Et egredietur virga de radice.
Posita destructione adversarii, promittitur reintegratio populi, qui erat divisus in duas et decem tribus. Et dividitur in partes duas. In prima describitur restaurator; in secunda promittitur restauratio, et erit in die illa.
Hoc autem capitulum tripliciter exponitur. Hieronymus enim et omnes sancti nostri exponunt de restauratione facta per christum, et de christo, ut sit figurative dictum. Quidam magistri exponunt de ezechia vel josia, similiter figurate accipientes litteram. Judaei de suo messia, quem expectant, volentes cuncta ad litteram intelligere.
Sed haec ultima stulta est et fabulosa: secunda extorta; sed prima simpliciter vera. Et ideo illam prosequentes, alias tangemus ex latere. Dividitur ergo prima pars in tres. In prima describitur restaurator christus, quantum ad nativitatem; in secunda quantum ad sanctitatem, et requiescet; in tertia quantum ad dignitatem, in die illa radix. Circa primum duo tangit; processum matris ex regali serie vel progenie: egredietur virga, virga cui nullus fructex adhaesit, de radice jesse: ad litteram, de progenie jesse, qui fuit pater David. Num. 24: orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel.
Quantum ad processum filii ex matre virgine, et flos, christus. Can. 2: ego flos campi, et lilium convallium. Ascendet, quia qui de caelo venit, super omnes est. Joan. 3. Unde infra 19: ecce dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti. De radice jesse. Jerem. 23: suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Cum deberet dicere, de virga, dicit, de radice, ad excludendum duas haereses. Una quarum dixit quod christus non habuit veram carnem; alia dixit, quod christus habuit veram carnem, sed illa non fuit propagata ab Adam et a parentibus et aliis, sed in beata virgine a deo creata; aut quod venit a primis parentibus distincta, sicut lux quaedam, nunquam infecta contagione peccati originalis. Quod totum excluditur in hoc quod ex parentibus virginis ascendere dicitur, sicut flos ex radice. Judaei dicunt, quod flos et virga refertur ad christum; et dicitur virga propter potestatem et flagellationem malorum, et flos propter honestatem et consolationem bonorum. Hieronymus dicit, quod de hoc loco sumitur quod dicitur Matth. 2: Nazaraeus vocabitur, idest floridus. Similiter exponunt, qui exponunt de josia et ezechia. Et dicunt, quod dicuntur descendere ex jesse et non ex proximis parentibus, quia David facta est promissio de confirmatione regni in filiis.
Notandum super illo verbo, egredietur virga, quod beata virgo dicitur virga primo consolans in tribulationibus. Exod. 14: tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Secundo fructificans.
Numer. 17: invenit Moyses virgam Aaron in domo levi germinasse, et turgentibus gemmis eruperant flores. Tertio satians. Num. 20: cumque levasset Moyses virgam percutiens bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut biberet populus et jumenta. Quarto flagellans.
Num. 24: orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab. Quinto vigilans. Jerem. 1: virgam vigilantem ego video.
Nota super illo verbo, et flos de radice, quod christus dicitur flos primo propter mariae puritatem.
Cant. 1: ecce tu pulchra es, amica mea.
Ibidem: ecce tu pulcher es, dilecte mi. Et infra can. 2: ego flos campi, et lilium convallium. Secundo propter laesionis a vento facilitatem. Job 15: laedetur quasi vinea in primo flore. Tertio propter odoris suavitatem.
Eccl. 39: florete flores etc.; quarto propter decoris pulchritudinem.
Eccl. 50: quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis.
Quinto propter fructus certitudinem. Eccl. 24: ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis.
Et requiescet. Hic describit ipsum quantum ad sanctitatem, quantum ad tria. Primo quantum ad habitus necessitatis; secundo quantum ad rectitudinem operis, non secundum visionem, tertio quantum ad effectum rectitudinis, habitabit lupus.
Ostenditur autem perfectio ipsius quantum ad habitus gratuitos in tribus. Primo quantum ad quietem, requiescet, quia non fuit gratia in ipso augmentata. Jer. 31: mulier circumdabit virum: nec interrupta per culpam. 1 Petr. 2: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: nec perturbata per pugnam carnis, quia sine originali. Job 3: expectet lucem, et non videat; nec ortum surgentis aurorae.
Joan. 1: super quem videritis spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat. Quantum ad multitudinem in universitate donorum, spiritus sapientiae. Quamvis enim omnia dona gratiae gratum facientis simul infundantur, non tamen aliquis alius habuit perfectum usum omnium: propter quod de omnibus modo dicitur (Eccl. 44): non est inventus similis illi.
Nec circa omnes gratias gratis datas. 1 corinth. 12: alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae, secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu etc.. Sed christus omnia perfecte habuit: non enim ad mensuram dat deus spiritum. Joan. 3. Quantum ad plenitudinem, quia perfectus fuit in omni gratia; quod notatur in hoc quod dicit, implevit.
Joan. 1: vidimus eum plenum gratia. De omnibus his Col. 2: in ipso habitat plenitudo divinitatis corporaliter.
Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur oportet videre quinque circa haec dona. Primo qualiter differant a virtutibus, beatitudinibus et fructibus; secundo de numero ipsorum; tertio de ordine ipsorum; quarto qualiter sint in christo; quinto quomodo attribuuntur spiritui sancto. Circa primum sciendum est, quod, sicut dicit Gregorius, dona dantur in adjutorium virtutum, quibus perficiuntur potentiae animae ad actus proportionatos, secundum modum humanarum; sicut fides, quae facit videre in speculo et aenigmate. Est autem duplex imperfectio virtutis. Una per accidens, quae est ex indispositione habentis, ex qua indispositione manet in subjecto: et iste defectus tollitur per augmentum virtutis.
Alius defectus est per se ex parte ipsius habitus; sicut fides secundum dispositionem est continue imperfecta, quia aenigmatica. Et iste defectus tollitur per altiorem habitum, qui vocatur donum, quia quasi excedit modum humanae operationis, a deo datum; sicut donum intellectus, quod facit aliquo modo limpide et clare intueri quae sunt fidei. Operatio autem procedens a virtute perfecta dono dicitur beatitudo; quae nihil aliud est quam operatio secundum virtutem perfectam, ut dicit philosophus; sicut dicitur Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt.
Talem autem operationem necessario sequitur delectatio, quia delectatio est operatio proprii habitus non impedita, ut dicit philosophus: et secundum hoc dicitur fructus. Unde dicit Ambrosius super illud Gal. 5: fructus autem etc. Quod dicuntur fructus, inquantum mentes sincera dilectione reficiunt. Circa secundum sciendum, quod numerus horum potest accipi tripliciter: quia dona perficiunt aut per recessum a malo, et sic timor; aut per accessum ad bonum, et sic vel secundum vitam contemplativam, vel secundum activam. Si secundum contemplativam; aut secundum contemplationem finis, et sic est sapientia, quae est de causis altissimis; aut de his quae sunt ad finem, et sic est intellectus; sicut de substantiis creatis spiritualibus, et de his quae ad eas pertinent. Si secundum activam; aut quantum ad ea ad quae tenentur omnes; et sic exequens est pietas, quae est benevolentia in eos qui fide vel imagine dei sunt iuncti; (et) dirigens scientia: aut de his ad quae non tenentur omnes; et exequens est fortitudo, ut exponat se difficilibus; (et) dirigens consilium. Ex hoc jam patet responsio ad tertium: quia ordinantur primo secundum quod perfectiones sunt: et hic ordo consideratur, secundum exitum donorum a dante, et non secundum quod recipiuntur. Iterum patet, quod sapientia dirigit intellectum, quia sapientis est ordinare; et per prima aliquis regulatur in secundis, sicut metaphysica alias scientias, consilium fortitudinem, scientia pietatem, timor omnia, quia idem dirigit in accessum ad bonum et in recessu a malo. Circa quartum sciendum, quod christus habuit ista dona secundum excellentissimos usus ipsorum, secundum quos habentur in patria. Non enim habuit timorem servilem ut timeret poenam, vel filialem ut timeret peccare; sed castum timorem qui est reverentiae. Heb. 5: exauditus est pro sua reverentia. Et similiter patet de aliis. Dicitur autem specialiter, quod replevit eum spiritu timoris, ne ex magnitudine donorum superbus credatur, sicut primus Angelus, de quo dicitur Ezech. 28: in multitudine sapientiae tuae (vel negotiationis tuae) repleta sunt interiora tua iniquitate.
Vel quia per humilitatem salvare venerat.
Vel quia in hoc se imitari voluit. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Circa quintum sciendum est, quod si considerentur ista dona secundum proprias rationes, sicut scientia, inquantum est scientia; tunc quaedam appropriantur filio quae pertinent ad perfectionem intellectus; quaedam spiritui sancto quae pertinent ad perfectionem affectus; quamvis omnia communiter sint dona totius trinitatis. Si autem considerentur inquantum habent rationem doni, sic omnia attribuuntur spiritui sancto, qui est primum donum, in quo omnia dona donantur. Similiter etiam si considerentur quantum ad principium motionis talium donorum, qui est amor bonitas enim dei (ut dicit dionysius) est diffusiva omnium quae recipiuntur in creaturis a deo, quae appropriatur spiritui sancto. Alii autem referunt hoc ad sanctitatem josiae et ezechiae, Judaei ad Antichristum.
Non secundum visionem. Hic ostendit sanctitatem ejus quantum ad rectitudinem operis; et praecipue in judicando, quia hoc est opus regis. Unde tria ostendit. Primo solertiam in discernendo; secundo justitiam in exequendo, sed judicabit; tertio constantiam in perseverando, et erit justitia.
Dicit ergo quantum ad primum: non secundum visionem oculorum, exteriorum, neque secundum auditum aurium, exteriorum, sicut Matth. 22, dicentibus: magister, scimus quia verax es. Joan. 2: opus ei non erat ut quis ei testimonium redderet de homine: ipse enim sciebat quid erat in homine. Et hoc non potest exponi de homine puro, sicut dicitur 1 Reg. 16: homo videt quae foris parent, deus autem intuetur cor.
Et ideo dixerunt discrete, joan. 16: nunc scimus quia scis omnia. Alii tamen extorte exponunt de illis regibus: quia non secundum adulationes ea quae primo aspectu videntur judicabunt, sed diligenter veritatem causae inquirent. Sed judicabit.
Hic ostenditur justitia in exequendo. Et primo quantum ad bonos, jus suum distribuendo, judicabit, in die judicii, et etiam nunc. Joan. 5: pater omne judicium dedit filio. Pauperes, de quibus Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Secundo quantum ad malos: et primo quantum ad membra: percutiet terram, idest terrenos, virga oris sui: ite maledicti, Matth. 25 vae vobis Scribae etc., Matth. 23, quantum ad caput: spiritu labiorum, idest indignatione sua verbis expressa, impium, Antichristum. 2 Thess. 2: revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis; qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur deus, aut quod colitur. Vel diabolum.
Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Et totum hoc potest ad litteram exponi de illis regibus qui justi fuerunt, et suis praeceptis impios occiderunt.
Et erit. Hic ponitur constantia in perseverando. Et erit justitia, quam observabit in judiciis, cingulum lumborum ejus, idest ensis, quo pugnabit; et fides confidentia de deo qua praevalebit; et hoc ad christum, et ad illos reges. Vel cingulum lumborum quod fortiter homini adhaeret, et totum hominem undique cingit: vel justitia in aequitate facti, fidelitas in modo faciendi.
Eph. Ult.: estote succincti lumbos vestros: vel justitia, justi; fides, fideles; et sic tantum ad christum, jerem. 13: sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Ex hoc arguit Hieronymus contra Hebraeos quod non possunt omnia intelligi sicut sonant verba. Habitabit lupus. Hic ponitur effectus rectitudinis, quae est in multitudine pacis: quam ostendit quantum ad duo. Primo quantum ad magnorum mansuetudinem; secundo quantum ad parvorum securitatem, et delectabitur.
Mansuetudo ostenditur quantum ad tria.
Quantum ad habitationem: lupus, rapax, cum agno, innocente, et e converso, quia sequetur innocentiam ejus: pardus, astutus, cum haedo, simplice: vitulus, genus animalis fortis, et leo, genus animalis fortis et ferocis: ovis, genus animalis debilis, omnes simul in unitate erunt: ubi non est masculus et femina, gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus christus. Col. 3. Quod significatum est in arca Noe, ubi fuerunt omnia animalia utriusque generis: Gen. 7. Secundo quantum ad gubernationem: puer parvulus, Petrus piscator. Supra 8: ecce ego et pueri mei in cubili. 1 corinth. 1: stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientes et contemptibilia ut confundat fortia. Minabit, idest ducet ad regnum, sicut dux. Tertio quantum ad comestionem dupliciter; quantum ad cibi conformitatem, vitulus, qui comedit herbas, animal mundum, ursus, qui lacerat carnes, nec est mundum animal, simul pascentur, eodem cibo verbi dei. Catuli, idest familiae eorum, simul, idest conformiter, requiescent, ad comedendum vel cibum sacramentorum. 1 Cor. 10: eamdem escam spiritualem manducaverunt. Secundo quantum ad cibi humilitatem, leo, rex, quasi bos, rusticus, paleas, rudem doctrinam, vel ad litteram, abstinentiae cibos. Job 39: numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? sed expressius videtur hoc servari in religione; ubi homines diversae aetatis et conditionis unanimiter idest conformiter vivunt. Ps. 67: qui habitare facit unanimes in domo. Alii volunt quod fuit completum tempore illorum regum, quando majores in pace vivebant cum minoribus. Judaei dicunt omnia haec ad litteram futura temporibus Antichristi. Et delectabitur.
Hic ostendit parvorum securitatem; et ponit tria: eorum confidentiam, cum contra horrorem ponit laetitiam: super foramina aspidis, idest super tribulationes quas diabolus vel tyrannus immittet, et statim quod lacte doctrinae fidei nutriri coeperit. Rom. 5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur.
Vel in convertendis malis. Apocal. Ult.: qui audit dicat, veni. Contra fugam, quae est indicativa timoris, ponit invadendi audaciam; qui ablactatus fuerit, jam solido utens cibo, faciet plus, quod mittet manum suam in caverna reguli, idest diaboli, qui, est rex super universos filios superbiae: job 41. Quia se confidenter persecutionibus tyrannorum exponet, sicut multi martyres fecerunt. Job 39: exultat, audacter in occursum pergit armatis. Vel refertur ad praedicatores, qui mittunt manum praedicationis ad conversionem peccatorum. Vel ab uberibus novitatis et voluptatis, quia novitii de hoc gaudent. Secundo ponit nocendi impotentiam. Non nocebunt; monte sancto, idest ecclesia, nisi volentibus. Luc. 10: ecce dedi vobis potestatem super omnia Daemonia.
Marc. Ult.: signa autem eos qui crediderint haec sequentur. Linguis loquentur novis, serpentes tollent. Tertio ponit utriusque causam: quia repleta est terra scientia domini. Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum. Eccli. 24: ego sapientia effudi flumina. Judaei exponunt hoc totum factum ad litteram. Alii dicunt per hoc significari quod temporibus illorum regum committebant se quilibet parvuli audacter illis qui prius fuerant praedatores et (crudeles)p in die illa, hic ponit dignationem. In signum, crucis, quod assumentes salvantur. Joan. 12: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
Infra 49: ecce ego levabo ad gentes manum meam, et exaltabo ad populos signum meum.
Ipsum gentes deprecabuntur. Ps. 71: adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Erit sepulcrum ejus gloriosum: venerabitur ab omnibus. Unde designatum est per sepulcrum quod fecit in Modin in monumentum sempiternum, ut aspiciatur ab omnibus transeuntibus: 1 machab. 13. Alii exponunt hoc de josia, quia fuit sepultus in sepulcris regum, et erit in die illa. In parte ista promittit populi restaurationem quantum ad tria.
Primo quantum ad ipsorum liberationem; secundo quantum ad liberatorum conditionem, ibi, et auferetur, tertio quantum ad liberationis praeparationem, ibi, et desolabit.
Circa primum duo facit.
Primo promittit liberationem; secundo describit liberationis modum, et levabit dominus.
Quidam exponunt hoc de liberatione a captivitate Babylonis, quando possedit eos, eripiens a servitute Babylonis, et dicitur secunda respectu primae liberationis, qua eduxit eos de servitute Aegypti. Nabuchodonosor enim eos vastante, diversae gentes eos in captivos et in servos duxerant, et multis interfectis, residui congregati sunt ex praecepto regis tyri, sicut legitur esdrae 1. Sed melius exponitur de liberatione facta per christum: sic enim consonat praecedentibus. In die illa, scilicet cum steterit in signum populorum, adjiciet secundo, per apostolos, quia primo per se praedicavit. Residuum, quia reliquiae salvae fient: in quo notatur sanctitas Judaeorum conversorum, et multitudinis gentium. De quo michaeae ult.: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Phetros regio est, nomen habens ab uno filiorum Abraham: Elan, civitas persidis: emath, Antiochia: Sennaar locus in chaldaea: jer. 30. Vel secundo, in secundo adventu, quando per eliae praedicationem convertentur corda filiorum ad patres: Malach. Ult.. Rom. 11: ex parte contingit in Israel etc.. Et levabit. Hic ponit liberationis modum quantum ad primam expositionem.
Levabit signum, idest edictum regis tyri.
Profugos Israel, qui ad litteras ezechiae venerunt in jerusalem, et conjunxerunt se duabus tribubus, et cum illis fuerunt captivati, et cum eis liberati.
Vel signum crucis, quantum ad secundam expositionem, et congregabit profugos. Act. 13: vobis oportebat primum praedicari verbum dei; sed quia repellitis illud... Ecce convertimur ad gentes. Vel signum, alicujus miraculi, per quod convertentur ad praedicationem eliae. Infra 49: ecce levabo ad gentes manum meam, et exaltabo ad populos signum meum. Et auferetur.
Hic ostenditur liberatorum conditio. Et primo quantum ad concordiam, contra odium quod erat inter ephraim et Judam. Et auferetur zelus, idest odium. Hoc completum fuit in reditu de captivitate, secundum primam expositionem.
Vel quantum ad unitatem fidei, secundum secundam. Vel complebitur in futuro, quantum ad tertiam. De ista concordia, jer. 3: ibit domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra Aquilonis, ad terram quam dedi patribus vestris. Secundo quantum ad potentiam in subjugatione hostium, vel quae fuit ad litteram temporibus Machabaeorum quantum ad primam; vel per praedicationem apostolorum quantum ad secundam; vel quantum ad prosperitatem, quam etiam in futuro dominus ei dabit.
Volabunt, quasi velociter impingent, in humero Philisthiim, flagellandos, per mare, quia sunt circa mare, et hoc quantum ad primam et tertiam. Simul, cum eis jam victis, praedabuntur filios orientis, Assyrios. Hoc non legitur factum tempore Machabaeorum. Vel praedabuntur per mare, quia Philistaei abundant navibus. Idumaea et Moab, qui primo hostes, praeceptum manus eorum, implebunt, non expectabunt alium facientem secundum mandatum: in quo notatur magna exaltatio. Et filii Amon: hi omnes fuerunt magni adversantes. Infra 49: venient etc.. Vel volabunt, prae desiderio praedicandi, per mare: quia apostoli navigio per mare ad multas gentes pervenerunt. Vel per has gentes, quas nominat, omnes intelligit. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes volant? praeceptum manus quia docebant verbo et exemplo. Et desolabit.
Hic ponitur liberationis praeparatio: et circa hoc duo ponuntur.
Primo praeparatio; secundo utilitatis consecutio, et erit via. Promittitur autem praeparatio, secundum similitudinem ad duplex beneficium quod exhibitum fuit patribus venientibus de Aegypto. Primo in divisione maris, de quo legitur Exod. 14: et quantum ad hoc dicit, linguam maris; et dicitur lingua maris, quia, sicut dicit magister in historiis, in egressu filiorum Israel de Aegypto non fuit divisum mare ex uno litore, sed quasi quaedam lingua, quae circumdabat montem quemdam. Lingua maris, idest medium maris, more Hebraici sermonis, qui omne quod est in medio linguam vocat, propter hoc quod lingua est in medio oris. Quod quidem ad litteram nunquam fuit factum; sed significatur amotio omnis impedimenti detinentis, quantum ad primam expositionem.
Vel lingua maris dicitur Aegyptus, cujus litus lingit mare. Sed quantum ad secundam, linguam maris Aegypti desolabit, idest linguam qua idola laudabant. Secundum beneficium fuit in divisione jordanis, de quo legitur Josue 3: et quantum ad hoc dicit: levabit manum suam, hoc est potentiam suam, super flumen. Quantum ad primam expositionem, et est metaphorica locutio, ut per divisionem maris et fluminis, intelligatur omnis impedimenti amotio. Quantum ad secundam, significatur ad litteram flumen, ipse Nilus, qui ab Alexandro divisus est in septem rivos, qui praeparatio Romanis est, et adeo praedilatati, aut, aqua per rivos et meatus transeunte, transvadari a calceatis posset apostolis, de quibus ephes.
Ult.: calceati pedes in praeparationem evangelii pacis. Vel per flumen significatur regnum Aegypti, quod divisum est a Romanis in plures senatus.
In fortitudine spiritus sui, exercitus Alexandri, vel Romanorum: vel spiritus, idest venti, ad similitudinem ejus quod dicitur Exod. 14: flante vento vehementi et urenti tota nocte. Et erit via. Hic ponitur utilitas: et jam patet per ea quae dicta sunt. Sicut fuit. Eccl. 36: innova signa et immuta mirabilia; glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram.