CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa ejus quod contrarium fortificatur per suum contrarium.
Quia autem aliquem movere posset , qualiter frigus in aere tempore calido tot posset facere congelationes, licet nos in primo libro hujus operis de hoc sufficientem assignaverimus rationem, tamen et hic quaedam de hoc dicemus. Dico ergo quod quando calor est in aere sicut in vere vel aestate, tunc est velocior et vehementior congelatio aquae in aere ex frigore, quam quando calor non est in aere : hujus autem causa est, quia tunc frigiditas est expulsa ad locum unum : omnis autem virtus unita plus potest quam diffusa et multiplicata : et demonstratio super hoc est experimentum sensibile : quia si calefiat aqua, et fundatur in locis frigidis, frigore congelante, citius et fortius congelabitur quam aqua frigida sapor eumdem locum effusa : hoc autem ideo est, quia cum frigori calor sit contrarius, apparens virtus unius contrarii super alterum, confortatur ad. ipsum, et vehementius operatur quam faceret si non esset ibi contrarium. Causa autem hujus est calor, quia calor rarificat aquam, et facit eam patulam ad frigus multum et subito recipiendum. Et hujus signum est, quando aqua calida frigori congelauit exposita congelatur, in medio sui accipit glacies ejus ebullitionem et eminentiam, quam non accipit aqua frigida congelata. Causa autem est, quia cum frigus intravit in aquam calidam, fugit calor ad medium aquae, et ibi comprehensus exhalavit ad medium parum aquae, et elevavit secum aquam, et sic frigore congelata est. Amplius autem apparet hoc in operibus piscatorum : illi enim ligna et arundines alligant superiori extremitati retis sui, ut videant extremitatem retis natantem cum perveniunt ad aquam profundam, et scilicet volunt quod superior extremisas sequens inferiorem profundetur ut rete possit profundum illius aquae attingere, tunc profundunt arundines et ligna superioris
extremitatis cum aqua calida, et ponunt sub frigore congelato, et fiunt plena glacie, quae arundines cogit mergi et profundari : et hujus quidem eadem causa est, scilicet apparentis virtutis frigoris et operationis ejus super suum contrarium, quod praebet ei liberum introitum super omnes partes aquae calefactae. Haec ergo de his impressionibus dicta sint.