CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De origine fluminum secundum opiniones Antiquorum.
De origine autem fontium et fluviorum dixerunt quidam Antiqui , quod simile est de ventis et aere et fluminibus et aqua et nubibus : dixerunt enim quod venti et aer sunt unius generis quoad substantiam, sed differunt per accidens : quia cum quiescit, dicitur aer : et cum movetur, dicitur ventus : et a simili probaverunt quod aquae fluminum et nubes sunt idem subjecto, et eorum natura est una, et nubes sunt in aere, et aqua fluminum est in terra : et isti videntur dicere quod aqua fluminum non est nisi ex nubibus et est materialiter nubes. Et alii autem sapientiores his dixerunt, quod venti quidem omnes sunt unus secundum naturam, tamen habent majorem differentiam quam isti dixerunt: licet enim concedant cum prioribus, quod non est ventus nisi aer motus, tamen dicunt quod differunt inter se, ex eo quod in loco uno vel alio moventur : unde Aquilonaris ex loco est frigidus et siccus, et Meridionalis ex loco est calidus et humidus : et hoc addunt dicto Philosophorum, et a simili dicunt de fluminibus et nubibus : quia secundum istos flumina non sunt nisi nubes fluens, et ideo sunt omnia flumina secundum naturam originis primae unum, sed differunt per loca per quae fluunt: et ita efficitur aqua unius fluminis alterius operationis quam alia. Utrumque autem istorum Philosophorum dictum est absque inquisitione causae, et ideo non est philosophicum. In philosophia enim sermo qui dicitur per subtilem causae indagationem et rectam passionum et partium inquisitionem est pretiosor et melior omnium inquisitione. Non tantum autem sermo istorum et reprehensibilis, quia est sine inquisitione probatus, sed etiam falsum est quod dicunt: hoc enim quod inducunt pro simili, falsum est: quia si sermo eorum de vento similis est sermoni de fluminibus modo praedicto, tunc oportet quod principium utrumque materiale sit res una cum principiato. Materia enim haec salvatur in materiato sine sui transmutatione a forma substantiali, quia aer et aer motus non differunt per formam substantialem : ergo simile erit de nube et aqua fluminis, quod unum
deberet ab alio denominari, scilicet quod nubes fluens fit fluvius, et fluvius stans fit nubes : quod aperte falsum est : ergo simile quod inducunt non valet ad propositum, quia etiam ipsi dicunt quod aqua fluens in fluvio diversum quid est a nube. Si autem sermo iste de origine fluminum est error, tunc non scitur causa fluminum et fontium per dicta eorum : et ideo necesse est nobis inquisitio de esse fluminum, quid est origo eorum et quomodo, et quid est movens flumina ad. fluxum, et unde sive ex quibus locis est principium eorum.
Quidam enim Antiquorum qui illis sunt similes de quibus mentio habita est, falsum dixerunt de fluminibus : dixerunt enim quod aquae fluminum exeunt de concavitatibus in quibus congregantur aquae pluviae, sicut ventus exit de utre inflato : sicut enim ventus non cessat de utre qui circumdat ipsum donec totus sit consumptus ventus qui est in utre, ita non cessat egredi aqua de vasta voragine donec tota aqua sit consumpta quae est in ipsa. Hoc autem falsum est, quia tunc nullus fluvius haberet aquam indeficientem. Sed cito deficerent fluvii aquarum multarum : eo quod continuus effluxus corum esset multum disperdens aquas, et locus aliunde non reciperet restaurum aliud. Hoc autem quod dicunt de vento, quod ipse sic sit aer motus secundum naturam, veritatem non habet: quia nos ostendemus quod ventus est vapor ferreus aerem usque transcendens, et eum fortiter expellens.