0875

 EPISTOLA PRIOR, INTER AUGUSTINIANAS CCXIV.

 EPISTOLA POSTERIOR, INTER AUGUSTINIANAS CCXV.

 S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO AD VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS Liber unus .

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 3. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus dicit apostolus Jacobus: Nemo cum tentatur, dicat, Quoniam a Deo tentor . Deus

 4. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri jubet Deus? quomodo jubet, si non est liberum arbitrium? Quid beatus ille, d

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 7. Proinde, charissimi, sicut superioribus testimoniis sanctarum Scripturarum probavimus, ad bene vivendum et recte agendum esse in homine liberum vol

 8. De ipsa quoque pudicitia conjugali nempe Apostolus ait, Quod vult faciat, non peccat si nubat (I Cor. VII, 37, 36): et tamen etiam hoc Dei donum es

 9. Propter quod dicit et coelestis Magister, Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Ergo unusquisque contra suam concupisce

 CAPUT V.

 11. Item quod scriptum est in libro secundo Paralipomenon, Dominus vobiscum, cum vos estis cum eo, et si quaesieritis eum, invenietis si autem reliqu

 12. Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando persequebatur Ecclesiam: unde dicit, Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecut

 CAPUT VI.

 14. Ergo redeamus ad apostolum Paulum, quem certe invenimus sine ullis meritis bonis, imo cum multis meritis malis, Dei gratiam consecutum reddentis b

 15. Sed cum dicunt Pelagiani hanc esse solam non secundum merita nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur illam vero quae datur in fine, id est

 CAPUT VII.

 17. Postremo dixit, Fidem servavi sed ille hoc dixit, qui alibi ait, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem ut fidelis essem: Gratia salvi fa

 18. Homines autem non intelligentes, quod ait ipse Apostolus, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. III, 28) putaverunt

 CAPUT VIII.

 20. Ista ergo quaestio nullo modo mihi videtur posse dissolvi, nisi intelligamus et ipsa bona opera nostra quibus aeterna redditur vita, ad Dei gratia

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 26. Dicunt etiam gratiam Dei, quae data est per fidem Jesu Christi, quae neque lex est neque natura, 0897 ad hoc tantum valere, ut peccata praeterita

 CAPUT XIV.

 28. Jam quidem de fide, hoc est, de voluntate credentis superius disputavi (Supra, nn. 16-18), usque adeo eam demonstrans ad gratiam pertinere, ut Apo

 29. Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus faceremus i

 30. Nam et alio loco per eumdem prophetam Deus manifestissime ostendit, non propter eorum aliqua bona merita, sed propter nomen suum ista facere, ubi

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 0902 34. Istam charitatem, id est divino amore ardentissimam voluntatem commendans Apostolus, dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulati

 35. Et apostolus Petrus: Ante omnia, inquit, mutuam inter vos charitatem perpetuam habentes, quia charitas cooperit multitudinem peccatorum Si tamen l

 36. Dicit etiam ipse Dominus Jesus, in duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 40). De

 CAPUT XVIII.

 38. Nemo ergo vos fallat, fratres mei: quia nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret. Idem Joannes apertissime hoc ostendit, et dicit,

 39. Et ad Timotheum dicit: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7). In quo sane Apostoli

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 43. His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur, operari Deum in c

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

 CAPUT XXIV.

Chapter 34.—The Apostle’s Eulogy of Love. Correction to Be Administered with Love.

This charity, that is, this will glowing with intensest love, the apostle eulogizes with these words: “Who shall separate us from the love of Christ? shall tribulation, or distress, or persecution, or famine, or nakedness, or peril, or the sword? (As it is written, For Thy sake we are killed all the day long; we are accounted as sheep for the slaughter.) Nay, in all these things we are more than conquerors, through Him that loved us. For I am persuaded, that neither death, nor life, nor angels, nor principalities, nor things present, nor things to come, nor height, nor depth, nor any other creature, shall be able to separate us from the love of God, which is in Christ Jesus our Lord.”228    Rom. viii. 35–39. And in another passage he says, “And yet I show unto you a more excellent way. Though I speak with the tongues of men and of angels, and have not love, I am become as sounding brass, or a tinkling cymbal. And though I have the gift of prophecy, and understand all mysteries, and all knowledge; and though I have all faith, so that I could remove mountains, and have not love, I am nothing. And though I bestow all my goods to feed the poor, and though I give my body to be burned, and have not love, it profiteth me nothing. Love suffereth long, and is kind; love envieth not; love vaunteth not itself, is not puffed up, doth not behave itself unseemly, seeketh not her own, is not easily provoked, thinketh no evil; rejoiceth not in iniquity, but rejoiceth in the truth; beareth all things, believeth all things, hopeth all things, endureth all things. Love never faileth.”229    1 Cor. xii. 31, xiii. 8. And a little afterwards he says, “And now abideth faith, hope, love, these three; but the greatest of these is love. Follow after love.”230    1 Cor. xiii. 13, and xiv. 1. He also says to the Galatians, “For, brethren, ye have been called unto liberty; only use not liberty for an occasion to the flesh, but by love serve one another. For all the law is fulfilled in one word, even in this, Thou shalt love thy neighbour as thyself.”231    Gal. v. 13, 14, and Lev. xix. 18. This is the same in effect as what he writes to the Romans: “He that loveth another hath fulfilled the law.”232    Rom. xiii. 8. In like manner he says to the Colossians, “And above all these things, put on love, which is the bond of perfectness.”233    Col. iii. 14. And to Timothy he writes, “Now the end of the commandment is love;” and he goes on to describe the quality of this grace, saying, “Out of a pure heart, and of a good conscience, and of faith unfeigned.”234    1 Tim. i. 5. Moreover, when he says to the Corinthians, “Let all your things be done with love,”235    1 Cor. xvi. 14. he shows plainly enough that even those chastisements which are deemed sharp and bitter by those who are corrected thereby, are to be administered with love. Accordingly, in another passage, after saying, “Warn them that are unruly, comfort the feeble-minded, support the weak, be patient toward all men,” he immediately added, “See that none render evil for evil unto any man.”236    1 Thess. v. 14, 15. Therefore, even when the unruly are corrected, it is not rendering evil for evil, but contrariwise, good. However, what but love worketh all these things?

0902 34. Istam charitatem, id est divino amore ardentissimam voluntatem commendans Apostolus, dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). Et alio loco dicit: Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et si sciero omnia sacramenta, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas magnanima est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert; charitas nunquam cadit. Et paulo post: Manet, inquit, fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas: sectamini charitatem (I Cor. XII, 31-XIV, 1). Item dicit ad Galatas: Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. V, 13, 14). Hoc est quod ad Romanos ait, Qui diligit alterum, legem implevit (Rom. XIII, 8). Item dicit ad Colossenses: Super omnia autem haec charitatem, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14). Et ad Timotheum, Finis, inquit, praecepti est charitas: et adjungens qualis charitas, de corde, inquit, puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Ad Corinthios autem cum dicit, Omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. XVI, 14); satis ostendit, etiam ipsas correptiones, quas asperas et amaras sentiunt qui corripiuntur, cum charitate esse faciendas. Unde alibi cum dixisset, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos: patientes estote ad omnes; mox adjunxit, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. V, 14, 15). Ergo et quando corripiuntur inquieti, non malum pro malo, sed potius bonum redditur. Haec autem omnia quae nisi charitas operatur?