CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio de contradictione Seneca ad ea quae dicta sunt.
Huic autem sententiae Aristotelis contradicit Seneca in tertio libro Naturaliumquaestionum, sic diceris : " Quidam aestimant quidquid ex imbribus terra concipit, id illam rursus emittere ut fiant Rumina. Et hoc argumenti loco ponunt, quod paucissima flumina in his fiunt quibus rara est nubes, ut in aethiopia et interiore Africa. At contra Germaniam et Italiam et Galliam abundare rivis et numinibus : quia caelo humido utuntur, et ne aestas (in illis partibus) quidem imbribus caret. Adversus haec dici plurima possunt. Primum ego tibi, vinearum diligens fossor affirmo, nullum pluviam esse tam magnam, quae terram ultra decem pedes in altitudine madefaciat. Omnis enim pluviae humor inter primam crustam consumitur. Quomodo ergo potest suggerere amnibus vires imber qui summani humum tingit ? pars major ejus per fluminum alveos in mare fertur, exiguum est quod sorbet terra nec id servat : aut enim arida est, et absumit quidquid in se effusum est: aut satiata, si quid supra desiderium cecidit, excludit. Et ideo primis imbribus non augentur amnes, quia fotos in se sitiens terra trahit. Quid quod quaedam flumina erumpunt saxis et montibus? His quid conferent pluviae quae per nudas rupes deferuntur, nec habent terram cui insideant? Adjice quod in siccissimis iocis putei in altum acti per ducenum aut trecenum pedum spatium, inveniunt aquarum uberes venas, in ea altitudine in quam aqua non penetrat : ut scias illic non caelestem esse, nec collecticium humorem, sed quod dici solet vivam aquam. Illo quoque argumento haec opinio refellitur, quod quidam fontes in summo montis cacumine redundant. Apparet ergo illos sursum agi, aut ibi concipi, cum omnis aqua pluvialis decurrat. " Hucusque sunt vebra Senecae et sunt plana. Quia quatuor rationibus videtur hoc quod ante diximus refellere. Consentit ita Seneca, quod humor ad terram ab aere descendens, potest esse materia alicujus fontis et alicujus rivi, quia dicit sic in eodem libro : " Saepe colligitur roris modo, tenuis et dispersus liquor, qui ex
multis locis in unum confluit. Sudorem aquaieges vocant, quia guttae quaedam vel spissura loci eliduntur, vel aestu evocantur. Hic tenuis unda vix fonti sufficit: at ex magnis causis magnisque conceptibus excidunt amnes. Pluvia torrentem facere potest, non amnem. "
Sed contra hanc sententiam Senecae sunt dicta fere omnium Peripatericorum, sicut Avicennae, et Algazelis, et aliorum : et ideo rationes ponemus contra ipsum efficaces, et solvemus rationes suas. Dico ergo quod omne quod invenitur in aliquo, et non naturaliter generatum est in illo, necesse est quod aliunde venerit in ipsum : aqua autem invenitur in visceribus terrae, et non generatur ibi naturaliter, quia nihil generatur naturaliter extra locum suum : ergo oportet quod aliunde venerit in viscera ipsius : non autem potest esse nisi per influxum aquae in terram : ergo aqua a superficie terrae fluit in viscera terrae. Si autem dicat aliquis quod illa non est aqua pluviae : Dico ego quod argumentum generale est de omni aqua, sive sit pluviae, sive alia. Adhuc constat quod mefalla generantur sub terra pius quam ad trecentos pedes : ergo oportet quod sit vaporabile humidum quod est materia ipsorum : vaporabile autem humidum non est nisi ab alto descendens : ergo impressiones humidae ab alto cadentes super terram, multo profundius descendunt quam dicat Seneca. Adhuc autem quando aqua subtilior est, tanto est magis penetrativum sicci: aqua impressionum ab alto descendentium, eo quod rara substantia conversa, subtilior est omni alia aqua: ergo illa maxime est ad interiora terrae penetrativa : ergo profundissime vadit aqua pluviae. Adhuc autem valet experimentum fossorum metallorum, ubi vidimus oculis nostris tempore pluviae per lapidem solidum montis guttas pluviae distillare ad profunditatem centum et triginta passuum. Unde quod dicit Seneca non.habet inde rationem, nec ipse bene scivit philosophi am naturalem.
Unde dicendum, quod cinxi descendit pluvia, dupliciter mad.efacit : madet enim. tota terrae superficies communi descensu. Madet etiam pius aliquapars ejus, scilicet ubi aqua stagnatur vel paludatur vel in uno receptaculo collecta absorbetur. Et prima quidem Inadefactio guttarum est modica, et potest esse quod in magna pluvia profundatur ad decem pedes. Secunda autem madefactio est vehemens, et est in loco speciali, ubi terra continet plurimas aquas collectas, et per terrae porum aliquem vel spongiositatem offunditur aqua illa usque ad interiora terrae viscera. Quod autem secundo dicit, quoniam Humilia erumpunt saxis, inconsiderate est dictum: quia licet erumpant de saxo, tamen collectio ministrans aquas amni est sub saxo, et aliqua causa elevante accipit exitum a saxo saepius, sicut inferius ostendemus. Quod autem tertio dicit de puteis, jam solutum est : quia hoc potius est contra eum, cum supponat falsum, scilicet aquas non descendere ultra decem pedes in profundum. Quod autem quarto dicit, solvitur sicut secundum, et nos infra loquemur de hoc quare aquae frequentius oriuntur in locis altis. Sic ergo patet Senecam in parto non verum dixisse.