CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De mutatione facta in aegypto et circa mare Viride.
Mutationum autem horae diversificantur sicut ante jam diximus : nihilominus tamen fiunt mutationes circa maria et flumina et terras. Non longe enim ante tempus Philippi Macedonis, locus quem quidam aegyptiorum inhabitant, a flumine Nilo submersus fuit, quam submersionem multi oculis viderunt, et testimonium hujus est mare, quod tunc Viride dicebatur, sed nunc dicitur mare Rubrum : tunc enim dominantibus aquis ex frigiditate terrarum illarum mare fuit viride, qualis est viror aquae multum frigidum currentis in montibus quando longe videtur : quia de prope aqua perspecta non videtur habere colorem, eo quod tunc visus non manet in superficie aquae, sed vergit in profundum : nunc autem mare Rubrum dicitur propter continuam adustionem solis super ipsum, quae arenas ejus convertit in ruborem. Tunc autem temporis cum se nuper ad mare aquae retraxerant sub altitudine littoris ipsius, quod forte artificialiter per congestum aggerem fuit exaltatum, sicut fieri hodie solet in Flandria et in aliis locis marinis, fuerunt quidam reges qui propter utilitatem navigationis de loco ad locum voluerunt facere fossata de mari ad civitates et ad flumina diversa orientalia, ut multiplicaretur juvamentum navium , quod possent naves ire ubique in terra illa : praecipue autem, dico, reges cogitabant hoc facere, scilicet Assuerus et Adrianus : sed arte geometrica inventum est, quod mare tunc temporis erat altius quam terra propter multitudinem suae aquae quae nuper totam terram operuerat : et ideo non ausi sunt fodere : quia fossum immanasset in flumina et fontes fecisset
eos salsos, et ita destruxisset habitationem : et potest esse, quod si modo foderetur, quia nunc magis exsiccatum est, quod non esset nocumentum si fieret quod tunc appetebatur juvamentum navigationis. Ex his ergo constat , quod nulla loca sub orbe qui continue movetur et efficitur novus in sitibus stellarum, manent secundum dispositionem unam, sed sicca humescunt, et humida exsiccantur. Dictum est ergo de maribus et fluminibus, et quare efficiuntur flumina in quibusdam locis currentia, et in quibusdam abscissa.