COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 13.). Acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei.
1. Nota, quod triplex processio celebratur in Ecclesia. Celebratur enim processio cum ramis: de qua hic: Acceperunt etc., et haec celebratur in Paschate.
Est processio cum lucernis: de qua Matthaei vigesimo quinto : " Virgines acceperunt lampades suas et exierunt obviam sponso et sponsae " ; de qua etiam in Psalmo: " Specie tua et pulcritudine tua intende, prospere procede et regna et haec celebratur in Purificatione.
Est etiam processio cum vexillis, et sunt vexilla Christianorum insignia passionis, iuxta illud : " Vexilla regis prodeunt " etc.; ad quam nos invitat Apostolus ad Hebraeos decimo tertio: " Exeamus ad eum extra castra, improperium eius portantes "; et haec celebratur in Rogationibus.
2. Attende igitur, quod procedunt turbae cum ramis, virgines cum lucernis et apostolici viri cum vexillis. Et nota, quod processio turbarum significat obsequium activorum, qui Christo offerunt ramos bonorum operum. Processio vero virginum significat obsequium contemplativorum, qui Deo offerunt ardorem spiritualium desideriorum. Processio vero Apostolorum significat perfectorum obsequium, qui, passionem Christi imitantes, sequuntur ipsum per ardua tormentorum.
3. Acceperunt, inquit, ramos etc. Nota, quod in ista processione tria faciunt turbae: vestimenta prosternunt in via: Matthaei vigesimo primo : " Plurima turba straverunt vestimenta sua in via ".
Ramos ferunt: unde hic: Acceperunt ramos palmarum.
Hosanna proclamant: unde sequitur: Et clamabant: Hosanna filio David.
Per haec tria nota tria opera poenitentiae, quae sunt: ieiunium, eleemosyna et oratio . In prostratione vestimentorum nota ieiunium. Caro enim vestimentum est: paenitentia, via: prostratio igitur vestimentorum in via est mortificatio carnis in poenitentia.
In acceptione ramorum significatur eleemosyna: haec est ramus boni operis procedens ex radice caritatis .
In cantico turbae nota orationem. Illi enim cantant Domino: " Hosanna in excelsis ", qui obsecrant, ut salventur in caelis.