CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De generatione nebulae secundum suam materiam, et qualiter est signum serenitatis.
Quia autem nebula fit ex reliquiis vaporis roris et vaporis nubis, ideo antequam perficiamus doctrinam de rore, loquamur de nebula, duo dicentes de ipsa in capitulo uno, scilicet qualiter sint reliquiae vaporis roridi et nubis, et qualiter fit signum serenitatis. Attendendum est ergo, quod Aristoteles breviter tangens de natura nebulae dicit, quod aliquando in vapore rorido nebula videtur, quia nebula est reliquiae nubium resolutarum : et propter hoc nebula signat serenitatem : et hoc est totum quod ipse dicit de natura nebulae.
Ut autem primum hic investigetur debite, scias quod non totum quod relinquitur vapore resoluto in aquam, est aer quem calidum vaporis in vaporem induxerat, sed relinquuntur quaedam partes quae essentialiter erant in vapore, quae sunt magis calidae siccae quam aliae. Quod sic probatur : cum enim elevatur vapor roridus vel pluviosus, licet elevetur ex partibus subtilioribus aquae, tamen partes ipsius vaporis sunt quaedam subtiliores, et quaedam minus subtiles : quia gros- sum est in genere vaporis : subtile est quando est sub forma aquae. Cum sic duplices sint partes vaporis, constat quod subtiliores plus minuantur ad naturam aeris quam grossiores : ergo calor vaporis naturalis est ut quae sunt a natura magis juxta naturam aeris, quam ut quae sunt aeris longinquiores : et ideo cum vapor convertitur in aquam, citius separatur calor a grossioribus quam subtilioribus: quia quaelibet forma facilius separatur ab innaturali sibi subjecto quam a naturali : remanent ergo partes vaporis subtiles post rorem et post pluviam: hae autem partes ante resolutionem vaporis non sunt distinctae in ipso, et ideo quaelibet pars vaporis secundum quantitatem accepta convertitur in aquam, sed non quaelibet pars quae est de essentia materiae vaporis : quia de essentia materiae sunt subtilis pars et grossa quae ambae una quantitate mensurantur : et ideo licet quaelibet pars vaporis convertatur quae quantitatem in eo accipit, non tamen quaelibet convertitur quae est essentialis materiae : unde patet quod non est verum quod quidam dixerunt, quod tota nube conversa, non remanet nisi aer per totum in duobus per nubem et vaporem : quia cum dicitur tota nubes, intelligitur quantitativum totum, et de illo nulla pars manet: sed quando totum quantitativum est totum ex essentialibus partibus constans, et de illo quaedam partes manere possunt. Sed tunc surget quaestio, si nebula est reliquiae vaporis roridi et nubis, relinquuntur ex eis partes subtiliores, tunc videtur quod quaelibet nebula generatur in alto et non juxta terram. Et ad hoc dicendum, quod nebula est reliquiae partium subtiliorum et vaporis roridi et pluviosi, sicut jam dictum est: sed inferius est propter frigus noctis, quia in nocte resolvitur vapor in rorem, et frigus quod alias partes vaporis resolvit, quae ubique penetrant nebulam et generant ad descendendum. Quod autem sit ex partibus subtilioribus, probatur per hoc signum, quod in modica hora ascendente
sole rarificatur nebula, et convertitur in aerem, quod non fieret si esset ex partibus grossis. Et hoc jam patet qua de causa est signum : signat enim omne grossum aquosum esse resolutum, et non remansisse nisi subtile aereum quodmodico calore solis in aerem resolvitur, et tunc in totum esse aerem a vaporibus liberum : et tunc est serenum. Nec est inconveniens nebulam esse reliquias duplicis vaporis roridi et nubis : cum etiam vapor roris et nubis pluviosa conveniant in genere, licet roridus secundum proportionem suae quantitatis plus habeat de subtili, et nubes plus habeat de grosso : et ideo etiam nebula videtur plus in vaporis roridi reliquiis proportionaliter loquendo, quam ex reliquiis vaporis nubium pluviosarum.