CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De generatione roris et pruinae in Corintho,
Dico autem iterum, quod licet ubique fiat ros quantum ad materiam humoris flante Austro, et materia ejus abscinditur flante Aquilonari vento : tunc est aliquis locus in quo fit oppositum, quia generatur in eo materia roris flante Aquilonari, et praeciditur flante Austro, sicut est Corinthus : et hoc ideo est, quia Auster in eo serenat et praecidit materiam vaporis : et Aquilo in eo elevat vaporem et congregat eum et inspissat et convertit in rorem et pruinam : unde cum flat
Auster, non fit vapor elevatus in eo ros : quia separatur et di spargitur ab eo Austro. Sed cum flat Septentrio, tunc ventus ipse inspissat vaporem. et fit in loco illo ros. Hujus autem causam dicit esse, quia frigus Septentrionis contrarium est caliditati Austri : et ideo cum calidas Austri in Corintho segregat partes vaporis elevati, tunc ex opposito frigus Septentrionis spissat eas et convertit in rorem et in pruinam.
Haec autem causa Philosophi obscura est : quia si calor Austri ideo est, quia Auster calidus est ventus, separans partes vaporis, et ideo abscindit rorem, et Aquilo frigiditate sua spissat vaporem, et ideo generat rorem et pruinam : cum ubique Auster sit calidus , et ubique Aquilo frigidus, ubique debet Auster abscindere pruinam et rorem , et ubique Aquilo pruinas et rorem facere, quod sensibiliter falsum est. Et ideo sciendum quod Auster propter tria facit vaporem humidum, quia aliquando convertitur in rorem, et in pruinam aliquando : ex eo enim quod calidus est, aperit terram et facit exhalare humidum : ex eo autem quod humidus est, nutrit humorem : et ex eo quod flatus est tortuosus sive flexuosus et involutus, vaporem elevatum inspissat et congregat in aerem et in pruinam. Horum autem trium opposita habet Aquilo : quia est frigidus et siccus et recti flatus : et per frigidum quidem stringit terrae poros, ne exhalent vaporem : per siccum autem consumit elevatum vaporem, et astringit eum : et per hoc quod est flatus recti, dissipat partes nubium et non permittit eas congregari et inspissari. Quare autem haec attribuantur istis ventis, infra in tertio libro hujus scientiae ratio assignabitur. Dicendum ergo quod in Corintho Auster per accidens efficitur calidus et siccus et recti flatus : et licet sit calidus ubique, tamen ibi efficitur excellentis caloris et consumentis vaporem . Aquilo autem temperatae frigiditatis ibi efficitur et humidus et reflexuosi flatus : et hujus qui- dom causam oportet esse, quod Corinthus sicca fit sic quod pars Austri terram adjacentem habeat siccam vehementer et arenosam, nec possit Auster venire in Corinthum nisi per illam terram : quia tunc siccatur humor ejus : et cum humor fuerit causa flexuosi flatus sui, amittit flexuositatem suam, et efficitur recti flatus : omnis autem ventus qui recti est flatus, dissipat partes nubium et praescidit rorem et pruinam : in Corintho autem ex parte Aquilonis oportet esse maria vel paludes multas vel utrumque, in quorum vaporibus temperatur frigiditas Aquilonis, et humorem accipit : et ideo statim flexuosi flatus efficitur : et ideo per frigus temperatum non impedit elevari vapores , per humidum autem auget humorem in ipsis, et per flexuositatem spissat partes eorum, et facit converti in aquas roris aut pruinae.