Ulterius. Videtur quod eorum usus non erat meritorius. Nihil enim est meritorium nisi sit deo acceptum. Sed sacramenta illa non erant deo accepta; super illud enim Isaiae 1: sanguinem hircorum nolui, dicit Glossa: praeterito utens tempore, ostendit se nunquam sacrificia Judaeorum amasse. Ergo eorum usus non erat meritorius.
Praeterea, nullum opus inutile est meritorium.
Sed occisio tot animalium erat omnino inutilis.
Ergo non erat meritoria.
Praeterea, nihil efficit nisi hoc quod a deo institutum est. Sed illa sacramenta imposuit deus in onus; sicut in littera dicitur. Ergo eorum exercitium meritorium non erat.
Praeterea, Origenes dicit quod illa ratione permisit deus hoc sibi fieri qua permisit libellum repudii. Sed libellus repudii semper malus fuit, et nunquam meritorius. Ergo nec praedictorum sacramentorum usus.
Sed contra, dicit beda, quod sacramenta veteris legis suo tempore custodita vitam conferebant aeternam. Sed nihil perducit ad vitam aeternam, nisi sit meritorium. Ergo erant meritoria.
Praeterea, omnis actus virtutis formatae est meritorius. Sed usus sacramentorum veteris legis erat actus latriae, quae in sanctis viris caritate formata erat. Ergo erat meritorius.