COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 13.). Benedictus, qui venit in nomine Domini.
1. Considerantes adventum Christi in carnem, de quo spiritualiter intelliguntur verba ista, invenimus in eo, quid mirandum
quid amandum
et quid imitandum sit. Est enim adventus eius dignus admiratione, dignus dilectione, dignus etiam imitatione.
2. Admiratione dignus est, si consideremus, unde venit, quo venit et propter quid venit.
Admirabilis est dignatio eius, quod de summo venit: Sapientiae decimo octavo : "Omnipotens sermo tuus, Domine, exsiliens de caelo a regalibus sedibus venit ".
Admirabilis fuit eius dignatio, quod ad imum venit: unde in Psalmo:. " Veni in altitudinem maris ", id est in profunditatem, " et tempestas demersit me".
Nec minus mirabilis dignatio eius, quod quasi pro nihilo, scilicet pro homine perdito, venit: unde Matthaei decimo quinto : "Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt, domus Israel"-
Considerate ergo, unde venit et quo venit et propter quid venit ; et " cantate Domino, quia mirabilia fecit ". Hoc est ergo admiratione dignum.
3. Sed nihilominus dignus est dilectione eius adventus, si consideremus fructum. Venit enim, ut hominem perditum salvaret a miseria, ditaret gratia, sublimaret in gloria,
Venit igitur hominem saluare a miseria; Lncae decimo nono : " Venit Filias hominis quaerere et salvum facere quod perierat ".
Venit et hominem ditare gratia, cuius adventum desiderabat sponsa in Canticis, orans sub figura, ut transiret aquilo culpae, et veniret auster gratiae ad renovandum et fecundandum hortum conscientiae: Canticorum quarto : "Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius ".
Venit etiam hominem exaltare in gloria: Aggaei secundo: " Veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus ". Hoc est gratiarum actione dignum.
4. Sed adhuc est dignus imitatione adventus eius, si consideremus adveniendi modum. Venit enim cum humilitate, cum mansuetudine et cum paupertate. Eius humilitas docet nos ordinari ad Deum: eius mansuetudo, ad proximum: eius paupertas, ad mundum.
Venit ergo cum humilitate: unde Ioannis duodecimo : Ecce, Rex tuus venit sedens super pullum asinae ". Magna humiliatio est, regem asinare: tunc autem asinavit Rex, quando insedit asino humanitatis nostrae.
Venit etiam cum mansuetudine: Mat-Ibaei vigesimo primo " Ecce, Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam " etc. Propter haec duo dicit Dominus Matthaei undecimo: " Discite a me, quia mitis sum et humilis corde "; quasi dicat: exemplum mansuetudinis et humilitatis a me accipite. - Venit etiam cum paupertate: unde Zachariae nono : " Ecce, Rex tuus veniet tibi iustus et Salvator: ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae".
Sic ergo habes exemplum humilitatis, mansuetudinis et paupertatis in Christo veniente, et hoc est dignum imitatione in Christo veniente.
Annotatio 47.
(Vers. 17.). Testimonium perhibebat turba, quae erat eum eo, quando vocavit Lazarum de monumento.
Nota, quod signa, quae faciebat Christus, compellebant turbas ad tria: ad credendum ; unde Ioannis secundo : " Cum esset Ierosolymis in festo, multi crediderunt in eum, videntes signa, quae faciebat". - Ad confitendum: unde hic: Testimonium perhibebat etc. - Ad sequendum: unde Ioannis sexto: " Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat ".