COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 17.). Negavit Petrus et dixit: Non sum.
1. Circa negationem Petri notanda sunt tria: qualiter Christum negaverit - et quid ipsum ad negandum induxerit
et quid eundem a negatione reduxerit.
Circa primum nota, quod sicut trina negatio vocalis fuit, ite est trina negatio malorum spiritualis. Negant enim Christum quidam per errorem infidelitatis, quidam per superbiam praesumtionis, quidam per insolentiam conversationis. Per errorem negant Christum infideles, per praesumtionem hypocritae, per insolentiam lascivi. Primi negant Christumveritatem; secundi Christumvitam, tertii Christumvtam.
2. Negant quidam Christum per infidelitatem: primae Ioannis secundo : " Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet"; et ibidem: " Quis est mendax, nisi qui negat, quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium ". - Negant Christum quidam per praesumtionem: Iob trigesimo primo: " Si deosculatus sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum ". Manum propriam osculari est de proprio opere gloriari; et dicit super illud Gregorius : " Deum scilicet negare convincitur qui bonum sibi tribuit, quod operatur".
Negant alii Deum per insolentiam: de quibus ad Titum primo : " Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominabiles et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi".
Sic ergo negant Christum infideles per errorem, quia recedunt a Christoveritate; hypocritae, per praesumtionem, quia recedunt a Christovita; lascivi per insolentiam, quia recedant a Christovia. Primi negant veritatem fidei per errorem perfidiae; secandi dimittant vitam gratiae pro vento superbiae; tertii vero viam virtutis pro devio concupiscente. Quae significate sunt in trina Petri negatione.
3. Circa secundum note, quod tria induxerunt Petrum ad negandum, scilicet locus, coetus et aetus. Locus, domus principis: coetus, servi pontificis: aetus, calefactio ignis. Negavit enim Petrus Christum in domo principis: Matthaei vigesimo sexto : " Petrus sequebatur eam a longe osque in atrium principis sacerdotum ".
Negavit etiam in coetu servorum pontificis: unde subiungitur ibidem: "Et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem ". -Negavit etiam, cum esset in actu calefaciendi se: Ioannis decimo octavo: " Erat autem Petrus stans et calefaciens se ".
4. Spiritualiter per domum principis significatur status conversationis mundanae: per ministros pontificis, congregatio societatis malae: per colefactionem ignis, ardor concupiscentiae. Et haec sunt quae indacunt hominem ad lapsum culpae. - Propter primum dicitur Numerorum decimo sexto :
"Recedite a tabernaculis hominum impiorum, ne involvamini in peccatis eorum ". - Propter secundum dicitur Proverbiorum decimo tertio: " Socius stultorum similis efficietur"; et in Psalmo: " Cum perverso perverteris ". - Propter tertium dicitur Iacobi primo: " Unusquisque tentatur, a concupiscentia sua abstractus et illectus ".
5. Circa tertium nota tria, quae Petrum a negatione reducunt, scilicet respectus Christi, cantus
. galli et recordatio Petri. - Reducit ergo Petrum cantus galli: unde Lucae vigesimo secundo : " Adhuc illo loquente, gallus cantavit ". - Et respectus cum -sti: unde sequitur: " Et conversus Dominus respexit
Petrum ". - Et recordatio Petri: unde sequitur: " Et recordatus est Petrus verbi Domini ". - Ad haec tria sequitur conversio Petri ; unde subiungitur : "Et egressus foras flevit amare ".
6. Spiritualiter tunc cantat gallus, cum praedicator adhibet doctrinam ; tunc respicit Christus,
cum Deus infundit gratiam: tunc recordatur Petrus, cum peccator recurrit ad conscientiam. Et haec sunt tria, quae reducunt peccatorem ad poenitentiam.
Propter primum dicitur in Psalmo : " Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur".
Propter secundum dicitur Ecclesiastici undecimo: " Oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius".
Propter tertium, Apocalypsis secundo: " Memor esto, unde excideris, et age poenitentiam et prima opera fac".