CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De Assub et ignibus descendentibus inferius sub aestu in generatis.
Fit autem ignis aliquando ex vapore magis grosso in genere quam sit ille cujus differentiae positae sunt : et est vapor calidus siccus grossus terrestris, cui obviat frigiditas aeris ex aliqua nube quae est in regione aeris frigida : et ideo expellitur caliditas vaporis terrestris a circumstante frigiditate : et cum moventur, et partes ejus ignitae inflammantur, expellitur vapor calidus a frigido, eo quod contrarium mutari in suum contrarium per alterationem fugit ipsum deorsum : et ideo videtur tunc ignis descendens ex duabus causis, scilicet quod expellitur a contrario quod penetrando non potest evolare sursum : et etiam ideo per compressionem partium redit ad naturam gravis, licet illud sit ignitum ex calido commoto per suum contrarium : et haec vocatur Assub descendens : verum hujusmodi Assub, quia est magis grossum terrestre, habet calorem sive ignem turbidum, et procedit ex aere frigido sicut manat ignis qui exsufflatur ex canna in qua est stupa ardens et exsufflata : hoc autem ideo est, quia nubes expellit hunc ignem, et non est apprehendens ipsum in ventre suo, sed lanium ambiens non plene quoad loci vicinitatem, et est super ipsum : et ideo ex tali aere Addetur manare. Si autem aliquis dixerit quod tam Assub ascendens superius ad ignem, quam iste Assub qui. descendit inferius, est sicut candela posita super aliam candelam, ita quod inferior sit inflammata ex superiori : et ideo videtur ignis esse aliquantulum longus : dico quod in rei veritate talem habet similitudinem propter causam quam diximus : Assub enim ex partibus vaporis inflammati in supremo aeris, et fit Assub inferius sicut ignis retentus frigida nube obviante, non tamen claudente ipsum : ideo post modicum apparet ignis ille a nube tali exiens et expulsus.