Laetabitur deserta etc..
In parte ista ponit effectum prosperitatis consequentis in Judaeis ex destructione hostium: et dividitur in duas. In prima ponitur promissio consolans; in secunda exhortatio confortans, confortate manus etc.. Circa primum tria.
Primo ponit hominum jucunditatem, quam comparat prato florenti, quod etiam ridens dicitur, quod quidem habet pulchritudinem in flore: unde dicit: deserta, idest terra Judaeorum quae prius, vastantibus Assyriis, erat hujusmodi, metonimice, idest ipsi homines, quasi lilium, quod est pulcherrimus flos, et diu durat. Eccl. 39: florete flores etc.; habet etiam pulchritudinem in germine: unde dicit, germinans etc., Prov. 11: justi quasi virens etc.: sicut enim germen ex flore, ita exterior jucunditas ex cordis laetitia. Secundo promittit terrae fertilitatem: gloria Libani etc., idest fertilitas diversarum rerum, quae est gloria horum locorum, erit in terra promissionis. Oseae ult.: erit quasi oliva etc.. Tertio utriusque propinquitatem, ipsimet, idest non differetur ad tempora filiorum. Supra 33: regem in decore suo etc.. Confortate. Hic ponitur exhortatio confortans: et circa hoc tria.
Et primo ponitur officii ad exhortandum injunctio: confortate manus, in quo debilitas ad operandum: genua trementia, in quo debilitas ad sustinendum.
Hebr. 12: remissas manus etc.. Secundo ponitur ipsa confortatio: dicite pusillanimes etc.. Luc. 12: nolite timere, pusillus etc.. Tertio assignatur confortationis ratio: et primo quantum ad remotionem malorum, liberando ab hostibus, ecce deus vester; Deut. 32: sanguinem servorum etc., et sanando a languoribus, tunc aperientur. Et sunt metaphoricae locutiones, si referantur ad tempus post destructionem Assyriorum, ut intelligantur spirituales defectus, ut supra. Vel ad litteram, si referantur ad christi adventum in carnem, sicut dicitur Matth. 11: caeci vident, etc.. Secundo quantum ad collationem bonorum quatuor. Primo quantum ad abundantiam aquarum, quia scissae sunt (metaphorice) aquae pro consolationibus. Vel quia multum pluet, ut sit magna fertilitas. Psal. 106: posuit desertum in stagna etc.. Secundo pulchritudinem camporum, in cubilibus, idest terra, quae prius erat deserta, ut haec animalia inhabitarent, erit culta. Viror calami et iunci, quae in locis virentibus orientur. Job 40: sub umbra dormit etc.. Tertio quantum ad restaurationem viarum, ponens viae sanctitatem: et erit ibi, in terra Juda, semita, ducens ad templum.
Pollutus, gentilis, sicut ante. Vel mystice de ecclesia militante vel triumphante. Apoc. 21: non ingredietur in eam etc.; ponit etiam rectitudinem, et haec erit; stulti, idest quantumcumque simplices, non errent, propter multitudinem transeuntium. Jerem. 31: adducam eos per torrentes etc.; ponit etiam viae securitatem, non erit ibi etc.. Supra 11: non nocebunt et non occident etc.; et ponit viarum frequentationem, et redempti, etc., a praecedentibus periculis. Baruch 4: ecce veniunt filii tui etc.. Quarto promittit eis laetitiam cordium, laetitia sempiterna.
Supra 25: auferet lacrymam etc.; ostenditur etiam condicio laetitiae sanctorum in patria, quia sempiterna, quia plena, obtinebunt, quia pura, fugiet dolor, apocal. 21: absterget deus omnem lacrymam etc.. Sancti comparantur liliis: propter stipitis altitudinem, ex quo constantia in adversis. Can. 2: sicut lilium inter spinas etc.; propter odoris suavitatem, ex quo bona fama. Eccl. 39: florete flores quasi lilium etc.; propter humoris virorem, ex quo virtus mentis. Eccl. 50: quasi lilia in transitu aquae.
Propter connexionem, ex quo sanctorum caritas. Can. 7: venter tuus quasi etc.. Haec lilia christus: vestit quantum ad virtutum dona. Matth. 6: considerate lilia agri etc.; colligit ad aeterna praemia. Can. 6: dilectus meus descendit in hortum etc.; in eis requiescit per complacentiam. Cant. 2: dilectus meus mihi etc.; et ideo ipse lilium. Cant. 2: ego flos campi etc..