CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa efficiente et materiali hujusmodi impressionum.
In superiori libro nos diximus de his quae generantur in altissimo aeris ex vapore calido et sicco , et genera illius etiam diximus de apparentibus in aere. In hoc ergo secundo libro restat dicere de his quae ex. vapore humido generantur in alto , sicut de rore, et pluvia, et nive, grandine, et hujusmodi. Dicemus ergo res nunc factas in alto, non quidem in altissimo aeris spatio, sed in loco inferiori qui est locus de quo in praecedentibus diximus : et iste est locus secundus et medius aeris, locus, inquam, qui communis est vapori consurgenti ex. aqua et ex terra et ei qui commixtus est ex utroque : quia tam vapor frigidus et humidus quam vapor frigidus et siccus ascendunt illuc, et ibi inspissantur et convertuntur et gravantur ad descendendum. Dico ergo, quod causa prima movens vapores istos ut ad locum praefatum ascendant, est calor qui est ex motu orbium stellarum, solis scilicet et aliarum stellarum quae lumine suo super inferiora radiantia movent inferiora elementa, et faciunt ea vaporare : sol enim appropinquat et elongatur ab eis : et propter hoc sol est causa generationis et corruptionis eorum quae accidunt in eis : cum enim sol ap-
propinquat et recto diametro percutit terram : aut si non recto diametro, hoc est, perpendiculariter percutit terram, tunc appropinquat ad rectum diametrum, tunc calor ejus invenit terram cum incidit radius ejus et ignit eam : et ideo elevatur ex ea vapor humidus ex humore qui est in terra, et vapor calidus et siccus : species autem vaporis qui sic elevatur, sunt plures : quarum una caeteris ascendit altius, quae est vapor calidus et siccus, qui quando elevatur a terra, subtiliatur : et cum nihil obviat ei frigoris, ascendit et appropinquat igni per quem inflammatur : appropinquat etiam illi loco aestus qui est sub loco de quo diximus. Species autem ejus est alia calida et humida : et ille mutatur quasi semper in aerem, nisi fiat ei accidens frigus, quod obvians comprehendat ipsum et inspisset et convertat ad. naturam aquae ingrossando et inspissando eum et faciendo eum sic redire ad naturam aquae pluendo inferius : vapor autem qui est calidus et siccus, ascendit in altum, ex quo fiunt ignes, de quo diximus in libro primo, et nominatur aestus : regio autem ipsius etiam vocatur aestus : quia aestus est aequivocum vel analogum ad proprietatem ignis et aeris regionis supremam et ad vaporem validum et siccum qui de terra elevatur, et usque ad sphaeram ignis elevatur.