Postquam determinavit magister de sacramentis in communi, hic descendit ad sacramenta novae legis, de quibus principaliter intendit; et dividitur in partes duas: in prima determinat de quibusdam quae praeexiguntur ad sacramenta novae legis; in secunda prosequitur de eis, 3 dist., ibi: post hoc videndum est quid sit baptismus. Prima dividitur in duas: in prima determinat quaedam quae praeexiguntur ad sacramenta novae legis ordine doctrinae; in secunda determinat de baptismo joannis, quod praeexigebatur ad ea ut dispositio, sive praeparatio, ibi: nunc autem de baptismi sacramento videamus. Circa primum duo facit: primo ponit distinctionem sacramentorum novae legis et quantum ad numerum et quantum ad effectum; secundo ponit eorum institutionem, ibi: si vero quaeratur etc.. Ubi primo ponit communem sacramentorum novae legis institutionem; secundo excipit matrimonium quantum ad aliquid, ibi: fuit tamen conjugium ante peccatum institutum.
Nunc autem de baptismi sacramento videamus.
Hic determinat de baptismo joannis; et circa hoc duo facit: primo determinat de ipso baptismo secundum se; secundo de eo quantum ad suscipientes, ibi: hic considerandum est etc.. Circa primum duo facit: primo ostendit differentiam baptismi joannis ad baptismum christi; secundo ostendit quasdam conditiones baptismi joannis; et primo utilitatem, ibi: ad quid ergo utilis erat baptismus joannis? secundo nomen, ibi: sed quaeritur quare dictus est baptismus joannis; tertio genus, ibi: si vero quaeritur an sacramentum fuerit, satis potest concedi etc..
Hic est duplex quaestio. Primo de sacramentis novae legis in generali. Secundo de baptismo joannis.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 de distinctione sacramentorum quantum ad effectum; 2 de distinctione eorum quantum ad numerum; 3 de ordine ipsorum; 4 de institutione eorum.