CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio quare cometae significant mortem potentum et bella.
Nunc autem quaerendum esset si possemus comprehendere, quare dicitur cometes significare mortem magnatum, et bella futura ? hoc enim dicunt Philosophi auctores. Non videtur ratio quare hoc sit, cum non magis elevetur in terra ubi habitat pauper, quam ubi habitat dives, sive sit rex, sive sit alius. Adhuc autem constat quod cometes causam habet naturalem non. dependentem ad aliquid aliud : videtur ergo quod nullam habet relationem ad mortem alicujus sive ad bellum. Si enim dicatur se habere ad bellum sive ad mortem alicujus, aut se habet ut causa, aut ut effectus, aut ut signum : constat autem quod se non habet tantum ad aliquid sicut causa, quia nec efficiens, nec ut forma, nec ut finis, neque ut materia. Similiter autem probatur quod nec ut effectus, quia neutrum necessario sequitur alterum : effectus autem necessario sequitur causam. Nec etiam se habet ut signum, quia non habet convenientiam : omne autem signum convenientiam habet cum signato. Adhuc autem, ut quidam dicunt, differentia quinque cometarum sumitur penes quinque erraticas: cum non omnes erraticae habeant tam malos effectus, quia Jupiter signat fortunam, similiter Venus et Mercurius non signant infortunium, Addetur quod non generaliter signare debent mala signata.
Attende ergo ab his similia, quod sicut dicit Albumasar in septimo tractatu de Conjunctionibus planetarum, quod eventus ignium et assub et cometae non sumitur ab aliquo planeta nisi in aere, praecipue quando fuerunt radii ejus in signis ferreis vel aereis, luna non impediente : quia illa commovet vaporem aqueum humidum, qui impedire posset hujusmodi ignes : et ideo etiam patet quod nihil est dictum, quod penes quinque planetas erraticae accipiantur : quia tales impressiones non sunt nisi de complexione Martis : et ideo sunt ab ipso sicut a movente primo, nisi forte aliquando, sicut conjunctione Jovis et Martis : quia ex illa conjunctione scintillationes et coruscationes et ignes currentes per aerem etiam moventur.
Ad hoc autem quod objicitur de terra pauperis et divitis, dicendum quod utriusque signat destructionem secundum diversitatem periodi de qua locuti sumus in fine secundi de Generatione : sed tamen circa mortem regis propter famas plus observatur, quia periodi eorum plus dignitatis habent planetae, et ideo majora significata referuntur ad eos. Ad hoc
autem quod dicitur, quod habet causam naturalem ad mortem alterius non relatam, dicendum quod causa ejus proxima non refertur ad mortem regum : sed tamen causa ejus prima movens signat fortitudinem Martis, qui signare habet mortem praecipue violentam : et tunc Mars dominatur super commotionem elementorum : ipse etiam dominatur in periodo, et indicat causam mortis secundum quod movens primum potest dici causa, quae non est necessaria, sed potius inclinans ad hoc. Quod autem quaeritur, utrum sit signum vel causa, dicendum quod proprie est signum : quia, sicut dicit Aristoteles in libro de sommo et vigilia, talia sunt sicut consiliarius, cujus consilium melioribus inventis mutari potest : ita demum Martis bella et mortem continentium et regentium turbas signat sicut inclinans primum ad hoc per iram et calorem et siccatem, ex quibus provenit animositas : sed concitatio populorum ad invicem, et ideo significatum cometae prius est super Martem qui est causa belli et destructionis populorum : et ideo dicitur illa significare cometes, cum tamen ejus significatio proxima non sit super illa, etc.