CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Ei est digressio declarans qualiter aqua secundum naturam, illabitur terrae.
Est autem hoc attendendum, quod licet secundum ordinem elementorum congregatio aquae sit super terram, eo quod ipsa sit levis in terra, sicut in Coelo et Mundo monstratum est, tamen terrae illa- bitur tam ex pluviis quam ex aliis impressionibus in altis generatis, quam etiam ex proprio loco ejus qui est Oceanus, qui amphitrites vocatur, cujus sunt quatuor rationes : quarum una potissima est, quia sicut nos determinavimus in scientia superiori libri istius, et libri de Generatione et Corruptione, elementa alium motorem habent qui inclinat ipsa ad locum suum, et alium qui movet ipsa ad mixtionem et locum mixtionis : quia motor movens ipsa ad loca sua, est generans ea : qui cum dat eis formam, dat eis consequens formam, quod est locus et motus ad locum proprium, sicut in VIII Physicorum est probatum. Movens autem ad mixtionem et locum mixtionis, est motus solis et aliarum stellarum in. circulo obliquo qui est zodiacus, et in circulo recto qui est aequinoctialis, et facit ascendere marc, quod amphitrites dicitur, super littus, et quod subtilius est, in terra labitur, et facit ascendere in forma vaporis aquas in aerem et descendentes labi in terram, ubi inveniunt locum declivem et porosum usque ad viscera terrae declinantem : quia aliter non fieret mixtio ad omnia naturalia generanda. Ostendemus etiam infra, quod praecipue circulus lunae facit hoc in aquis, sicut circulus solis facit in igne, et sphaera stellarum fixarum in terra, et quinque sphaerae aliorum planetarum movent aerem. Et hoc est quod quidam Antiqui dixerunt, quod influxus aquarum in terram est a natura universali, et non a particulari, intelligentes per naturam universalem coelum et motorem et motum ejus, et per naturam particularem motorem qui generat elementum. Secunda autem causa est interminabilitas aquae : quia licet levior sit quam terra, tamen undique fluit ad ipsam ex natura humidi quod quaerit terminum alienum : et cum humidum sit subtile, et subtile sit penetrativum partium, ut habetur in secundo de Generatione et Corruptione , penetrabit aqua in grossum terrae et continebitur inter
ipsam. Tertia causa sive ratio est circularis generatio elementorum : ex hac enim quodlibet intrat in quodlibet cum movetur ad formam ejus: et hoc praecipue contingit in contactu elementorum, quia ibi potissime permixta sunt. Quarta et ultima est Senecae, scilicet locus devexus: sunt enim in terra loca devexa declinantia ad quaedam loca terrae concava : et ideo aqua necessariae devexationis cum mota fuerit vel ceciderit super altitudinem devexitatis, declinabit ad concavum terrae. Dico autem cum mota fuerit super altum devexi illius, propter amphitritem, qui in motu lunae gibbum terrae ascendit, et per devexum fluit ad terrae concavitates : cadentes autem aquae super devexas vias terrae sunt illae quae descendunt ab humidis impressionibus aeris. Licet ergo uniuscujusque homogenii pars ad suum totum naturaliter congregetur et ad locum sui totius vel ad locum illi propinquum : adhuc autem quamvis corporis homogenii sit motus ad locum unum in toto et in partibus, quia idem est motus terrae totius et glebae : tamen aquae cadentes non omnes cadunt in mare : et cadentes in circulum terrae, non omnes redeunt ad mare, neque permanent in superficie terrae, ubi est naturalis locus aquarum, propter rationes quae dictae sunt: partem enim ad. totum non inclinat nisi generans, quando pars est extra locum totius, nec in loco propinquo stat, eo quod non terminetur proprio termino, nec redeunt ad totum, eo quod movens ad mixtionem movet in oppositum elementa: non enim propter se creata et ordinata sunt, sed potius elemetum nominat naturam ordinatam ad aliquod corpus completum in natura : et ideo modo materiae moventur ad perfectionem generationis mixtorum quae sunt ultimi fines naturae.