CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De loco generationis roris.
Redeamus autem nunc ad propositum dicentes, quod ex causis jam dictis fiunt impressiones quae in alto generantur ex vapore frigido et humido. Inter vapores autem frigidos et humidos vapor rotundus est prior de quo loquimur, quod nobis proximior est quam vapor calidus siccus, ex quo in altissimo generantur impressiones quae inflammantur, sicut in Physicis dictum est. Dicemus autem de rore locum suae generationis, et causam determinantes, et differentiam roris ad pluviam de materia roris quae ad formam roris non convertitur. Est ergo locus roris altior inter loca ad quae ascendunt vapores humidi. Ad hoc autem intelligendum scias, quod subtilior inter vapores humidos praecipue qui majoris caloris tempore elevatur, et de die semper
magis in genere suo habet ascendere si frigus sibi non obviat in medio : est autem vapor roris subtilior inter vapores humidos tempore serenitatis in die elevatus, nunquam ascendens nisi quando circa medium in loco non invenit vaporem frigidum se impedientem : et ideo ascendit altius inter vapores humidos : ascendit ergo ultra locum frigidarum impressionum, qui est medium interstitium aeris. Cum enim tria sint aeris interstitia, infimum, et medium, et supremum, ut supra diximus : erunt duo alia necessario his conjuncta, unum scilicet inter infirnum et medium, et aliud inter supremum et medium . Infimum enim est, quod est calidum ex repercussione luminis coelestis, et humidum ex vaporatione quae fit ex terra et aqua : medium autem est frigidum ex privatione duplicis causae caloris, scilicet quae est vicinitas ignis et motus orbis, quae est reflexio et repercussio radiorum : erit ergo medium frigidum excellenter et humidum. Medium autem inter illud et infimum, est temperate calidum humidum. Supremum enim est excellenter calidum et siccum : inter illud autem et nunc medium quod est excellenter frigidum et humidum, est medium quod est temperate calidum et temperate humidum : et ideo idem est temperate frigidum et temperate siccum. Cum ergo ros generetur a temperate frigido comprimente, et temperate calido congelationem impediente, erit iste locus qui medius est inter aestum et excellenter frigidam aeris regionem locus generationis roris. Locus autem iste prope aestum calidior, et prope frigidum frigidior est : in medio autem est temperatus, et ibi generatur qui temperatus est : et quia medium quod est temperatum, strictum est, ideo infra habetur, quia locus generationis roris est strictus. In illo autem stricto spatio ubique est temperies frigidi comprimentis et calidi congelationem impedientis : quia aliter ipse vapor in una parte sua, scilicet superiori, vinceretur a frigido : et in altera parte sua vinceretur a calido, quod non est verum, cum ubique aequali calido et frigido, et e converso frigido et calido vapor in rorem resolvatur : et in hoc sensu dicit Aristoteles, quod vapor roridus quoad locum suae generationis proximior est nobis quam aestuosus et inflaminabilis siccus : quia vapor roridus convertitur in aquam : et si vincatur frigido inferioris loci qui est locus suae generationis,tunc spissatur in modum roris.