SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 3

Exiit qui seminat etc.. Dictum fuit hodie de semine et de duplici exitu seminatoris. Restat nunc dicere de tercio exitu seminatoris, id est predicatori quia debet predicator exire ab occulto contemplacionis ad publicum predicacionis, debet enim predicator in contemplacione prius haurire quod postea in predicacione effundat. Unde ysa. XII, 3 s.: haurietis aquas in gaudio, scilicet contemplacionis, de fontibus salvatoris, id est de divina sapiencia, et tunc dicetis in illa die, scilicet quando hauseritis, confitemini domino etc.. Iste exitus simillimus est exitui salvatoris a secreto patris ad publicum visibilitatis, unde in Cant. 7, 10: ego dilecto meo (et) ad me conversio eius, scilicet in occulto contemplacionis.

Per duo convertitur anima ad deum: per devotam oracionem et per contemplacionem, et deus convertitur ad animam per internam locucionem.

Unde dicit: dilectus meus mihi et ego illi. Sed numquid semper erimus hic? non. Unde dicit: veni dilecte mi, egrediamur in agrum, id est predicacionis publicum, commoremur, scilicet per instanciam predicacionis, in villis, id est in hominibus dispositis ad predicationem.

Notate cum dicit commoremur significat quandam familiaritatem (dei) cum predicatore; egrediamur: ego inspirando et tu predicando. Quando exibimus? mane egrediamur ad vineas et quo modo christus exivit mane, unde in evangelio: exiit summo mane conducere operarios in vineam suam. Legitur christus exisse tribus horis, scilicet mane hora tercia, hora sexta, hora nona. Et dicit Gregorius quod per hoc quod conducit operarios mane significatur quod pueros convertat in prima etate. Dicitur in eccles. 11, 6: mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Per mane significatur puericia, per vespere senectus. Aliqui dicunt quod pueris non oportet predicare, contra quos dicit: mane semina semen tuum. Alii dicunt quod non oportet senibus predicare, quia sunt indurati, contra quos dicit: et vespere non cesset manus tua. Oportet predicare et pueris et senibus, quia, nescitis an hoc aut illud oriatur et si utrumque melius. Dices: non oportet tales advocare nec ipsos ad religionem inducere iuxta sentenciam domini qui dicit: circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselitum etc.. Videatis quis est sensus eius quod aliqui circueant mare et aridam ad convertendum alios. Istud est laudabile. Unde dominus: ite in mundum universum, predicate evangelium omni creature. Hoc eciam prenunciatur per Ysaiam XXVII, 6 qui dicit: qui ingredientur impetu a Iacob et implebunt faciem orbis semine. Quid est hoc dictu: facitis eum Gehenne filium duplo magis quam vos? de quibus intelligitur illud? dupliciter exponitur a sanctis: primo de Iudeis et Scribis. Dicit crisostomus quod intelligitur de Iudeis et Scribis veteris legis statutum habentibus. Et quare faciunt filium Gehenne duplo magis quam ipsos? hoc est, non quia peccaverunt alios convertendo, sed quia pravis exemplis alios inducebant ad peccandum. Sed quare dicit: duplo plus quam vos? dicit crisostomus quod discipulus securius peccat quando videt magistrum peccantem et sicut dampnabilis est predicator qui exempla male vite ostendit, sic laudabilis est qui exempla bone vite ostendit. Alius est sensus auctoritatis secundum quod exponit Ieronimus de Phariseis et Scribis qui in veteri lege alios convertunt ad circumcisionem: isti dupliciter peccant, quia legem christi dimittunt et quia circumcidi volunt.

Dices: bonum est pueris predicare ut seculum dimittant et ad christum veniant in religione, sed ipsos beneficiis temporalibus attrahere vel allicere non est bonum, cum canon dicat quod Iudei non sunt minis, terroribus et beneficiis attrahendi ad fidem. Sed canon non dicit quod blandimentis non alliciantur. Duplex (est testamentum), scilicet vetus et novum: in veteri testamento promittebat deus promissa temporalia que promittuntur parvulis qui alliciuntur beneficiis. Si volueritis, inquit, et audieritis me, bona terre comedetis. Tamen aliqui fuerunt spirituales in populo, sicut David qui deo adherebat propter se, unde dicebat: mihi autem adherere deo bonum est etc.. Item: unam pecii a domino, hanc requiram etc.. Sic in novo testamento aliqui sunt perfecti qui nolunt allici temporalibus, alii sunt imperfecti viri qui sunt alliciendi eciam temporalibus, unde dantur distribuciones in ecclesia ut manuducantur ad veniendum ad horas. Absit quod propter ista eant, sed benigniores efficiuntur et libencius vadunt.

Dices: licet pueros ad religionem attrahere, non tamen obligare. Quare non? dices: quia multi obligati retrocedunt. Dicam quod dicit apostolus: numquid incredulitas illorum fidem evacuabit? quasi dicat: non. Si aliquis apostatavit a religione, non minus ad religionem alii sunt obligandi.

Christus advocavit multos discipulos et multi abierunt retrorsum. Philippus vocavit symonem magum, tamen abiit retro. Duplex est rethe: unum quo trahuntur aliqui ad vitam eternam, de quo dicitur in Io. 21, 11: rethe erat plenum magnis piscibus; aliud quo trahuntur aliqui ad religionem et in isto trahuntur boni et mali, presciti et predestinati.

De hoc habet locum quod dicitur in evangelio: simile est regnum celorum sagene Misse in mare et ex omni genere piscium congreganti etc..

Dices: multi intraverunt et exiverunt et in seculo remanserunt et fuerunt boni episcopi et boni archidiaconi. Absit quod non impleto facto voto aliquis sit bonus episcopus: Gebennensis episcopus fecerat votum de intrando religionem et dicit Papa quod non potest habere sanam conscienciam, nisi resignet episcopatum et intret religionem. Ergo licet predicatores vocare pueros et eos ad religionem attrahere et obligare.

Patet de semine et de exitu seminatoris, restat videre de ipsa seminacione, circa quam duo sunt dicenda: primum est de impedimendo seminacionis, secundum de fructu seminacionis. Circa primum notandum quod est triplex impedimentum seminacionis ex parte eorum quibus seminatur: primum est vanitas affectus, secundum duricia cordis, tercium concupiscencia seu cupiditas.

Primum, dico, impedimentum seminacionis est vanitas affectus. Aliqui habent cor ita vanum et ita paratum ad peccandum quod statim quando suggeritur eis peccatum consenciunt; de quibus Ps. 4, 3: filii hominum usquequo gravi corde etc.. (et cum) vani sunt et mundani, quia promittunt que solvere non possunt, tales prebent cor suum seducibile ad omne peccatum et significantur per viam, ubi semen non fructificat.

Ysa. 51, 23: posuisti corpus tuum sicut terram, quasi viam transeuntibus.

In ista via non potest semen fructificare nec proficere, unde in Ezech. 33, 31 s.: audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos, quia dicunt: iste bene dicit, ille male, et avariciam sequitur cor eorum et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea. Duplex est periculum quando semen seminatur secus viam, quia conculcatur et ab avibus comeditur: sic semen verbi dei conculcatur malis exemplis sociorum et comeditur malis suggestionibus Demonum et sic amittitur fructus. Unde dicitur in Ps. 88, 42: disripuerunt eum omnes transeuntes viam etc..

Secundum impedimentum est quare semen non fructificat quando supra petram seminatur. Petre sunt res dure, compacte que propriis terminis continentur.

Qui non habet amorem nisi sui ipsius, ille habet cor durum et cor durum male habebit in novissimo. Si seminatur in loco duro, non facit semen altas radices. Sic aliqui concipiunt bonum propositum, sed habent cor durum et ideo diu non remanet. Ideo apostolus: tu vero secundum duriciam et cor impenitens thesaurizas tibi iram in die revelacionis iusti iudicii.

Tercium impedimentum quod non permittit fructificare semen est concupiscencia sive cupiditas. Audit homo verbum dei, ponit in corde, mittit altam radicem, supervenit concupiscencia sive cupiditas rei habende: deponit quicquid boni homo cogitavit. Isti seminant super spinas. Contra quos dicit dominus Ierem. Iiii, 3: novate vobis novale et nolite serere (super) spinas. Qui volunt seminare, removent spinas et tu debes omnem concupiscenciam sive cupiditatem removere, sicut apostolus qui dicit: castigo corpus meum et in servitutem redigo. Passiones anime vocantur spine, quia sicut spine lacerant corpus, sic passiones cupiditatis lacerant animam. In Gen. 3, 17 s. Dicitur: maledicta terra in opere tuo. Spinas et tribulos germinabit tibi. Hoc est ex peccato primi parentis. Ista sunt impedimenta fructificationis seminis.

Contingit autem quod terra in qua seminatur est bona et tunc facit triplicem fructum: scilicet tricesimum, sexagesimum et centesimum. Quando facit fructum centesimum? dico quod (quando) homines audiunt verbum dei, facit triplicem fructum. Quidam enim convertuntur ut consequantur fructum qui est ex necessitate, hic est fructus tricesimus. Numerus autem tricesimus consurgit ex ductu ternarii in denarium. Habes fidem trinitatis, decem precepta legis, Matth. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Sic fecisti fructum tricesimum. Et ut dominus ostenderet fructum tricesimum esse de necessitate salutis, tricesimo anno baptizari voluit et ibi tota trinitas apparuit: pater in voce, filius in carne, spiritus sanctus in columbe specie, ut habetur Luc. III, 21 s..

Alii excedunt et convertunt se ad summum statum perfectionis per viam penitencie post peccata acta et faciunt fructum sexagesimum. Numerus sexagesimus consurgit ex senario numero ducto in denarium. Senarius numerus est perfectus. Denario numero mandatorum addendus est senarius consiliorum et tunc fecisti fructum sexagesimum.

Verum est quod adhuc plus est: aliqui faciunt maiorem fructum: convertuntur non tantum per viam penitencie, sed per viam innocencie ad statum perfectionis et faciunt centesimum fructum. Compotiste sciunt quod usque ad centum numerant cum manu sinistra, sed centum numerant manu dextera. Per sinistram intelliguntur temporalia, per dexteram spiritualia.

Unde dicitur quod qui a dextris sunt, sapiunt solum spiritualia et nichil eorum que sunt temporalia et faciunt fructum centesimum. Legitur quod Ysaac seminavit anno illo in terra illa et invenit centuplum, Gen. XXVI, 12.

Matth. Iiii dicitur: sic fructificant unum triginta, Glossa interlinearis: fidem trinitatis in electorum cordibus, et unum sexaginta, Glossa interlinearis: perfectionem bone operacionis, quia sex diebus ornatus mundi expletus est, et unum centum, perpetuam benedictionem, quia centenarius a leva transfertur in dexteram digitali computacione. Item Matth. XIII sic habetur in Glossa: triginta refertur ad nupcias, sexaginta ad viduas, centum qui iam est in dexteris, dextera ad virginitatem. Et infra: vel bona terra facit fructum centesimum martirum vel per sacietatem vite vel contemptum mortis; sexagesimum virginum propter ocium itineris, quia non pugnant contra consuetudinem carnis, solet enim concedi sexagenariis ocium post miliciam; trigesimum coniugatorum, quia hec est etas preliancium et hic est maior conflictus ne libidine superentur. Non sunt data consilia ut impediant precepta, preceptum autem est quod non periures, igitur qui consulit tibi quod non iures, facit te esse longius ab hoc ut non periures. Similiter de aliis. Unde consilia sunt cautele ad servandum precepta. Sic igitur qui in statu innocencie consequitur statum perfectioni habet fructum centesimum. Unde in evangelio Matth. XIX, 29: omnis qui reliquerit patrem aut matrem etc., centuplum accipiet, id est cumulum spiritualium bonorum in presenti et in futuro vitam eternam possidebit. Ad quam nos perducat etc..