CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae sit tractatus intentio, et de duabus opinionibus Antiquorum , et de esse et de generatione maris.
At quia jam complevimus considerationem de maribus et fluminibus, et quare flumina fluunt a quibusdam locis, et a quibusdam locis abscinduntur, nunc in hoc consequenti tractatu dicamus esse maris et generationem ejus , et quare multum sal est in eo, et qualiter, et unde est initium esse ejus et cursus secundum locum. Dicemus autem primo de esse maris et fluxu ejus et salsedine secundum opinionem aliorum, et deinde secundum sententiam nostram. Dixerunt autem quidam Theologi speculantes res divinas et substantias coelestes quae sunt orbes, et effectus eorum, qui sunt Hesiodistae , quod mare secundum virtutem manandi quoad fluxum et influxum, et manat ex orbe, et causa et radix et fluxus ejus est in ipso : et inde est principium et causa efficiens fluxus ejus. Et isti dixerunt verum, quod causa influxus et refluxus est ex orbe lunae, sicut alibi determinatum est. Et dixerunt etiam quod. diversitas omnis status motus ejus est secundum diversitatem status motus orbis : et hoc est verum quoad influxum et refluxum : quia secundum quod variatur luna accedendo et recedendo ad solem vel a sole, sic variatur mare effluendo et retinendo. Hoc autem nos verificavimus in libro de Effectibus planetarum in elementis, qui dicitur liber de Causis proprietatum elementorum. ''Quod autem orbis movet mare, contingit propter mobilitatem ejus : quia ipse se habet ut motor et causa respectu istorum inferiorum : nec hic tangitur ista opinio nisi ut sciatur esse insufficiens, quia non demonstrat aliquid de esse maris, sed tantum ejus influxum et refluxum. Sapientes autem qui perfecti sunt in rebus humanis, quas homini scire est possibile, et locuti sunt de rebus naturalibus, dixerunt quod esse ipsius maris habet principium ex hoc quod cum humiditas aquae primo operuit totam terram, sol continue super illam humiditatem elevat vaporabiliter partem ipsius, et convertit eam in aerem et in ignem, et hoc ex parte Meridiei ubi sol est ferventior : remansit au-
tem quiddam humoris quod sol non consumpsit, praecipue ex parte Aquilonis : et ideo secundum opinionem istam mare quod primo continebat terram, imminutum est a quantitate ipsa in qua fuit : et facta est terra sicca in quibusdam locis, et alibi remansit mare : cum autem in homogeniis idem judicium sit de toto et de parte, concedunt quod mare adhuc ante finem temporis siccabitur totum, et non erant nisi tria elementa.