CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans opinionem Senecae de principio materiali fontium et fluminum.
Seneca autem de materiali principio fontium et fluminum quaedam vera, quaedam vero falsa dicit : haec autem sunt verba sua in libro tertio Quaestionum. " Quidam existimant quemadmodum in exteriore parte terrarum vastae paludes jacent, magni et navigabiles lacus, quemadmodum ingenti spatio terrae maria porrecta sunt, infusa vallibus : sic interiora terrarum abundare aquis dulcibus, nec minus illas stagnare, quam apud nos Oceanum, et sinus ejus : imo eo latius quo plus terra in altum patet. Ergo ex illa profunda copia isti omnes egeruntur : quos quid miraris si terra detractos non sentiat, cum adjectos maria non sentiant ? Alii habe inter terram et se recessus cavos, et multum spiritus qui necessario frigescit, umbra gravi pressus. Deinde piger et immotus in aquam cum se desiit ferre, convertitur. Quemadmodum supra nos imbrem, ita infra nos flumen facit. Supra nos autem non potest diu segnis stare, quia aut sole attenuatur, aut ventis expanditur. Itaque intervalla magna imbribus sunt. Sub terra vero quidquid illum in aquam convertit, idem semper est, scilicet umbra perpetua., frigus aetenum, inexercitata densitas : semper ergo praebebit fonti aut flumini causas. Adjicias his, quod fiunt omnia ex omnibus elementis, ex aqua aer, et ex aere aqua. Quare ergo non ex terra fiat aqua, quae si in alia mutabilis est, quare non in hanc ? Utraque cognata res est. " Hujus sententiae Senecae quoddam est verum, et quoddam falsum : quod enim ibi aquae ita late stagnent sicut apud nos Oceanum, ex hoc falsum probatur, quia totius terrae circulus exterior minor est aqua Oceani : sed interior concavitas terrae minor incomparabiliter quam exterior circulus terrae : cum ergo non possint stagnare in concavitate aliqua, non possunt ita late stagnare sicut Oceanus. Alia quae dicit, probabilia sunt.