Ulterius. Videtur quod circumcisio a peccato non purgaret. Rom. 3, 20: ex operibus legis non justificatur omnis caro coram illo. Sed alia opera legis, ut sacrificia, non videntur minus honesta fuisse quam circumcisio. Ergo nec circumcisio a peccato justificabat.
Praeterea, si ab aliquo peccato purgabat, praecipue videtur quod ab originali. Sed ab originali non purgabat, quod patet per hoc quod joannes circumcisus octava die, ut dicitur Luc. 1, dixit ad jesum Matth. 3, 14: ergo a te debeo baptizari; Glossa: a peccato originali mundari.
Ergo nullo modo a peccato mundabat.
Praeterea, nihil impedit vitae aeternae introitum nisi peccatum. Sed circumcisio januam vitae aeternae non aperiebat, ut in littera dicitur.
Ergo neque peccata purgabat.
Praeterea, quidquid tollit unum peccatum, tollit omnia: quia impium est a deo dimidiam sperare veniam. Sed nunquam invenitur a sanctis dictum, quod circumcisio tolleret peccatum actuale. Ergo nec originale tollebat.
Sed in contrarium sunt auctoritates in littera positae.