COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 26.). Qui misit me verax est.
Veneranda est missio Salvatoris propter tria. Solet enim venerari donum vel propter excellentiam dantis, vel propter excellentiam muneris, vel propter indigentiam recipientis.
Propter hanc triplicem rationem veneranda est missio Salvatoris. Magnus est qui mittit, Deus Pater: Ioannis octavo : " Solus non sum, sed ego et qui misit me, Pater ".
Item, magnus est qui mittitur, scilicet Dei Filius: ad Galatas quarto: " Misit Deus Filium suum Tactum ex muliere, factum sub Lege ".
Item, indigebant eo quibus mittitur ; unde Genesis penultimo: " Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium ".
2. Et revera ipse fuit exspectatio gentium, quia ipse fuit missus omnibus in remedium. Missus enim fuit paenitenlibus, ut relevarentur a culpa
patientibus, ut relevarentur a poena - proficientibus, ut promoverentur in iustitia
contemplantibus, ut sublimarentur in gratiae experientia.
3. Missus est ergo poenilenlibus, ut relevarentur a culpa. In culpa autem est considerare tria: maculam, reatum et offensam: et ideo mittitur Christus ad iustificandum, ad redimendum, ad reconciliandum. - Mittitur ad iustificandum a culpa: ad Romanos octavo : " Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio Legis impleretur in nobis".
Mittitur ad redimendum a poena: ipse est enim, " qui redemit de interitu vitam ": ad Galatas quarto: " At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret" Psalmus: " Redemptionem misit Dominus populo suo ".
Mittitnr ad reconciliandum contra offensam: primae Ioannis quarto: " In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus eum, sed quoniam ipse prior dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris ".
4. Missus est ad patientes, ut eos relevaret a poena: quod fit tribus modis: eripiendo, sanando et custodiendo: eripiendo a captivitate, sanando ab infirmitate, custodiendo ab utroque.
Mittitur ergo ad eripiendum: Psalmus : " Emitte manum tuam de alto: eripe me et libera me de aquis multis".
Mittitur ad sanandum; Psalmus: " Misit manum suam et sanavit eos".
Mittitur ad custodiendum: Ioannis sexto: " Haec est voluntas eius qui misit me Patris, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo ".
5. Mittitur activis ad promovendum in iustitia, quod facit tripliciter: docendo, excitando et deducendo: docendo intellectum, ut sciant: excitando affectum, ut velint: deducendo effectum, ut valeant.
Mittitnr ergo ad docendum: Sapientiae nono : " Mitte illam ", scilicet sapientiam, "de caelis sanctis tuis, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam, quid acceptum sit apud te".
Mittitur ad excitandum: Lucae decimo quarto: " Misit servum suum hora coenae dicere invitatis, ut venirent"; et Proverbiorum primo: " Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam ".
Mittitur ad deducendum: Malacbiae tertio: " Ecce, ego mittam angelum meum, et praeparabit viam ante faciem tuam ".
6. Mittitur contemplantibus ad sublimandum in experientia gratiae: -quod facit tribus modis: revelando, visitando et certificando: revelando secreta mysteriorum: visitando fruitione spiritualium gaudiorum: certificando de adeptione praemiorum.
Mittitur ergo ad revelandum: Ezechielis secundo : " Vidi, et ecce, manus missa ad me, in qua erat involutus liber, et expandit illum coram me ".
Mittitur ad visitandum: Genesis trigesimo septimo: "Veni, mittam te ad fratres tuos. Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos "
Mittitur ad certificandum: Isaiae sexagesimo primo: "Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem annum placabilem Domino ".
Annotato) 34.
(Vers. 35.). Servus non manet in domo in aelernum: filius autem manet in aeternum.
Nota hic multiplicem servitutem. Est enim servitus naturalis, servitus legalis, servitus spiritualis, servitus carnalis et servitus aeternalis.
Servitus naturalis sustinenda est: unde ad Ephesios sexto : " Servi, obedite dominis carnalibus cum omni timore et tremore " etc. De ista dicitur a Iudaeis Ioannis octavo : " Nemini servivimus unquam".
Servitus legalis est evacuanda; ad Galatas quarto: " Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena mundi elementa, quibus denuo servire vultis"? et quinto: " State et nolite iterum iugo
. servitutis contineri ".
Servitus spiritualis est amplectenda: ad Romanos septimo : "Mente servio legi Dei": et ad Philippenses tertio: (Spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu "; et ad Galatas quinto: " Per caritatem servite invicem ".
Servitus carnalis. est abominanda, de qua Ioannis octavo : " Qui facit peccatum servus est peccati"; et iterum: Servus non manet in domo in aeternum. . - Servitus aeternalis est horrenda: haec est, quae continuatur a culpa in paenam, secundum illud Matthaei decimo octavo: " Serve nequam, omne debitam dimisi tibi " etc. ; et sequitur, quod "iussit, eum proiici in tenebras exteriores ",