COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 34.). Quaeretis me et non invenietis.
1. Nota, quod a bonis quaeritur Christus et invenitur ab illis: quaeritur autem, sed non invenitur a reprobis, quibus hic dicitur: Quaeretis me et non invenietis. - Quare autem non invenitur Dominus a quaerentibus, causa triplex est: una est ex parte temporis - alia, ex parte loci - tertia, ex parte modi quaerendi. Quaerunt ergo et non inveniunt illi qui quaerunt, non quando inveniri potest - et qui quaerunt, non ubi inveniri potest
et qui quaerunt, non qualiter inveniri potest.
2. Quaerunt, non quando inveniri potest, qui non quaerunt de die, vel qui non quaerunt continue, vel qui non quaerunt tempestive. - Quaerunt ergo et non inveniunt qui non quaerunt de die gratias, sed in nocte culpae: unde Canticorum tertio : " Per noctes quaesivi quem diligit anima mea "; et sequitur: " Quaesivi et non inveni". Nec mirum, quia quaesivit obscuro tempore. - Quaerunt et non inveniunt qui quaerunt interrupto, cum ipse sit quaerendus continue: unde in Psalmo: " Quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper ". Nota fabulam de vetula, quae dicebat: Quaere pulcrum maritum.
Quaerunt et non inveniunt qui non quaerunt tempestive, sicut illa, de qua Canticorum quinto : " Pessulum ostii mei aperui uuoi": meo: at ille declinaverat atque transierat": et sequitur : " Quaesivi et non inveni illum ": et Ioannis septimo dicitur: " Adbuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit"; et subiungit : Quaeretis me et non inuenietis: quasi dicat: quia tarde quaeritis.
Propter haec tria dicitur Isaiae quinquagesimo quinto: " Quaerite Dominum, dum inveniri potest".
3. Quaerunt, non ubi inveniri potest, qui quaerunt in lecto carnalis voluptatis, vel qui in foro mundanae negotiationis, vel qui in choro pompae saecularis.
Quaeritnr ergo in lecto carnalis voluptatis: Canticorum tertio : "In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea"; sed non invenitur, quia sequitur: " Quaesivi illum et non inveni": unde Iob vigesimo octavo: " Non invenitur in terra suaviter viventium ".
Quaeritur in foro mundanae negotiationis: Canticorum tertio : " Surgam et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea ". Expone de civitate mundi, de qua Psalmus: " Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate". Sed nec ibi invenitur: unde sequitur: " Quaesivi illum et non inveni "; Osee undecimo: In medio tui Sanctus, et non ingrediar civitatem "; loquitur de se ipso Dominus.
Quaeritur in choro pompae saecularis; Lucae secundo : " Existimantes, illum esse in comitatu, venerunt iter diei unius, et requirebant eum inter cognatos et notos": sed nec ibi invenitur: unde sequitur: " Et non invenientes regressi sunt in Ierusalem ".
Propter haec tria corripit Dominus quaerentes se Lucae secundo: " Quid est, quod me quaerebatis? Nesciebatis , quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse "?
4. Quaerunt et non inveniunt qui non quaerunt, qualiter inveniri potest, ut in quibus est evagatio rationis, vel obliquitas intentionis, vel remissio operis. - Non inveniunt in quibus est evagatio rationis, de quibus Osee quinto : " In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum "; supple: per curiosam cogitationem; " et non invenient; ablatus est ab eis "; Sapientiae primo: " In simplicitate cordis quaerite Dominum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum " .
Item, non invenitur ab his, in quibus est obliquitas intentionis, sive sit intentio maligna, qualem habuit Herodes: Matthaei secundo : " Futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ": sive sit intentio carnalis, qualem habebant turbae: Ioannis sexto: " Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia de panibus manducastis "; sive sit curiosa, qualem habebant Pharisaei, Ioannis undecimo, " qui quaerebant Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum"?
Item, non invenitur ab his, in quibus est remissio operis: propter quod dicitur Lucae decimo tertio : " Contendite intrare per angustam portam, quia dico vobis, multi quaerent intrare et non poterunt ". Propter hoc dicitur Isaiae vigesimo primo: "Si quaeritis, quaerite: convertimini et venite".
Annotatio 28.
(Vers. 16.). Doctrina mea non est mea.
Nota, qualiter docet nos vitare arrogantiam, qui, cum exhibuerit nobis in se ipso sapientiam, potentiam et iustitiam, attribuit tamen Patri omnium istorum honorem.
Patri attribuit honorem sapientiae: unde hic: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me, Patris: et infra octavo : " Sicut docuit me Pater, haec loquor ".
Patri attribuit honorem potentiae: unde Ioannis quinto: " Non potest Filius a se quidquam facere, nisi quod viderit Patrem facientem "; et infra octavo: " A me ipso facio nihil ".
Patri attribuit honorem iustitiae: unde Ioannis quinto: " Non possum ego a me ipso facere auidauam. sed sicut audio, iudico ".
Annotatio 29.
(Vers. 18.). Qui a semetipso loquitur gloriam propriam quaerit.
Et hoc malum est, quia gloria propria est gloria vana, gloria vilis et momentanea.
Vano; unde Isaiae quadragesimo : " Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni ".
Vilis: primi Machabaeorum secundo: " A verbis viri peccatoris ne timueris, quia gloria eius stercus et vermis est".
- Momentanea: unde in Psalmo: "Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius: quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius".
Annotatio 30.
(Vers. 38.)- Flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
Nota, quod gratia Dei dicitur aqua viva, quia vitam tribuit, vitam custodit, ad vi tam perducit.
Vitam tribuit: Ezechielis quadragesimo septimo : " Omnia, ad quae pervenerit torrens, vivent". - Vitam custodit: Numerorum vigesimo: " Aperi nobis thesaurum tuum, fontem aquae vivae, ut satiati, cesset murmuratio eorum ".
Ad vitam perducit: Ioannis quarto: " Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ".
Annotatio 34.
(Vers. 46.). Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
Nunquam locutus est sic potenter; Matthaei septimo : " Admirabantur turbae super doctrina eius; erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae et Pharisaei ". - Item, nunquam locutus est homo sic sapienter: Lucae secundo: " Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius "; Ecclesiastici vigesimo quarto: " Ego sapientia effudi flumina ". -Item, nunquam locutus est homo sic dulciter: quam dulcedinem sentiens, " mulier extollens vocem, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti ".
Item, nunquam locutus est homo sic utiliter: Ioannis sexto: " Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt ".
Annotatio 32.
(Vers. 51.). Nunquid Lex nostra iudicat hominem?
Require supra de iudicio eodem capitulo septimo .
Capitulum VIII. Iesus perrexit in montem.