CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De differentia Assub ascendentis et descendentis, et de modo motuum eorum.
Fortasse autem accidit aliquando, quod hic ignis sic expulsus descendit in terram retinens flammam, et videtur ita descendere de nocte, et de die quando serenum est : quia quando non est serenum, tunc sunt multae et spissae nubes non solum obviantes vapori ignito, sed etiam intra se claudentes vapores ignitos elevatos, et illi non egrediuntur ab eis nisi cum coruscatione et tonitruo Assub : aut qui sic descendit in terram non ex vapore qui in supremo aeris sit inflammatus, quia ibi nihil est expellens ipsum : sed potius ille sumptus per flammam evolat in regione ignis : sed. iste descendens ex vapore sicco calido, talis caliditas repulsa est. a frigore ad quod alterari non potuit nec penetrare per ipsum : et in illa commotione ignitur et inflammatur : et ideo fluens ex illo ignis repellitur ad inferiora, nec tantus est qui expulsione fortissime percutiat aerem : et ideo micat descendens sine sono tonitrui. Descendit autem hic ignis quamvis de natura ignis sit ascendere superius, quia oportet quod sequatur suam naturam quando id quod impellit ipsum inferius, frigus videlicet aeris vel tenuissimae nubis alicujus prohibet ipsum ab ascensu propter contrarietatem quam habet ad ipsum a suo frigore. Assub ergo ascendens fit ex vapore inflammato in alto non ex commotione vaporis, sed potius ex sphaera ignis et vicinitate motus orbis : et non fit ex caliditate commotione excitata et a frigore expulsa. Similiter Assub ascendens currit secundum cursum naturalem ignis : verum Assub descendens non currit cursu naturali : et etiam quando descendit deorsum, aliquando non directe perpendiculariter descendit, sed movetur ad latus dextrum vel sinistrum, vel ante vel retro, et non habet inclinationem illam, nisi quia expellitur a frigore in alia parte obviante vel supposito sibi : quia quando frigus est supra a dextris, tunc movetur deorsum ad sinistrum, et e converso : et sic de aliis motibus ejus est intelligendum. Assub autem ascendens movetur directe in ignem, quia non habet contrarium obvians in regione ejus. Ista autem omnia quae dicta sunt, oculis videntur accidere sub orbe lunae, quia velocissimus motus est inter orbes planetarum : quia in uno mense complet cursum : et hoc apparet propter propinquitatem eorum ad nos.