Quia antequam sciat puer. Hic ponitur signi expositio, et secundum litteralem expositionem jam patet; secundum aliam: antequam sciat, scientia creata, patrem, putativum joseph, vel deum, fortitudo Damasci, et spolia Samariae. Secundum hoc etiam potest referri ad captivitatem Samariae, et adjecit.
Hic describitur ipsum destructionis factum: et circa hoc tria facit. Primo ponit puniendorum culpam; secundo punientium potentiam, ecce adducet dominus.
Tertio ponit ipsam poenam, et ascendet.
Dicit ergo primo, et adjecit. Post signum datum, aquas siloe. Siloe est quidam fons qui nascitur ad pedes montis sion, cujus aquae per horas ebulliunt, et plane vadunt: unde significant reges Juda, qui quandoque boni et potentes, quandoque mali et imbecilles fuerunt, et tamen legitime et quiete regnaverunt comparatione regum Israel, qui omnes cogebant populum ad idola.
Sed videtur quod hoc non sit eis imputandum pro culpa, quia hoc domini voluntate factum est, sicut dicitur 3 regum 12: a me factum est verbum hoc.
Et dicendum, quod dominus juste voluit quod reges Juda paterentur hoc damnum, propter culpam Salomonis, de quo 3 regum 11. Sed illi male et propter superbiam cordis hoc fecerunt, quia nolebant dare consueta tributa, sicut legitur 3 regum 12. Vel aliter, abjecit populus iste, idest contempserunt, et persecuti sunt sequentes malitiam duorum regum. Et haec videtur esse intentio, per id quod sequitur, et assumpsit magis Rasin, etc.: propter hoc. Hic describitur hostium potentia. Et primo ponitur metaphora quantum ad quatuor: scilicet quantum ad divinum auxilium, ecce dominus adducet; quantum ad impetum, aquas fluminis; quantum ad robur, fortes; quantum ad numerum, et multas, infra 17: sonabunt populi, etc..
Regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, idest exercitum ejus. Jerem. 6: ecce populus veniet de terra Aquilonis, et gens magna consurget. Glossa dicit, quod intelligit de Senacherib.
Sed contra: quia ipse non vastavit Samariam, sed Salmanasar, sicut dicitur 4 regum 18.
Ad hoc dicunt quidam, quod idem dicitur Salmanasar et Senacherib. Sed hoc patet esse falsum per id quod dicitur Tob. 1, quod mortuo Salmanasar, regnavit filius ejus pro eo. Et ideo dicendum, quod regnante Salmanasar jam sene, filius ejus erat in exercitu et forte praeerat exercitui; et ideo idem exercitus est utriusque. Unde loquitur de tota illa vastatione quae facta est per illos reges Assyriorum, quasi de uno persecutore, propter unitatem regni, et ascendet.
Hic ponit ipsam poenam, et servat metaphoram, quia aquae abundantes altiores sunt. Unde dicit: ascendet super omnes rivos, idest principes, et super ripas, terras. Ezech. 38: ascendet indignatio mea in furore meo, et in zelo meo. Et ibit per Judam. Hic ponit tribulationem redundantem in duas tribus. Et primo ponit tribulationis redundantiam: et ibit, scilicet aquarum impetus, per Judam, idest per terram Judaeae, inundans: servat metaphoram: quando enim abundant aquae, emittunt undas extra alveum suum in agros vicinos. Et dicit, ibit, quia non habebunt perfectum dominum, infra 28: sicut impetus aquarum, etc., jer. 47: ecce aquae descendent ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem, et habitatores ejus. Secundo persecutionis abundantiam: et transiens usque.
Loquitur metaphorice, quasi diceret: in tanta abundantia redundabit quod si aliquis vellet aquas transire, venirent sibi usque ad collum, et fere submergeretur in eis; in quo significatur quod fuerunt prope captivitatem, sicut ostenditur infra 36 Ezech. Penultimo: et ecce aquae redundantes a latere dextro. Intumuerunt aquae etc..
Tertio exercitus copiam: et erit extensio alarum ejus, idest principum ejus, implens, prae multitudine, latitudinem terrae tuae, idest Judaeae, o emmanuel, christe qui de ea nasci venisti.
Misit enim principes suos Senacherib ad capiendam jerusalem; infra 36. De his alis Ezech. 17: aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus; et transportavit eam in terram chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam.