CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quare vapor terrestris aliquando altior ascendit.
Scias etiam quod licet aqua le vior sit quam terra, et humidum aquae magis sit rarefactih?e quam substantia terrestris sit, quia ? mulum aquae magis est alimentum praestans calori, et ideo videatur his tribus de causis altius debere ascendere : tamen oppositum contingit in vapore sicco calido, qui altius ascendit quam vapor calidus et humidus quatuor de causis, vel una de causa quatuor particularibus congregata:quarum prima est, quia licet siccum terrestre sit grossum male subtiliabile , tamen propter sui grossitiem et spissitudinem recipit calorem quasi in cumulo, quia calor in spisso terrestri postquam intraverit, magis cu- nudatur quam In tenui subtili : quia partes juxta se plus habet : et ideo constat magis caliditas vaporis terrestris et simul est quam vaporis aquei. Secunda causa est, quod terrestre siccum magis retentivum est caloris quam humidum aqueum : unde Seneca dicit Democriti rationem, quod omne corpus quo solidius est, eo fidelius servat calorem acceptum : licet enim humidum aqueum facile suscipiat calorem, parum tamen tenet eum, et Ideo de facili exhalat : sed siccum terrestre male quidem suscipit, sed cum recipit, recipit fortiter : et ideo elevatis utrisque vaporibus, aqueus facile calidum perdit, et Ideo cessat ascendere : sed terrestris fortissime tenet, et frequenter penetrat ultra locum frigidum aeris. Tertia causa est propter symbolum quod siccum terrestre habet ad inflammationem ignis quam non habet humidum aqueum.: et ideo calor Inflammans magis conservatur in terrestri quam in aqueo : et licet humor aquae sit alimentum quoddam caloris, et ita debeat plus attrahi calore, tamen Illo humore non omnino destituitur vapor terrestris : quia humidum illud habet ad sui continuationem : et sic vapor terrestr is a calido trahitur a symbolo naturali et ultimo accidentali, sed humidum aqueum ex altero tantum. Quarta vero causa est, quia humidum aqueum Ideo quia facile est dilatabile et rarefactibile a modico calido, cito convertitur in aerem, quia facilis est generatio aeris ab aqua, et e converso : sed siccum terres tre magis se continet, et ideo expirat, et per frigidam elevationem quam non potest expirare humidum aqueum, quia transit in aerem. Haec ergo est causa quare vapor siccus calidus plus quam aliquis vapor solus ascendit: et ideo solus est materia ignium generatorum in alto. Dicit tamen Seneca, quod collisio et confractio aeris sola facit mutare ignes in aere, quod non potest esse verum : quia licet igniri possint partes aeris, non tamen micant : quia non fulget nisi spissum : unde etiam vapor ex quo fit corus-
catio, non fulget nisi congregentur partes ejus ex fuga a nube aquosa. Redeamus ergo ad. propositum, formas ignium in alto generatorum determinantes.