Ulterius. Videtur quod debuit hoc remedium etiam mulieribus communiter dari. Circumcisio enim data erat in medicinam contra primam transgressionem.
Sed prima transgressio incepit a femina.
Ergo et feminis remedium dari debuit.
Praeterea, ubi eadem causa, et idem effectus.
Sed eadem causa in viris est, ut circumcisio eis daretur, et in mulieribus: quia et ipsae ad populum dei pertinent, et in eis corruptio originalis est. Ergo eis remedium dari debuit.
Sed contra, Hugo de sancto victore dicit, quod solis masculis data est circumcisio carnis, quia sacra Scriptura per masculinum sexum animam, per feminam vero carnem significare consueverit, ut scilicet ostenderetur quod illa circumcisio animabus sanctificationem contulit, non abstulit carni corruptionem.