Ad tertiam quaestionem dicendum, quod christo circumcisio competebat non propter indigentiam, sed propter decentiam: cujus potest in christo multiplex ratio assignari. Prima est, ut ipse se ostenderet filium Abrahae, cui praeceptum circumcisionis erat factum, et promissio nascituri seminis; et sic dei promissionem impletam insinuaret.
Secunda, ut circumcisionem, sicut et alia legalia, suscipiens, ab onere legis nos liberaret.
Tertia, ut fratrem Judaeorum se ostenderet, ne haberent justam occasionem ipsum repellendi.
Ad primum ergo dicendum, quod christus in pueritia in nullo ab aliis pueris segregatus fuit quantum ad exteriorem conversationem; et ideo omnia quae ad pueros pertinebant in veteri lege, in se implere voluit. Sed quando jam ad perfectam aetatem pervenit, ostendere debuit se dominum legis esse, et legem usque ad ipsum impositam fuisse; et ideo in quibusdam supra legem operatus est, sicut de observatione sabbati, et in tactu leprosi.
Ad secundum dicendum, quod decimatio erat actus tantum figuralis quantum ad illos qui in lumbis Abrahae decimabantur; et ideo christo non competebat, quia ab originali immunis fuit: sed circumcisio etiam habet alias causas praeter significationem in illis qui circumciduntur; et ideo non est similis ratio de utroque.