CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De differentia roris et pluviae, et caliginis et nebulae.
Differentiam autem roris ad pluviam etiam satis breviter tangit Aristoteles dicens : " Cum illud quod descendit exvapore res parva tardatur in descensione sua, nominatur ros : et quando illud quod descendit, est multam habens mensuram in corpore suo et velocitatem suae descensionis,nominatur pluvia ". Videtur autem Philosophus his verbis dicere., quod non differunt in materia et forma ros et pluvia : quia multum et parvum sive paucum non faciunt differentiam nisi per accidens : unde ros et pluvia licet modo per accidens, non per se haberent differentiam. Quod non est verum : quia est ros calidus et humidus in genere suo, et pluvia in comparatione ad rorem est frigida et humida. Adhuc autem pluvia nunquam fit sereno tempore. Adhuc autem nulla pars nubis signum est serenitatis: ros autem omnis signum est serenitatis. Ex istis ergo videtur quod ros et pluvia habent differentias essentiales et non accidentales tantum : et hoc certissime verum est : unde vapor paucus qui est materia roris, subtilis est: quia non est paucus nisi fit subtilis : grossus enim vapor a calido ignito inter superficiem terrae existente et erumpente elevatur. Sed subtilis elevatur a calore superficiem terrae attingente, et ille est vapor roris et pluviae : propter quod concha repleta rore citius exspirat ad solem quam eadem vel aequalis concha repleta aquis pluviae : quia revera ros magis subtilis est. Et dicit Messalach quod si testa ovi repleatur rore, et claudatur optime foramen, quod in calore forti solis ascendet a terra juxta hastam positum : ideo quia humor roris subtilis est magis, et ideo paucus, quia subtile separatum a grosso est paucum : et ideo paucus vapor praesupponit humidum spirituale subtile, quod est materia roris. Et per hoc patet, quod tam materiales quam formales penes essentias corum sumptas pluvia et ros habent differentias : quia ex spirituali vapore, hoc est, vapore quasi spiritualis humidi non potest generari huminior nisi calidus et humidus secundum comparationem ad pluviam : et ex vapore grosso, quia de profundo terrae erato non potest generari nisi frigidus et humidus humor in comparatione ad rorem. Dico autem quod unum comparetur alteri: et ideo quia si absolute accipiantur, tunc omnis aqua ubicumque fiat, frigida est et humida : et quod dicitur quod sicut nulla nubes significat serenitatem, ita nulla pars nubis serenitatem significat. Si enim nebula signum est serenitatis, dicendum,sicut ante dictum est, quod pars secundum quantitatem accepta serenitatem non significat : sed pars accepta secundum essentiam bene potest serenitatem significare, si nebula signum est serenitatis : et ideo apud vulgus est proverbium, quod cum nebula guttatim cadens descendit, quod tunc est signum serenitatis. Cum autem tota non resoluta ascendit, tunc signat pluviam, quia tunc generat nubes quae pluviam faciunt: et hoc in rei veritate est verum. Sed vulgus accipit nebulam idem esse cum qualibet caliditate vel frigore aeris ad terram repressa : et hoc non est verum, sed nebula est quod remanet post resolutionem vaporis in rorem vel pluviam : et hoc semper est subtile, et significat serenum. Sed nubes sive caligo ad terram repressa frigore noctis aeris vel loci, habet grossum a subtili : et ideo quando resolvitur grossum et descendit per gut-
tas, remanet subtile quod signat serenum. Si autem ascendit unum cum alio, tunc generat nubem, et signat pluviam, etc.