CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans qualiter nubes inspissantur in pluviam.
Post hoc autem de pluvia dicemus, de materia et efficiente ipsius considerantes, et de loco suae generationis, et quare cadit in guttis rotundis. De materia autem pluviae communiter ab Aristotele et ab aliis traditur, quod materia proxima pluviae sit nubes aquosa frigido medii loci inspissata. Sed tunc quaestio est Xuti Philosophi, quare nubes spissantur in aquam ? Objicit enim sic : " Aut nubes cedit in vacuum quod habet inter se, aut pars cedit in partem aliam. Si cedit in vacuum quod habet inter se : ergo vacuum est intra. Illud aut est corporeum, aut incorporeum. Non incorporeum : quia omne vacuum est spatium corporalis superficiei non habens corpus, ut dicunt ponentes vacuum. Si autem est vacuum corporeum, hoc est iterum inconveniens, ut demonstratum est in Physicis : ergo non cedit in vacuum. Si ergo cedit pars in partem, hoc iterum non potest esse : quia sicut non possunt duo corpora esse in uno loco, ita non possunt duae partes corporis esse in uno loco : oporteret autem si pars cedit in partem quod ambae partes erunt in uno loco. " Adhuc autem objicit Xutus Philosophus : " Cum nubes contrahitur in medio, aut pars proxima medio sequitur partem, aut non. Si non sequitur, tunc oportet quod Iaceretur pars nubis parte nubis, quod est falsum. Si autem pars sequitur partem, eadem ratione tertia pars proxima secundae partis sequitur illam : et sic de aliis usque ad ultimam : ergo quaelibet pars nubis proximior centro efficitur. Si autem sic est, aut corpus continens nubem etiam sequitur nubem, aut non. Si non sequitur nubem, tunc erit vacuum intercipiens extremitatem aeris continentis et nubis contentae : et. sic iterum vacuum est aliud in natura. Si autem sequitur, tunc eadem ratione pars continentis remotior a contento sequitur partem continentis proximiorem contento : et sic usque ad ultimam superficiem ignis quae etiam contrahitur et efficitur corpori spissato propinquior : ergo tunc oportet quod vel caelum sequatur partem illam., vel erit vacuum inter concavum coeli et ultimam ignis superficiem, quorum utrumque est inconveniens : ergo nihil videtur spissari vel rarefieri posse. " Adhuc autem dicit Xutus, quod mirabile videtur si uno spissato corpore totus mundus spissetur, vel uno rarefacto totus mundus rarefiat. Adhuc autem quid esset rarefaciens vel inspissans continens corpus ? Bene enim videmus quid spissat nubem contentam. Sed non est aliqua qualitas quare corpus continens inspissetur, et iterum continens illud : et sic usque ad concavum coeli. Si forte tu dicas, quod nube spissata contrahuntur partes, et aereum egreditur de nube, quod implet spatium quod remanet inter corpus continens et contentum, hoc non potest esse : quia aereum inclusum non est multum : et ideo non posset implere illud spatium. Adhuc.autem haec solutio non est generalis, quia saepe fit rarefac-
tio spissi et spissatio rari praeter hoc quod aliquid introducatur in rarum vel aliquid emittatur de spisso : et tunc eadem est difficultas quam objicit Xutus Philosophus.
Ideo dicendum videtur quod, sicut dicit Aristoteles, si substantia sine aliis praedicamentis sola accipiatur, indivisibilis est: sed addita sibi quantitate, divisibilis efficitur. Sic autem quod partes materiae quantae dividunt rarum et densum : et ideo substantia receptibilis est rari et densi absque alicujus alterius inductione vel emissione in ipsam vel ex ipsa, et absque hoc quod pars cedat in partem in denso, vel exeat a parte in raro. Est enim densum cujus paries sunt propinquae, et est eorum quantitas parva : et ideo quoad quantitatem immorantur : et ideo quaelibet in locum minorem contrahitur, sed non una cedit in aliam. E contrario est in raro : quia rarum est cujus partes distant, non propter interpositionem vacui, sed ideo quia in. majorem quantitatem dilatantur. Quod autem quaerit Xutus, quid faciat aerem sequi nubem contractam ut terminus ejus attingat terminos nubis? Dicendum quod calidum expulsum per frigidum, cum istud sit calidum in aere circumstante, rarificat aerem, quia nubes frigido contrahitur : et per hoc patet solutio dubitationis Xuti.