Ulterius. Videtur quod aliquod sacramentum ordinetur contra culpam venialem. Quaedam enim sacramenta sunt nociva, nisi deposito mortali accipiantur, sicut patet de eucharistia et de ordine.
Sed dantur in remedium alicujus culpae. Ergo dantur contra venialem.
Praeterea, medicina spiritualis magis debet apponi contra culpam quam contra poenam. Sed peccatum veniale culpa aliqua est. Cum ergo aliqua sacramenta ordinentur contra poenam, multo fortius videtur quod aliquod possit ordinari contra culpam venialem.
Sed contra, poenitentia ordinatur contra mortale et veniale peccatum; quod patet per magistrum qui infra, dist. 6, determinat de poenitentia venialium, et Augustinum in Lib. De poenitentia.
Sed poenitentia sufficit contra mortale nec aliud sacramentum contra mortale ordinatur. Ergo multo magis sufficit contra veniale; nec oportet aliquod sacramentum speciale contra veniale ordinari.