CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De materia roris, quae ad formam non convertitur.
Quando autem vapor subtilis ascendit a terra quae est res parva,ille ad altum non pervenit, quia in parva materia parva est caliditas : et ideo calor temporis et loci resistere non potest contra naturale frigus quod in vapore elevato est ab aqua : et ideo convertitur in aerem antequam veniat ad locum qui est ultra medium, in quo est generatio roris per se, vel convertitur in aerem antequam expectet frigiditatem noctis, quae cum calore loci constituit temperatum locatum calidum et temperatum frigidum a quibus generatur ros aliquando extra locum suum, sicut supra diximus : hoc autem ideo contingit, quod antequam convertatur vapor in aquam, oportet quod prius condensetur in nubem : quae condensatio fit a frigore loci vel temporis, vel utroque, et hanc condensationem vapor paucus roris non expectat.
Si autem quaeritur, utrum vapor sit in specie aquae vel aeris ? quoniam hoc dubium est. Dicit ad hoc Heraclitus, quod nec est aqua, nec aer, sed medium aqua subtilius, et aere grossius. Cum autem medium, sit compositum ex utroque extremorum, et vapor nihil habeat aeris, eo quod totus est elevatus de aqua, non videtur esse medium : aut enim raritas materiae vaporis rarificat cum tanta raritate quod non potest esse in specie aquae, aut non. Si rarificat eum tanta raritate quanta non potest esse in specie aquae, tunc erit alicujus alterius elementi: quoniam sicut nos probavimus in libro de Generatione et Corruptione, materia non potest esse nuda a forma, sed semper erit aut sub forma mixti, aut elementi simplicis : hoc autem non est sub forma mixti, cum vapor non sit ex pluribus, sed ex uno : ergo erit sub forma alicujus elementi : constat autem, quod non nisi sub forma aeris : ergo vapor aer esse videtur. Eodem autem modo dubitatio est de nube. Locus enim et locatum sunt ejusdem naturae : quod ergo movebitur ad locum aeris, videbitur esse de aeris natura : talia autem corpora sunt vapor et nubes.
His autem rationibus quidam inclinati sunt ad dicendum, quod vapor est aer vel medium inter aquam et aerem, et nubes similiter : sed vapor est medium propinquius aeri, et nubes est medium propinquius aquae : sed hoc nihil est ratione prima supra dicta. Unde videtur dicendum, quod cum elementa alterabilia sunt ad invicem, quod dupliciter possunt considerari : aut enim secundum suam formam considerantur, aut secundum quod sint in via transmutationis adinvicem. Primo autem modo absoluta sunt et distincta formis etin suis locis. Secundo autem modo sic non sunt determinata in formis suis, nec etiam in suis locis : et hoc modo vapor est aqua alterarata ad vicinitatem naturae aeris, et nubes est vapor alteratus ad vicinitatem naturae aquae : et in talibus forma manet in potentia; non quidem materiali, sed sicut forma est in potentia in motu, quae continue abjicitur, vel ad quam continue est appropinquatio per motum: et qualitates elementales sunt ibi sicut virtutes existentes, et non sicut activae vel passivae, nisi neutra virtutibus loci vel temporis : et ex his patet solutio ad dubia.