CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De loca generationis pruinae.
Locus autem pruinae absque dubio est circa locum medium aeris : cum iste locus sit circa frigidissimum, in quo non in toto deficit virtus radiorum solis et stellarum, non est ipse in toto caloris expers per se nisi contingit hoc per accidens : hoc autem accidens est frigus noctis, et duplex absentia calefacientis solis, sicut dictum est, scilicet ex recessu solis in circulo declivi et in circulo aequinoctiali : et haec omnia patent ex determiminatis in praecedenti capitulo. Frigus enim loci sic non potest causari nube aliqua frigida praesente vel repressa a superiori loco qui frigidior est, quia pruina non cadit nisi tempore sereno. Sed dubium oritur desuper hoc, quod pruina non invenitur nisi adhaerens alicui corpori terrestri, et non invenitur cadens de sublimi sicut ros. Hujus autem causa est, quod si frigus intraverit in materiam terrestrem, fortius est quam in alia materia, sicut dicit Democritus : et ideo vapor pruinae tangens talem materiam, citius et fortius congelatur : et ideo in tactu illarum materierum invenitur pruina adhaerens. Et ex eadem causa est, quod cum resolutio calidi est in hyeme, quae causatur ex nube non ex vapore represso a frigore aeris in sublimi, incipiunt partes nubis congelari ad extremitates signorum et aliarum partium. Adhuc autem ex eadem causa fit, quod cum est resolutio frigoris in ultima parte hyemis et in principio veris, quod humescunt lapides et magis humescunt qui duriores sunt inter eos, et humescunt metalla, et praecipue duriora, sicut ferrum, et aurum : et humescunt dura signa, eo quod frigus in illis fuit calcatum, quod tempore soluto egreditur, et invenit aerem vaporibus humidis plenum : quos statim spissando resolvit in aquam in tantum quod aqua per guttas di stillatur a talibus corporibus.