Ulterius. Videtur quod christo circumcidi non competebat. Sabbati enim observatio vicinior erat praeceptis moralibus, inter quae etiam computatur, quam circumcisio. Sed christus sabbatum litteraliter non observabat; unde dicebant de ipso, joan. 9, 16: non est hic homo a deo, qui sabbatum non custodit. Ergo nec circumcisionem servare debuit.
Praeterea, Hebr. 7, dicit Glossa, quod christus in lumbis Abrahae decimatus non fuit, quia decima figurabat medicinam originalis, quod in christo non fuit. Sed similiter circumcisio, ut dictum est, significat emundationem ab originali. Ergo christo non competebat.
Sed contra, Gal. 4, 4: misit deus filium suum, natum de muliere, factum sub lege. Sed illis qui sub lege erant, competit circumcisio. Ergo et christo.