CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans causam hujusmodi figurarum,
Causa autem diversitatis istorum ignium est secundum diversitatem materiae vaporis qui ignitur : ex diversitate enim generantis esse non potest, quia generans est unum et idem : nec ex diversitate loci vel circumstantiis, quia ille est unus et idem, scilicet regio aeris, quae aestus vocatur, ubi est vicinitas ignis et motus orbis. Dico ergo quod si materia vaporis est inaequaliter grossa et subtilis, simul tamen elevata, quod tunc necessario subtile praecedit, et ejiciuntur grossa inferius sibi adhaerentia et aliquantulum dilatata : et ideo figuram exprimit columnae, ad perpendiculum super basim erectae : et vocatur ignis perpendicularis a Philosophis, a vulgo autem vocatur columna. Si autem est vapor aequaliter subtilis et simul elevatus, sed non aequaliter, tunc magis calidus erigitur, et stat ardens sicut lancea erecta, et ideo etiam lancea vocatur. Si autem aequaliter subtilis et aequaliter simul elevatus, tunc pars ascendit non post partem, sed ascendit pars juxta partem : et tunc in aere natans flammatur, et haec vocatur candela sive stella stans. Si autem est aequaliter subtilis et aequaliter elevatus, et fiat ei modica additio subtus ab aliquo fumo ab inferius eam sequente non continue, sed parum, tunc erit sicut candela ex candela inflammata : et haec vocatur Arabice Assub, vulgariter autem titio vel candela duplex. Redeamus ergo ad propositum determinantes ignes sub istis generatos in aere.