliam : per cometem nonnunquam quasi per nubem ulteriora cernuntur : ex quo apparet cometem non sidus esse, sed levem et tumultuarium ignem. " Ad idem etiam dicit Seneca : " Certum est cometas non in una parte coeli aspici, sed tam in ortu quam in occasu, frequentius tamen circa septentrionem. "