COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
1. Circa Christi illusionem nota, quod ter fuit Christus illusus. Illusum enim fuit ei in domo pontificis: Lucae vigesimo secundo : "Viri, qui tenebant eum, illudebant ei caedentes, et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: Prophetiza, quis est qui te percussit "?
Illusum fuit ei in domo iudicis: Matthaei vigesimo septimo: " Tunc milites, suscipientes Iesum in praetorio et exuentes eum, chlamidem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius, et genu flexo illudebant ei dicentes: Ave, rex Iudaeorum ". - Illusum etiam fuit Christo in patibulo crucis: unde Marci decimo quinto : " Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei": "similiter et summi sacerdotes, illudentes ad alterutrum cum scribis, dicebant: Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere".
2. Attende igitur Christi illusionem, quia ter proponitur in speculum contemplationis, in remedium liberationis, in exemplum imitationis, in documentum instructionis.
Proponitur ergo primo in speculum contemplationis, ut videndo contumeliam illusionis agnoscamus in sustinente magnitudinem caritatis. Attende ergo, quod tribus generibus hominum grave est sustinere. Graviter enim sustinet illudi sapiens a minus sciente: gravius sustinet potens a minus potente; gravissime sustinet benefaciens ab egeno eius beneficium recipiente.
Haec omnia facta sunt Christo in eius illusione. In domo enim pontificis illusum est sapientiae suae a stultis, quando velaverunt faciem eius et interrogabant : " Prophetiza: quis est qui te percussit"? quasi nihil sciret, nisi quae oculis corporeis videret.
In domo iudicis illusum est suae potentiae a servis, quando " plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et illudebant ei dicentes: Ave, rex Iudaeorum "; quasi ridiculum esset, quod ipse rex esse deberet.
In patibulo crucis illusum fuit eius misericordiae ab ipsis miseris dicentibus :" Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere "; quasi ridiculum esset, quod ipse genus humanum redimeret.
Contemplare ergo, anima fidelis, gravitatem illusionis, et repende vicem dilectionis ei qui pro te factus est " opprobrium hominum et abiectio plebis "; de quo Threnorum tertio: "Dabit percutienti se maxillam et saturabitur opprobriis ".
3. Proponitur Christi illusio in remedium liberationis. Nota ergo, quod Christus voluit sibi illudi, ut parceretur homini ab illusione peccati, ab illusione poenali. Peccatori enim illuditur primo a seducente, quando peccat: secundo illuditur ei, ut solet aliquando illudi homini damnando a deducente sive deprebendente, a iudice et tortore. Ut ergo ab huiusmodi illusionibus liberaretur homo damnandus, voluit loco hominis Christus sibi illudi, quando deprehensus fuit in domo pontificis, et quando condemnatus fuit in praetorio iudicis, et quando occisus fuit in patibulo crucis, ne accideret homini illa illusio, de qua dicitur Ecclesiastici vigesimo septimo : "Facienti nequissimum consilium super ipsum devolvetur , et non agnoscet, unde adveniat illi. Illusio et improperium super bonum " etc.
4. Proponitur etiam Christi illusio in exemplum imitationis. Non enim solum illuditur damnando, sed aliquando innocenti illudit malitia Eludentis: cuiusmodi illusionem Scriptura damnat Proverbiorum tertio : " Illusores ipse deridet a. Et ideo Dominus sciens, illudendum fore suis, ut patienter sustineant, praemittit exemplum suae illusionis.
5. Nota, quod Christo fuit illusum signis, verbis et factis: signis, ut quando ipsum adorabant et coronabant: factis, ut quando ipsum velabant et conspuebant: verbis, ut quando ipsum salutabant et blasphemabant . Et haec.omnia voluit Christus sibi fieri, ut,sive verbis, sive signis, sive factis illuderetur quis a suis, inveniret in Christo exemplum humilitatis.
6. Proponitur etiam Christi illusio in documen- i tum instructionis: non enim illuditur solummodo contumeliose, sed etiam aliquando seditioso: et sicut vult Dominus, quod nos sustineamus contumeliosam illusionem, ita vult, quod praecaveamus seditiosam.
Nota ergo, quod diabolus illudit homini ad sedu- cendum, secundum quod habetur Proverbiorum decimo quarto : " Stulto illudit peccatum ". Illudit aliquando diabolus homini per concupiscentiam honorum ,. aliquando per concupiscentiam divitiarum, aliquando per concupiscentiam voluptatum: unde Psalmus: " Lumbi mei impleti sunt illusionibus ".
7. Prima illusio notata est in Christi coronatione: secunda notata est in veste purpurea, quam ei circumdederunt: tertia notata est in potu, quem ei in cruce porrexerant .
Nola ergo, quod primo coronaverunt Christum, et statim, corona deposita, (percutiebant caput eius arundine ". Corona ista significat honorem mundanum, qua quicumque coronatur, percutitur cor eius sollicitudine.
Similiter in illusione vestis nota, quod primo ei vestem circumdederunt, et postmodum non solum eam quam ei circumdederunt, sed suam propriam abstulerunt . Vestis ista significat mundanas divitias, quas postquam mundus alicui circumdederit, non solum eas aufert in fine, sed etiam vestem propriam, scilicet vestem virtutum ei deponit, ut exeat nudus de mundo non solum veste propria, sed etiam veste mutuo accepta.
Circa potus oblationem nota, quod cum Dominus sitiret dulcedinem, obtulerunt ei fellis amaritudinem ; quod impletur spiritualiter in illusione, quae fit per carnalem concupiscentiam. Sitit enim homo carnalis dulcedinem voluptatis, et diabolus propinat ei amaritudinem mortis: unde Proverbiorum quinto dicitur de meretrice: " Novissima illius amara quasi absinthium ".