CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare flumina manant quandoque, e desiccantur quandoque secundum opinionem Antiquorum, et secundum opinionem nostram.
Sunt autem quidam Philosophi qui dictorum aliam signaverunt causam . Dixerunt enim, quod causa propterquam flumina aliquando fluunt et aliquando exsiccantur, sunt cavernae quae sunt sub
terra : cum enim in illis sunt copiae aquarum multarum, tunc dant materiam omnibus fluminibus et currunt: et quando minorantur in eis copiae illae aquarum, tunc abscinditur materia fluminum, et subtrahuntur aquae eorum, et desiccantur. Haec autem causa non est sufficiens, ut patet ex superioribus dictis. Causa autem quare flumina habent ostium in uno loco plusquam in alio, est magnitudo ampla interius loci elevati et alti, in quo est multae aquae copia : et oportet quod loca illa spissa valde et solida habeant interius latera, et quod extra sint frigida frigiditate expulsa ab interiori calore : quia tunc frigus continet calorem inter concavitatem : loca enim quae talia existunt, nata sunt suscipere plurimas aquas, et sunt conservantia eas : quia aqua nunquam resolvitur tota ex eis, sed continue elevatur ad emanandum, et habet venam a mari Oceano et nutrimentum multum a pluviis : et ideo illic aqua multiplicatur indeficienter. Loca autem non alta, sed depressa, quorum concavitates non sunt multum in profundum submersae in terra, quae sunt brevis amplitudinis, habentia lapides albos molles, non retinent aquas, nec figitur ad manendum in eis aqua : cum enim non sint alta, constat quod parum fuit ibi naturale calidum quod terram elevare non potuit, nec fortiter latera in saxa decoquere : et cum non sint profunda, calore solis aperiuntur pori ejus, et evaporat calidum intraneum quod aquas debuit elevare : et cum sint brevia, non recipiunt aquas multas. Lapides autem albi frigus figurant parum in humido intraneo : et quod molles sunt, causatur ex defectu utriusque coagulantis, scilicet calidi primo, et frigidi postea : quia sicut infra dicemus, coagulatio lapidis est ex calido primo extrahente humidum, et deinde ex frigido inspissante : et ideo talis locus corrumpit aquas, et non potest esse ostium magni et sempiterni fluminis : cum enim talibus locis advenit caliditas ex stellis fixis, quae dicuntur caniculae, et hoc est quando sub radiis solis oriuntur ortu mundi qui dicitur ortus cosmicus, et adunantur a virtute Martis, nec retrahuntur ad effectum a Saturno vel aliis stellis frigidis, tunc velociter exsiccantur. Haec est ergo vera causa quare quaedam flumina et fontes exsiccantur quandoque ab ostiis suis, et fluunt quandoque, et quaedam alia fluunt continue. Et causam quam dixerunt quidam Philosophi indocti, non fuit sufficiens, licet sit vera in quibusdam fontibus aliquando , sicut supra diximus.