SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 2

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 4

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 5

 Pars 1

 Sermo 6

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 7

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 8

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 9

 Pars 1

 Sermo 10

 Sermo 11

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 12

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 13

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 14

 Pars 1

 Pars 2

 Pars 3

 SERMONES

 Sermo 1

 Pars 1

 Sermo 2

 Pars 2

 Pars 3

 Sermo 3

 Pars 1

 Pars 2

 Sermo 4

 Pars 1

 Sermo 5

 Sermo 6

 Sermo 7

Pars 2

Sed sciendum est itaque quod licet omnium hominum affectus ad beatitudinem tendat, circa beatitudinem tamen diversimode opinati sunt quidam, ex quibus plurimi erraverunt circa beatitudinis mansionem, quidam circa duracionem, quidam circa occupacionem sive operacionem.

Circa primum erraverunt ponentes beatitudinem in hoc mundo, sicut in rebus corporalibus sive in virtutibus aut scienciis. Contra quos dicitur ysa.

III, 12: popule meus qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Et merito, quia hec opinio est primo contra beatitudinis perfectionem, beatitudo enim secundum philosophum est perfectum bonum, eo quod sit ultimus finis.

Oportet ergo quod desiderium quietet, quod non esset, si ea habita adhuc desiderare restaret. In hac autem vita perfectio boni esse non potest nec in rebus mundi, quia adipiscentes ea adhuc ampliora desiderant; nec in virtutibus et scienciis, quia cuilibet homini adhuc restat ut in virtutibus et scienciis proficiat. Ps. 138, 16: imperfectum meum viderunt oculi tui etc.. 1 Cor. XIII, 9: ex parte enim cognoscimus etc.. Secundo contra beatitudinis puritatem, nam cum beatitudo sit summum bonum, oportet quod malum ei non admisceatur, nam summe album oportet esse nigro impermixtum. Unde non potest dici beatus qui alicui miserie subiacet nec potest simul esse miser et felix. Nullus autem in hac vita invenitur qui alicui miserie non subiaceat vel quantum ad incommoda rerum vel amicorum vel persone, per que eciam actus et virtutes et sciencie impediuntur. Iob XIV, 1 dicitur de homine: qui repletur multis miseriis. Tercio contra beatitudinis stabilitatem, nam beatitudo desiderium non quietaret, nisi stabilis esset, quanto enim bona habita magis amantur, tanto magis affliccio consequetur, si de eorum amissione timeatur. Unde secundum philosophum non est existimandum quod felix sit camaleon qui ad aspectum colorem variat.

Sed oportet esse immutabilem, quod quidem in hac vita esse non potest, nam res exteriores et corpus hominis diversis casibus subiacet ita quod experimento dicere possumus in hac vita stabilitatem non esse. Iob XIV, 2: numquam in eodem statu permanet. Prov. Xiiiii, 13: extrema gaudii luctus occupat.

Si vero interrogetur Psalmista, ubi sit vera beatitudinis mansio, respondet: beati qui habitant in domo tua domine.

Circa duracionem beatitudinis erraverunt quidam dicentes animas a corpore exutas beatitudinem adipisci que post multa annorum curricula ad corpus redeunt et miseriis presentis vite subiecte desinunt esse beate. Et hic est error Platonis et sequacium eius, in quem incidit Origenes. De quibus potest intelligi quod dicitur Sap. II, 22: non iudicaverunt honorem animarum sanctarum. Matth. XXV, 46: ibunt hii in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam. Hec opinio reprehensibilis videtur propter tria. Primo quia est contra desiderium nature. Naturaliter enim inest cuilibet rei appetitus ut conservet se in esse et in sua perfectione. Sed hoc interest, quia res que carent racione ad universale non extenduntur nec eorum appetitus tendit ad hoc ut eorum perfectio conservetur, racionalis vero natura universale cognoscens perfectionis sue conservacionem in omne tempus naturaliter appetit. Unde nec desiderio satisfieret, si non perpetua beatitudine anima potiretur nec esset vera beatitudo, cum ignorantur futuri defectus vel presciencia futuri eventus. Ex hoc autem naturali desiderio loquitur apostolus 2 Cor. V, 2: nam ingemiscimus habitacionem nostram que de celo est superindui cupientes. Secundo contra perfectionem gracie, omnis enim res que sua perfectione totaliter impletur, sub ea immobiliter perseverat; propterea materia prima sub forma aeris non perpetuo manet, quia talis forma non totam implet capacitatem materie.

Intellectus vero immobiliter permanet in assenciendo primis principiis, quia per ea intellectus totaliter impletur probabilibus et ideo eis immobiliter assentit. Anima vero beata totaliter beatitudine impletur, alias non esset perfectum bonum, unde Ps. 15, 11: adimplebis me leticia cum vultu tuo etc.. Et propter hoc sequitur: delectaciones in dextera tua usque in finem. Et quia ad talem plenitudinem gracie sequitur perpetuitas, ideo dicitur Apoc. III, 12: qui vicerit, faciam illum collumpnam in templo dei mei et foras non egredietur amplius. Tercio contra equitatem divine iusticie, nam homo per caritatem deo adheret cum proposito numquam recedendi ab eo. Ro. VIII, 35: quis nos separabit a caritate dei christi? unde caritati non satisfieret plenarie, si quandoque a fruicione removeretur.

Unde Io. VI, 37: eum qui venit ad me, non eiciam foras.

Si vero interrogetur Psalmista de hac opinione respondet: in secula seculorum laudabunt te.

Circa occupacionem beatorum vel operacionem eorum errant Iudei et sarraceni qui dicunt homines beatos commessacionibus, potacionibus et coniunccionibus feminarum vacare. Quod reprobatur Matt. XXII, 30: in resurreccione neque nubentur neque nubent etc.. Que quidem opinio recte reprobatur, est enim primo contra hominis privilegium, nam si beatitudo sit secundum usum ciborum ac venereorum qui eciam in aliis animalibus inveniuntur, oportebit non solum hominem, sed eciam animalium beatitudines esse, cum tamen hoc sit hominis privilegium quod inter inferiores creaturas ipse sit solus capax beatitudinis. Ps. 35, 7 s.: homines et iumenta salvabis domine, scilicet salute corporum, filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Secundo contra nature gaudium, nam natura superior per inferiorem non beatificatur; si autem beatitudo hominis in comedendo consisteret, et tunc homo beatificaretur per cibos quos comederet et sic erunt homine digniores, cum tamen homo super omnes naturas inferiores collocetur. Ps. 8, 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius etc.. Tercio contra virtutis studium, in hoc enim virtus consistit quod a voluptatibus retrahatur homo, unde omnes virtutes que sunt circa voluptates a cohibicione nominantur, sicut abstinencia, temperancia et huiusmodi, econtra autem de virtutibus que circa laboriosa et difficilia sunt, ut patet de fortitudine, magnitudine et huiusmodi. Si autem beatitudo hominis in voluptatibus carnalibus consisteret, virtus que est via beatitudinis, a voluptatibus non retraheret, quod convenit illis de quibus Phil. III, 19: quorum deus venter est.

Si vero interrogetur Psalmista quid de occupacione seu operacione beatorum senciat, respondet: laudabunt te.