CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De communi materiali principio aquarum, et utrum mare habeat finem in Aquilone.
Redeamus ergo ad propositum , ''ostendentes commune principium omnium aquarum indeficientiam. Principium autem commune omnium aquarum indeficientiam est ex mari quod vocatur Amphitrites sive Oceanus : ex pluviis enim possunt recipere additionem et diminutionem, sed indeficientiam aquarum recipiunt ex Oceano. Manant enim ex isto mari flumina multa, et ipsum est mare fluens ab Aquilone in Meridiem, sicut infra ostendemus. Aqua autem quae est in ipso mari, fluit ex ipso in terram ut faciat flumen in loco qui nominatur Curatus : profundo autem ejus ex parte Septentrionis non est finis propter spa- tium suae profunditatis, et longitudinem suae concavitatis : neque potest alias pervenire ad longitudinem illius profundi : cum enim ipsum sit circa totam terram quasi terrae cingulum, et incipiat ab Aquilone, et veniat per Orientem et Meridiem, redit per Occidentem in Aquilonem : et ideo terra non apparet arida sub polo Aquilonari. Sed locus maris Amphitritis incipit circa polum Aquilonarem, et aliquod littus est subtus, non sub polo, sed ultra polum apud antipodes, ita quod rotundum terrae est in concavo aquae undique circa terram a polo usque in polum, ita quod terra versus quatuor puncta Orientis et Occidentis et Aquilonis et Meridiei nusquam apparet, sed tegitur aquis, et arcus maris est altior, quod est in superiori hemisphaerio terrae : et ad littus quod est in hemisphaerio inferiori rectum. Unde ejus imaginatio est, quod accipiatur globus ligneus vel cupreus, et signentur in eo quatuor puncta Orientis et Occidentis, Aquilonis et Meridiei : deinde circa illa puncta in arcu superiori ad latitudinem duorum digitorum circulus assignetur in globo, et inferius circulus alius signetur in eodem globo aequaliter superiori distans a punctis eisdem, et secundum quantitatem latitudinis quae est inter circulos, componatur circulus cerae circa globum : dico enim, quod tunc globus est sicut terra, et cera sicut Amphitrites, et quantitas latitudinis Amphitritis est sicut spatium de circulo in circulum, quia illi circuli sunt signa littoris Amphitritis : ex qua imagine patet quod profundum Amphitritis ex parte Aquilonis non potest accipi : quia ibi innavigabile est a littore in littus, et a littore in littus est profundum suae concavitatis. Longitudo autem ejus est a polo in polum per Occidentem in parte una, et per Orientem in parte alia. Non enim potest esse quod ita dicatur infinitum, quod actu finem non habeat : quia nullum
corpus sic est infin.il.um : sed quia in. Aquilone plurium aquarum est quam alibi, et propter frigus et tempestates est immeabile : hujus autem causa reddetur in tractatu sequente istius ejusdem libri.
Ex hoc igitur mari egrediuntur mediterranea maria in omnibus quartis mundi, et flumina, et fontes multi indcfieientium aquarum. Ex parte autem Aquilonis in quarta Orientali secundum mensuram trecentorum passuum a littore profundi maris in tribus locis egrediuntur a mari isto fontes plurimarum aquarum : sicut quia dicit Priscianus in. libro quem Pcrigisim ipse vocavit, eo quod sit de itineribus versitice compositus, et sicut dicit Cosmographia sub Julio Caesare descripta, haec quarta novem maria habet mediterranea, et novemdecim magna flumina. Submerguntur autem fontes isti in loco qui. dicitur Algabustus, quod nomen modo mutatum est : deinde manant in loco alio, forte a montibus et altis locis, sicut Caucaso et Tauro et aliis montibus istius quartae. Inter caetera autem quae egrediuntur de mari Oceano per modum fontium, est unum quod suo tempore Radanix vocatum est, adeo quod naves portare possit.