CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De improbatione secundae opinionis et tertiae per rationem Aristotelis.
His habitis, alias duas opiniones destruendus per rationes Aristotelis. Quia ergo jam diximus recitando sermones istorum de stellis cometis, nunc oportet ut quaeramus de sermonibus ipsorum an veri sint, an falsi. Dico ergo quod saepe videmus cometas extra orbem octavum, qui est stellarum fixarum : et ideo non potest esse quod cometes sit una vel plures de stellis fixis, quia tunc esset in cingulo primo, quod est sphaera octava, quae cingit omnem sphaeram stellatam : quod falsum est, quia nos videmus cometas extra illum orbem longe sub ipso. Si autem esset una stellarum mobilium erraticarum, tunc nunquam videretur nisi in orbe stellarum erraticarum : quod falsum est, quia videtur extra ipsum sub ipso, et extra circulum signorum. Si autem comatae stellae essent ex aere humido, sicut dixerunt illi de opinione secunda: tunc oporteret quod quando venit stella ad medium caeli ubi visus noster consequitur eam sine aere humido interposito, quod videretur sine coma : et hoc Iterum falsum, est, quia cometes In tota revolulutione coeli aliquando apparet, et quandoque per plures dies. Adhuc autem si coma causaretur ex aere humido, tunc oporteret quod omnis stella quae per medium illum aerem humidum videtur, esset cometes : ergo numerus cometarum esset secundum numerum omnium stellarum : et non esset in una earum, sed pluribus earum simul: et hoc falsum est, quia nos non invenimus stellas habentes comas nisi quinque, non simul quidem, sed successive, sicut infra dicemus. Hoc autem quod dicunt, quod cometes non invenitur nisi in parte septentrionis, est falsum, quia multoties videtur alibi quam in septentrione : videntur enim cometae cum sole aliquando in ortu suo aestivo praecedentes eum. Ortus autem aestivus solis est signum In quo sol oritur in aestate, sicut sunt septentrionalia signa, in quibus movetur a principio Arietis usque ad principium Librae : quia large sumitur hic ortus aestivus pro omni ortu in quo dies addit supra noctem : quia tunc sol directius respicit nos, et nostram habitationem calefacit: et similiter stellae comatae in se sunt in parte meridiei secundum diversum tempus : et hoc maxime contingit in civitate Arim, quae est sub aequinoctiali in medio mundi, nonaginta gradus habens in polum arcticum, et nonaginta In polum antarcticum, et nonaginta in Orientem, et nonaginta in Occidentem terrae habitabilis. Locus enim qui est sub aequinoctiali, temperatior est omni loco hujus mundi, sicut dicit Ptolemaeus et Avicenna et alii quamplures Philosophi. Visae sunt etiam in parte Septentrionis In mane ascendentes ante solem in ortu hyemis : et hoc aliter non poterat esse, nisi cum sol oriebatur in hyeme in signis Meridionalibus : quia tunc cometes oriebatur in Aquilone In signis septentrionalibus. Totum ergo hoc quod dictum est, significat nobis, quod stellae comatae sunt praeter stellas tam fixas quam erraticas quas dixerunt, et vi-
derunt in aestate et In hyeme in diversis partibus coeli et mundi. Sic ergo declaratus est error sermonis ipsorum.