CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De loco ubi generatur grando.
Redeamus nunc ad summam Aristotelis , ''determinantes de grandine ea quae a Philosopho dicta sunt de ipsa. Dicit enim
Aristoteles quod grando fit in nubibus longinquis a terra, et ejus grandinis est causa caliditas quae est in vapore ascendente a terra. Cum autem dicit Philosophus, quod sit in nubibus longinquis a terra, et etiam credat quod grando magnarum partium fit prope terram, videbitur esse contrarietas in dictis Philosophi. Ad quod intelligendum, notandum quod grando duo habet loca suae generationis, unum scilicet per se quod est secundum congruitatem sui vaporis nullo alio impediente, et cum grando fit ex nube calidissima, consequens est quod calidissima virtute calidi altissime ascendat secundum quod vapor grossae humiditatis potest elevari : hoc autem est usque ad. locum medii interstitii aeris secundum mediam illius interstitii latitudinem, quae frigidissima est inter omnia spatia aeris. Si autem aliquando repressa ab alto occurrit infrigidatio vapore elevato, tunc convertitur inferius, et suae generationis habet duo loca grando. In grandine autem est hoc magis quam in aliis impressionibus humidis : quia grando ex nube calidissima generatur, quae undique aperta est frigori : et ideo ubicumque invenit frigus ad se expulsum, in omnem sui partem suscipit ipsum, et ibidem grando generatur : cum enim locus grandinis sit principium in naturis, et habeat rationem efficientis principii, quemadmodum pater, non habet agere locus nisi per virtutem activae qualitatis quae est in corpore, cujus superficies est locus : et ideo si locus superior longinquus a terra per frigus ad se expulsum generans grandinem, ex eadem causa si frigiditas aequalis in loco Inferiori inveniatur, locus inferior grandinis erit generativus.