CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa quare fontes aliquando exsiccantur, et fiunt novi fontes et flumina ubi ante non fuerunt.
Redeamus ergo ad propositum investigando causam quare fontes et flumina aliquando exiccantur et fiunt novi fontes, et nova flumina aliquoties in locis ubi ante non apparuerunt. Dico ergo quod in quibusdam locis marium est aqua per aliquod tempus, et deinde maria emittunt aquam, et aqua eorum effunditur in terram, et fluit in viscera ejus, et terra illa madida est primum, ei. postea siccatur. Causa autem hujus est, quod essentia terrae similis est corporibus animalium et plantarum in hoc quod accipiunt finem ultimum sicut juventutem et senium : et ideo recipit aliquando additionem, et aliquando recipit diminutionem. Est enim terra aliquando rara multum, et usque in profundum fuit vasta profunditate, et in poris ejus et in foraminibus dividitur aqua, et quasi exsugitur ab alia parte solis et a quibusdam stellis sibi appropinquantibus et aquam exhalat successive : et ideo exsiccatur paulatim, et accidit quod aqua extrahitur ad locum aliquem : per causam autem dictam effunditur in eo et quasi stagnatur, et fit ibi mare ubi non fuit. Similiter humescit aliquando ex roribus et pluviis , quarum aquae attrahunus causis antedictis ad loca quaedam. Et si militer est in fontibus et fluviis : quia cum aquae concurrunt ad concavum ubi deberent facere copiam fontis aut flumi nis, secum trahunt admixtum terreum, et continue attrahendo obstruunt sibi introitum, et tune exhausto illo quod attractum est deficit fons vel flumen. Aliquando contingit in altero exitu ubi elevantur ad ostium obstructio a simili causa, et tunc non deficit, sed effluit alibi : et haec est una causa defectus. Aliquando etiam contingit ex casu laterum concavarum viarum in concava ipsa ex terrae motu, vel ex aliis causis, et tunc iterum effluunt aquae in aliis locis. Mirabile autem accidit in Alamania in loco qui dicitur Lonfen . Ibi enim est aqua copiosi fluxus, Necarus nomine, quae exsic cata fuit per spatium milliaris per tres horas diei, ita quod colligebant pisces in fundo ejus, et non caruit fluxu suo, nec diminuebatur supra nec infra, nisi in illo milliari, quod est circa oppidum quod diximus : ego autem subito post veniens ad locum, consideratis loci dispositionibus, scivi quod fundus aquae illius solidissimus est, et illic fluit inter montes non multum altos, et habet altas ripas in loco illo, et ex vapore illo incluso divisus et elevatus fuit fundus : propter quod aqua resedit in principio illius elevationis, et in fine ejus exivit : et cum exhalasset vapor, resedit totus fundus in locum suum sicut fuit prius, et tunc fluxum habuit aqua sicut habuerat antea.