CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans elevans et inflammans et figurans hujusmodi vapores ignitos.
Intelligendum est hic, quod in vaporibus istis inflamrnatis et usque ad aestum elevatis,inflammans et elevans sunt idem : et inflammatio in eis causa est elevationis : quia calor in eis incipit ignire partes statim quando incipit elevare. Nec ta- men statim fulgent isti vapores duabus de causis. Quarum una est, quia non adhuc sufficienter sunt igniti : sed apparet et quod juventur ab extrinseco inflammationes eorum, et hoc dupliciter. In illis enim qui ascendunt ultra aestum, ab ignis vicinitate inflammantur, interiori calido adjuto per calorem ignis et calorem motus orbis : illi autem quireinanent circa locum frigidum aeris, dum exagitantur a frigore nubis vel loci, commoventur, et commotio ignis eos inflanimat: nec tamen tonitruum faciunt, quia nubes, ut quibusdam apparet, non scindunt : nec tantae quantitatis sunt, quod aerem percutiant multum. Licet autem supra dictum sit, quod in aestu nubes et vapor non permanent, tamen verum est quod ibi apparet vapor, licet parum, quia calore ignis consumitur statim : et erit ex eo ignis : et hoc fit de inflammatione et elevatione vaporum istorum qui in alto inflammantur. Eodem modo est intelligendum, quod in vaporibus istis necesse est aliud esse figurans, cum appareant in figuris supra dictis. Attendendum ergo, quod calor est in eis elevans, et frigus figurans, et figuram continens, non frigus loci quod continet quod nullum est juxta sphaeram ignis, sed frigus essentiale. Cum enim sit vapor terrestris continuus, necesse est quod aliquid habeat in quantum ferreus continuus : et haec est frigiditas cum siccitate essentialibus quae figuram continent : nihil enim inconveniens est in eodem esse sicut calidum igneum accidentale, et frigidum continens essentiale, sicut apparet in ferro ignito et aqua bulliente. Licet ergo calor continue elevet et rari licet : et quanto magis rarificat, tanto magis figuram corrumpit : tamen nisi omnino tollat humidum quod continuat vaporem, et nisi omnino terrestrem naturam destruat, oportet quod aliquam habeat figuram : unde etiam continue vapor ascendens novas acquirit figuras : quapropter tam elevans continue ratificatur,
et per se vadit de parte quam tamen tenet essentiale frigidum quantum potest, donec tandem extrinsecum calidum adjutum per intrinsecum omnia vincat : et tunc ex vapore generatur ignis : et haec est causa quod habent vapores figuras in aestu, non tamen diu permanentes. Quidam autem dixerunt, quod contineret eas frigiditas, nec ad locum aestus ascendere vapores elevatos in die, nisi ante crepusculum eleventur. Sed scimus quod hoc falsum est, quia Aristoteles dicit quod videmus eos de die ac de nocte, et de die quando serenum est coelum.
Sed de Assub descendente sciendum quod multas recipit accidentales figuras ab expellente et obviante, quod cogit ipsum non perpendiculariter descendere : et ideo Seneca nominat globos, trabes, faces ardentes, et volantia sidera : quoniam materia simul conglutinata est, nec separatur, et a commotione ignitur et inflammatur : tunc apparet quasi globus quem ignis sursum trahit, et pondus in asse conglutinata deorsum : et ideo ascendit et descendit : et ideo dicunt quidam, quod viderunt coram se venientes ignes qui nostris temporibus bis apparuerunt. Quando autem materia est inaequaliter subtilis et simul elevata, anterior pars quae prius frigido tangitur, expellitur, quam sequitur alia grossior : et ideo apparet in modum trabis : trabs autem ista cum expellitur si obviat ei frigus, incurvatur, et apparet ad modum draconis flexuosi : et hoc est quidem quod quidam dicunt se vidisse dracones volantes per aerem, qui ignem vomerent. Si autem est materia inaequaliter elevata et inaequaliter inflammationi praeparata, tunc prior pars inflammatur, et posterior tantum ex flamma candescat : et ideo vocantur faces. Materia autem divaricata et arida valde et malo continua dispergitur ab expellente sicut scintilla, et vocatur ardor. Sed quando materia est pauca arida bene continua et aequaliter inflammata et expulsa, tunc vocatur si- dus volans. Admirabilem autem impressionem scribit Alexander ad Aristotelem in epistola de mirabilibus Indiae, dicens : " Quemadmodum nivis nubes ignitae de aere cadebant quas ipse militibus calcare praecepit " : et hoc fuit ideo, quia sub Cancro est terra ubi calor solis vaporem aqueum exurit, et grossum terrestrem elevat, et statim exurit antequam ad aestum elevetur, et tunc a frigido loci expellitur, et cadit ad modum nivis.